Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis [*]()locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.

Nam idem negabat stercus vitibus ingerendum, quod saporem vim corrumperet, melioremque censebat esse materiam vindemiis exuberandis congesticiam vel de vepribus vel denique aliam quamlibet arcessitam et advectam humum. Iam vero et ego reor, si deficiatur omnibus rebus agricola, lupini certe praesidium expeditissimum non deesse; quod cum exili loco [*]()circa Idus Septembris sparserit et inaraverit idque tempestive vomere vel ligone succident, vim optimae stereorationis exhibebit.

Succidi autem lupinum sabulosis locis oportet, cum secundum florem, lubricosis, [*]()eum tertium egerit.Illic, dum tenerum est, con- [*](ad hoc 5.4. ) [*](largiore R, et vulgo ante Lundstrōm. ) [*](tolleretur SA. ) [*](pabulosis SA. ) [*](sola SA: solo Schn. ) [*](lubricosis SA, Lundstrōm: rubricosis R, et vulgo. )

v.1.p.204
vertitur, ut celeriter ipsum putrescat permisceaturque gracili solo; hic iam robustius, quod solidioris glaebas diutius sustineat et suspendat, ut eae solibus aestivis vaporatae resolvantur.

Atque haec arator exsequi poterit, si non solum quae rettuli genera pabulorum providerit, verum etiam copiam faeni, quo melius armenta tueatur, sine quibus terram commode moliri difficile est; et ideo necessarius ei cultus est etiam prati, cui veteres Romani primas in agricolatione tribuerunt.