Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Illud quoque praecipiendum habeo, stercus omne, quod tempestive repositum anno requieverit, segetibus esse [*]()maxime utile, nam et vires adhuc solidas habet et herbas non creat; quanto autem vetustius sit, minus prodesse, quoniam minus valeat. Itaque pratis quam recentissimum debere inici, quod plus herbarum progeneret; idque mense Februario luna crescente fieri oportere, nam ea quoque res [*]()aliquantum faeni fructum adiuvat. De cetero usu stercoris, qualis in quaque re debeat esse, tum dicemus, cum singula persequentur.

Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit saturus.[*]()Si tamen aliqua causa eum [*]()tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, [*]()more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;

si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,[*]()sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere [*](repositum esse om. SA. ) [*](res om. SA. ) [*](disputat SA. ) [*](duo et viginti R: duodecim Gesn. ) [*](arturus SA: araturus Schn., praeeunte Pontedera. ) [*](eum om. R, edd. plerique. ) [*](sarias R: seras Schn. ) [*](oportere (reor s. re scr. man. alt. S) SAR: oportet edd. ante Lundström. )

v.1.p.202
agricolae frequenter id potius quam immodice facere.

Nee dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hoc[*]()adsumpto largioribus[*]()torretur;[*]()propter quod nec deesse ei talem materiem nec superesse oportet.