Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Nee dubium quin aquosus ager maiorem eius copiam, siccus minorem desideret, alter quod adsiduis umoribus rigens hoc adhibito regelatur, alter quod per se tepens siccitatibus hoc[*]()adsumpto largioribus[*]()torretur;[*]()propter quod nec deesse ei talem materiem nec superesse oportet.
Si tamen nullum genus stercoris suppetet, multum proderit fecisse quod Marcum Columellam patruum meum, doctissimum et diligentissimum agricolam, saepe numero usurpasse memoria repeto, ut sabulosis [*]()locis cretam ingereret, cretosis ac nimium densis sabulum, atque ita non solum segetes laetas excitaret verum etiam pulcherrimas vineas efficeret.