Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Interim qui frumentis arva praeparare volet, si autumno sementem facturus est, mense Septembri, si vere, qualibet hiemis parte modicos acervos luna decrescente disponat,3 ita ut plani loci iugerum duodeviginti,4 clivosi quattuor et viginti vehes stercoris teneant; et ut paulo prius dixi, non antea dissipet cumulos, quam erit saturus.[*]()Si tamen aliqua causa eum [*]()tempestivam stercorationem facere prohibuerit, secunda ratio est, ante quam sariat, [*]()more seminantis ex aviariis pulverem stercoris per segetem spargere;
si et is non erit, caprinum manu iacere atque ita terram sareulis permiscere. Ea res laetas segetes reddit. Nec ignorare colonos oportere reor,[*]()sicuti refrigescere agrum, qui non stercoietur, ita peruri, si nimium stercoietur, magisque conducere [*](repositum esse om. SA. ) [*](res om. SA. ) [*](disputat SA. ) [*](duo et viginti R: duodecim Gesn. ) [*](arturus SA: araturus Schn., praeeunte Pontedera. ) [*](eum om. R, edd. plerique. ) [*](sarias R: seras Schn. ) [*](oportere (reor s. re scr. man. alt. S) SAR: oportet edd. ante Lundström. )