Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Quin etiam satis proficit [*]()cineris et favillae,[*]()frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore.

Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis [*]()compitisque [*]()congesta colligere, licet filicem [*]()sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere [*](vitis SA. ) [*](aestiuus tempores A. ) [*](mandat A. ) [*](quae diximus caprinum om. SA. ) [*](ceterum dum in iumentorum SA. ) [*](proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A. ) [*](cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn. ) [*](et e viis om. R. ) [*](compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R. ) [*](felicem S1Aa, Lundström. )

v.1.p.198
cum purgamentis cohortis, licet depressa fossa, qualem stercori reponendo primo volumine fieri praecepimus, cinerem caenumque cloacarum et culmos ceteraque, quae everruntur, in unum congerere. Sed eodem medio loco robustam materiem defigere convenit, namque ea res serpentem noxiam [*]()