Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores,[*]()

dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit [*]()ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum [*]()est, mox ceterorum iumentorum[*]()armentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur.