Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
dum etiam vites et arbores ablaqueatae sunt. Tertium locum obtinet pecudum stercus atque in eo quoque discrimen est; nam optimum existimatur, quod asinus facit, quia id animal lentissime mandit [*]()ideoque facilius concoquit et bene confectum atque idoneum protinus arvo fimum reddit. Post haec, quae diximus, ovillum et ab hoc caprinum [*]()est, mox ceterorum iumentorum[*]()armentorumque. Deterrimum ex omnibus suillum habetur.
Quin etiam satis proficit [*]()cineris et favillae,[*]()frutex vero lupini succisus optimi stercoris vim praebet. Nec ignoro quoddam esse ruris genus, in quo neque pecora neque aves haberi possint;at tamen inertis est rustici eo quoque loco defici stercore.
Licet enim quamlibet frondem, licet e vepribus et e viis [*]()compitisque [*]()congesta colligere, licet filicem [*]()sine iniuria vicini, etiam cum officio decidere et permiscere [*](vitis SA. ) [*](aestiuus tempores A. ) [*](mandat A. ) [*](quae diximus caprinum om. SA. ) [*](ceterum dum in iumentorum SA. ) [*](proficit Lundström: profuit R, edd. plerique: prodicitur S: prodicit A. ) [*](cineris usus et favillae Ursinus, Gesn., Schn. ) [*](et e viis om. R. ) [*](compitisque Ald.: conpitique S1A: compitibusque R. ) [*](felicem S1Aa, Lundström. )
latere in stercore prohibet. Haec ubi viduus pecudibus ager. Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari. Ac si tantum frumentarius ager est, nihil refert genera stercoris separare;[*]()sin autem surculo et segetibus atque etiam pratis fundus est dispositus, generatim quoque [*]()reponendum est, sicut caprarum et avium. Reliqua deinde in praedictum locum concavum egerenda[*]()et adsiduo humore[*]()satianda sunt, ut herbarum semina culmis ceterisque rebus immixta putrescant.