Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Quare si est, ut videtur, agricolis utilissimum, diligentius de eo dicendum existimo, cum priscis auctoribus, quamvis non omissa res,[*]()levi tamen admodum cura sit prodita.
Tria igitur genera stercoris 3 sunt praecipue,4 quod ex avibus, quod ex hominibus, quod ex pecudibus confit. Avium primum habetur quod ex columbariis egeritur, deinde quod gallinae ceteraeque volucres edunt, exceptis tamen palustribus aut nantibus, ut anatis 5 et anseris; nam id noxium quoque est. Maxime tamen 6 columbinum probamus, quod modice sparsum terram fermentare comperimus;
secundum deinde, quod homines faciunt, si et aliis villae purgamentis immisceatur, quoniam per se [*]()naturae est ferventioris et idcirco terram perurit. Aptior est tamen surculis hominis urina, quam sex mensibus passus veterascere [*]()si vitibus aut pomorum arboribus adhibeas, nullo alio magis fructus exuberat: nec solum ea res maiorem faciet [*]()proventum. [*](etiam Ald., Gesn., Schn. ) [*](non omnes sares SA. ) [*](stercoris genera R. ) [*](praecipua R pauci, et vulgo ante Schn. ) [*](arietis SA, Lundström. ) [*](autem S. ) [*](per se vulgo additur; om. codd. ei Schn. ) [*](veterescere Lundstrōm cum codd. vi videtur. ) [*](facit R aliquot, Ald., Gesn., Schn. )
Potest et vetus amurca, quae salem non habet, permixta huic commode frugiferas arbores et praecipue oleas rigare, nam per se quoque adhibita multum iuvat. Sed usus utriusque maxime per hiemem est et adhuc vere ante aestivos vapores,[*]()