Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sunt etiam qui putent in arvis hanc eandem vice stercoris fungi; quod sic ego interpretor, ut existimem non sationibus eius pinguescere humum, sed minus hanc quam cetera semina vim terrae consumere. Nam certum habeo frumentis utiliorem agrum esse, qui nihil quam qui istam spicam [*]()proximo anno tulerit.
Iugerum agri, ut Tremelio quattuor, ut nobis videtur, fabae sex occupant modii,[*]()si solum pingue sit, si mediocre, paulo amplius; eaque nee macrum nec nebulosum locum patitur, densa tamen humo saepe commode respondet. Media sementi pars seri et pars ultima debet, quae septimontialis satio dicitur; tempestiva frequentius, non numquam tamen sera melior est.
Post brumam parum recte seritur, pessime vere; quamvis sit etiam trimestris faba, quae mense Februario seratur, quinta parte amplius quam matura, sed [*](dissipavimusque SAa. ) [*](inporeitumque A1, Lundström:im (in) porcatumq; vel importatunq; R: imporcatumque edd. vulgo. ) [*](occupabimu8 A. ) [*](siliquam Ald., Gesn., Schn. ) [*](modiis SA: modiis vel modii si R pauci: modios vel modios si R plerique. a Varro (R.R. I. 23. 3), for example, speaks of the use of the field Lean for green manuring before the pods have formed. b A sowing made at about the time of the festival of the Seven Hills (Septimontium), celebrated in December before the )
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν [*]()vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.