Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior [*]()ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.[*]()Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus,
experti praecipimus.[*]()Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- [*](matura R, edd. ante Schn. ) [*](Graec. om., spat, relict., R plerique. ) [*](laetior SAR: grandior M, codd. Verg. ) [*](maderet S, Schn. ) [*](praecepimus vel praecipiemus R plerique. a Vergil, Georg. I. 195-196. b Palladius (VII. 3.2) gives similar directions for the pulling of beans luna minuente, when the moon is waning.In connec- )
tissime sic poterit. Modicus [*]()fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, [*]()quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve [*]()contundant;[*]()deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos regerant.
Nam semina excussa in area iacebunt,[*]()superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,[*]()aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto [*]()palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.