Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Deinde vetus stercus inicito, atque ita mense ultimo Aprili serito tantum, quantum ut singuli cyathi seminis locum occupent decem pedum longum et quinque latum. Quod ubi feceris, ligneis rastris—id enim multum confert—statim iacta semina obruantur; nam celerrime sole aduruntur. Post sationem ferro tangi locus non debet; atque, ut dixi, ligneis rastris sariendus et identidem runcandus est, ne alterius generis herba invalidam Medicam perimat.[*]()Tardius messim [*]()primam eius facere oportebit, cum iam seminum aliquam partem eiecerit.
Postea quam voles teneram, cum prosiluerit, deseces licet et iumentis praebeas, sed inter initia parcius, dum consuescant, ne novitas pabuli noceat; inflat enim et multum creat sanguinem. Cum secueris autem, saepius eam rigato; paucos deinde post dies, ubi coeperit fruticare,[*]()omnis alterius generis herbas eruncato. Sic culta sexiens anno [*]()demeti poterit et permanebit annis decem.