Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,[*]()interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.
Seritur ut deinceps praecipiemus. Locum, in quo Medicam proximo vere saturus es, proscindito circa Kalendas Octobris et eum tota hieme putrescere sinito; deinde Kalendis Februariis diligenter iterato et lapides omnes eligito [*]()glaebasque offringito; postea circa Martium mensem tertiato et occato. Cum sic terram subegeris, in morem horti areas latas pedum denum, longas [*](napis AR, omnes ante Gesn. ) [*](qui AR, vett. edd. ) [*](diximus M. ) [*](Medica, quod cum semel seritur, decem annis durat; quod per annum deinde recte quater Ald., Gesn., Schn. ) [*](eligito SAR, vett. edd., Schn.: elegito Lundstrōm: egerito Ald., Gesn. a Medic clover or lucem (alfalfa) is said to have come to Italy from Greece, where it was introduced from Media at the )