Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

nam id plurimum refert, non solum quod melius ea proveniunt, sed quod etiam post fructum eorum sic tractatum etiam [*]()solum segetes opimas facit. Iu- [*](naporum R, edd. ante Schn., qui naporum legit, napi defendit in not. ) [*](raparumque Lundstrōm, cum SA et R aliquot ut videtur. ) [*](meliorescit M. ) [*](etiam om. edd. ante Lundstrōm. a I.e. Feb. 24th or 25th. b Cf. Palladius, VIII. 2. 2. Pliny remarks that the Greeks (N.H. XVIII. 129) and medical men (N.H. XIX. 75) distinguished between "male" (round) and "female" (elongated) turnips or navews, the original sex and change of nature being determinable by thickness of sowing and quality of soil. )

v.1.p.172
gerum agri non amplius quattuor sextariis raporum seminis obserendum est; quarta parte amplius napi[*]()spargendum, quia [*]()non in ventrem latescit, sed tenuem radicem deorsum agit. Atque haec hominum causa serenda censemus, illa deinde pecudum pabulorum genera complura, sicut Medicam, viciam, farraginem quoque hordeaceam et avenam, faenum Graecum nec minus ervum et ciceram; nam cetera neque enumerare et minus serere dignamur, excepta tamen cytiso, de qua dicemus [*]()in iis libris, quos de generibus surculorum conscripsimus.

Sed ex iis, quae placent, eximia est herba Medica, quod semel seritur, decem annis omnibus deinde recte quater,[*]()interdum etiam sexiens demetitur, quod agrum stercorat, quod omne emaciatum armentum ex ea pinguescit, quod aegrotanti pecori remedium est, quod iugerum eius toto anno tribus equis abunde sufficit.