Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Ab his leguminibus ratio est habenda napi[*]()raporumque, [*]()nam utraque rusticos implent. Magis tamen utilia rapa sunt, quia et maiore incremento proveniunt et non hominem solum, verum etiam boves pascunt, praecipue in Gallia, ubi hiberna cibaria praedictis pecudibus id holus praebet. Solum putre et solutum res utraque desiderat nec densa nascitur humo.

Sed rapa campis et locis umidis laetantur, napus devexam amat et siccam tenuique propiorem terram; itaque glareosis sabulosisque arvis melior exit,[*]()locique proprietas utriusque semen commutat; namque in alio solo rapa biennio sata convertuntur in napum, in alio napus raporum accipit speciem. Riguis locis utrumque recte ab solstitio seritur, siccis ultima parte mensis Augusti vel prima Septembris. Subactum solum pluribus iterationibus aratri vel rastri largoque stercore satiatum postulant;