Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam semina excussa in area iacebunt,[*]()superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,[*]()aliter secernentur. Nam cum acervus paleis granisque mixtus in unum fuerit congestus, paulatim ex eo ventilabris per longius spatium iactetur, quo pacto [*]()palea, quae levior est, citra decidet, faba, quae longius emittitur, pura eo perveniet, quo ventilator eam iaculabitur.

Lentim modo semediata [*]()luna usque in duodecimam solo tenui et resoluto vel pingui, sed [*]()sicco maxime loco seri convenit; nam in flore facile luxuria et umore corrumpitur. Quae ut celeriter prodeat et ingrandescat, ante quam seritur,[*]()fimo arido permisceri debet, et cum ita quatriduo[*]()aut quinque diebus requieverit, spargi. Sationes eius duas servamus, alteram maturam per mediam sementim,

seriorem alteram mense Februario.Iugerum agri [*](modius SA. ) [*](collocetur R aliquot, edd. ante Lundström. ) [*](furcillisve R aliquot, Ald., Gesn., Schn. ) [*](contundat SA. ) [*](iacebant SA. ) [*](resederunt E, edd. ante Schn. ) [*](facto Gesn., Schn., praeeunte Ursino. ) [*](sic Lundström: lenti modo semediata SA: Lentem semente (Lentis sementem M) media crescente R, et vulgo: Lentim modo a dimidiata Schn. ) [*](sic Lundström: pingius et SA: pinguis sed o: pingui et E, et vulgo. ) [*](seratur Ald., Gesn., Schn. ) [*]( quattuor vel quatuor vel IIII R plerique: quatuor Ald., Gesn. )

v.1.p.166
paulo plus quam modius occupat. Ea ne curculionibus absumatur—nam etiam dum est in siliqua exestur—curandum[*]()erit, ut cum extrita sit, in aquam demittatur et ab inani, quae protinus innatat, separetur solida; tum in sole siccetur et radice silphi trita cum aceto adspargatur defriceturque [*]()atque ita rursus in sole siccata et mox refrigerata recondatur, si maior est modus, in horreo, si minor, in vasis oleariis salsamentariisque; quae repleta cum confestim gypsata sunt, quandoque in usus prompserimus, integram lentim [*]()reperiemus. Potest tamen etiam citra istam medicationem cineri mixta commode servari.

Lini semen, nisi si [*]()magnus est eius in ea regione, quam colis, proventus et pretium proritat, serendum non est; agris enim praecipue noxium est. Itaque pinguissimum locum et modice umidum poscit. Seritur a Kalendis Octobribus in ortum Aquilae, qui est VII Idus Decembris. Iugerum agri octo modiis obseritur. Non nullis placet macro solo et quam spississimum semen eius committi, quo terruius[*]()linum proveniat. Idem etiam, si laeto solo seratur mense Februario, decem modios in iugerum iaci oportere dicunt.