Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Sed quocumque tempore anni seretur, opera danda erit, ut quantum destinaveramus in sationem, tantum quinta decima luna, si tamen ea non transcurret eo die solis radios, quod Graeci ἀπόκρουσιν [*]()vocant, si minus, quarta decima utique adhuc lunae crescente lumine spargatur, etiam si confestim totum semen operiri non poterit. Nihil enim nocebitur ei nocturnis roribus aliisve ex causis, dum a pecore et avibus vindicetur.
Priscis autem rusticis nec minus Vergilio prius amurca vel nitro macerari eam et ita seri placuit, laetior [*]()ut fetus siliquis fallacibus esset et quamvis igni exiguo properata maderent.[*]()Nos quoque sic medicatam comperimus, cum ad maturitatem perducta sit, minus a curculione infestari.Sed et illud, quod deinceps dicturi sumus,
experti praecipimus.[*]()Silente luna fabam vellito ante lucem; deinde cum in area exaruerit, confestim, prius quam luna incrementum capiat, excussam refrigeratamque in granarium conferto. Sic condita a curculionibus erit innoxia, maximeque ex leguminibus ea sine iumentis teri, sine vento purgari expedi- [*](matura R, edd. ante Schn. ) [*](Graec. om., spat, relict., R plerique. ) [*](laetior SAR: grandior M, codd. Verg. ) [*](maderet S, Schn. ) [*](praecepimus vel praecipiemus R plerique. a Vergil, Georg. I. 195-196. b Palladius (VII. 3.2) gives similar directions for the pulling of beans luna minuente, when the moon is waning.In connec- )
tissime sic poterit. Modicus [*]()fasciculorum numerus resolutus in extrema parte areae colligetur, [*]()quem per longissimum eius mediumque spatium tres vel quattuor homines promoveant pedibus et baculis furcisve [*]()contundant;[*]()deinde cum ad alteram partemareaepervenerint,inacervum culmos regerant.