Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Post hanc tam multarum tamque multiplicum rerum praedicationem non me praeterit, si, quem desideramus agricolam quemque describemus,[*]()exegero a participibus agrestium operum, tardatum iri [*]()studia discentium, qui tam variae tamque vastae scientiae desperatione conterriti nolent [*]()experiri,

quod se consequi posse diffident. Verum tamen, quod in Oratore iam M. Tullius rectissime dixit, par est eos, qui generi humano res utilissimas conquirere et perpensas exploratasque memoriae tradere concupierint, cuncta temptare.[*]()Nec si vel illa praestantis ingenii vis vel inclitarum artium defecerit instrumentum, confestim debemus ad otium et inertiam devolvi, sed quod sapienter speraverimus,[*]()perseveranter consectari. Summum enim columen [*]()adfectantes satis honeste vel in secundo fastigio conspiciemur.

An [*]()Latiae Musae non solos adytis suis [*]()Accium et Vergilium recepere, sed eorum et [*](negligantur R plerique, edd. ante lundstrōm. ) [*](coeperunt R aliquot, edd. ante Lundstrōm. ) [*](describemus codd., vett. edd., Lundstrōm: deacribimus vulgo. ) [*](tardatum iri omnes post Ald.: tardat ut rei SA et R plerique: tardi ab rei studio discedent M. ) [*](nolent M, edd.: nollent SA et R plerique. ) [*](tentare R plerique, edd. ante Lundstrōm. ) [*](sic codd., Lundstrōm: speravimus vulgo. ) [*](culmen AR, edd. ante Lundstrōm. ) [*](Nam Schneider ex Cie. Orat. 1. ) [*](om. S. )

v.1.p.24
proximis et procul a secundis sacras concessere sedes? Nec Brutum aut Caelium Pollionemve cum Messala et Calvo [*]()deterruere ab eloquentiae studio fulmina illa Ciceronis. Nam neque ipse Cicero territus cesserat tonantibus Demostheni Platonique, nec parens eloquentiae deus ille Maeonius vastissimis fluminibus facundiae suae posteritatis studia restinxerat.

Ac ne minoris quidem famae opifices per tot iam saecula videmus laborem suum destituisse, qui Protogenen Apellenque cum Parrhasio mirati sunt, nec pulchritudine Iovis Olympii Minervaeque Phidiacae sequentis aetatis attonitos piguit experiri Bryaxin, Lysippum, Praxitelen, Polyclitum, quid efficere aut quousque progredi possent. Sed in omni genere scientiae et summis admiratio veneratioque et inferioribus merita laus contigit.

Accedit huc, quod illi, quem nos perfectum esse volumus agricolam, si quidem artis consummatae non sit, nec [*]()in universa rerum natura sagacitatem Democriti vel Pythagorae fuerit consecutus, et in motibus astrorum ventorumque Metonis providentiam vel Eudoxi et in pecoris cultu doctrinam Chironis ac [*](Catulo R nonnulli, Ald., Gesn.: Catullo R pauci. ) [*](sic vulgo: consummatae sit et Lundstrōm cum vett. edd. et codd. vt videtur (praeter consummataest S). a Cf. Cicero, Ad Fam. IX. 21. 1. b Five famous Roman orators, younger contemporaries of Cicero. c Homer. d Three celebrated Greek painters of the fourth century B.C. c I.e. the chryselephantine statue of Zeus at Olympia and of Athena in the Parthenon. f Bryaxis, Lysippus and Praxiteles (all of the fourth cent. B.C.) and Polyclitus (fifth cent, B.C.) were, like Phidias who overtopped them, distinguished Greek statuaries. )

v.1.p.26
Melampodis, et in agrorum solique molitione Triptolemi aut Aristaei prudentiam, multum tamen profecerit si usu Tremelios Sasernasque et Stolones nostros aequaverit.

Potest enim nec subtilissima nec rursus, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Nam illud procul vero est, quod plerique crediderunt, facillimam esse nec ullius acuminis rusticationem. De cuius universitate nihil attinet plura nunc disserere, quoniam1 quidem cunctae partes eius destinatis aliquot voluminibus explicandae sunt, quas ordine suo tunc demum persequar, cum praefatus fuero quae reor ad universam disciplinam maxime pertinere.

Qui studium agricolationi dederit, antiquissima sciat haec sibi advocanda: prudentiam rei, facultatem impendendi, voluntatem agendi. Nam is demum cultissimum rus habebit, ut ait Tremelius, qui et colere sciet et poterit et volet. Neque enim scire aut velle cuiquam satis fuerit sine sumptibus, quos exigunt opera;

nec rursus faciendi aut impendendi [*](quoniam Lundstrōm: quoniam (in abbr.) vel quom vel cum codd..: quandoquidem vulgo. a A mythical character, said to have been the founder of agriculture and the inventor of the plough (Servius on Vergil, Georg. I. 163). b Son of Apollo and the nymph Cyrene, said to have taught mankind the management of bees and cattle and the cultivation of the olive. e Writers on husbandry, often cited by Varro and Columella: i.e. Cn. Tremelius Scrofa (cf. Varro, R.R. I. 2. 9-10, II. 4); the )

v.1.p.28
voluntas profuerit sine arte, quia caput est in omni negotio nosse quid agendum sit, maximeque in agri cultura, in qua voluntas facultasque citra scientiam saepe magnam dominis adferunt iacturam, cum imprudenter facta opera frustrantur impensas.

Itaque diligens pater familliae, cui cordi est ex agri cultu certam sequi rationem rei familiaris augendae, maxime curabit ut et[*]()aetatis suae prudentissimos agricolas de quaque re consulat et commentarios antiquorum sedulo scrutetur atque aestimet, quid eorum quisque senserit, quid praeceperit, an universa, quae maiores prodiderunt, huius temporis culturae respondeant an aliqua dissonent.

Multos enim iam [*]()memorabiles auctores comperi persuasum habere longo aevi situ qualitatem caeli statumque mutari, eorumque consultissimum astrologiae professorem Hipparchum prodidisse tempus fore, quo cardines mundi loco moverentur, idque etiam non spernendusauctor rei rusticaeSaserna videtur adcredidisse.

Nam eo libro, quem de agri cultura scriptum reliquit, mutatum caeli situm sic colligit, quod quae regiones antea propter hiemis adsiduam violentiam nullam stirpem vitis aut oleae depositam custodire potuerint, nunc mitigato iam[*]()et intepescente pristino frigore largissimis olivitatibus [*](om. R plerique, edd. praeter Lundström. ) [*](tam SAa, Lundström. ) [*]( iam om. A. )

v.1.p.30
Liberique vindemiis exuberent. Sed haec sive falsa seu [*]()vera ratio est, litteris astrologiae concedatur.

Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt [*]()autem, quae [*]()propter disciplina[*]()ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur [*]()apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.