Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

quid recusaret collis, quid campestris positio, quid cultus, quid silvestris ager, quid umidus et graminosus, quid siccus et spurcus, rationem quoque dispiceret et in arboribus vineisque, quarum infinita sunt genera, conserendis ac tuendis et in pecoribus parandis conservandisque, quoniam et hanc adscivimus quasi agri culturae partem, cum separata sit ab agricolatione pastoralis scientia? Nec ea tamen simplex, quippe aliud exigit equinum atque aliud bubulum armentum, aliud pecus ovillum, et in eo ipso dissimilem rationem postulat Tarentinum atque hirtum;

aliud caprinum, et id ipsum aliter curatur mutilum et raripilum, aliter cornutum et saetosum, quale est in Cilicia. Porculatoris vero et subulci diversa professio, diversae pastiones, nec eundem glabrae sues densaeque caeli statum nec eandem educationem cultumve quaerunt.

Et ut a pecoribus recedam, quorum in parte avium cohortalium et apium cura posita est, quis tanti studii fuit, ut super ista, quae enumeravimus, tot nosset [*]()species insitionum, tot putationum, tot pomorum holerumque cultus exerceret, tot [*](Numidiaque Lundstrōm: numidia codd., et plerique edd.: Numidiae Schn. ) [*](nosceret R. a In Asia Minor, south of the Propontis (Sea of Marrnara); now a part of Turkey. b On the sheep of Tarentum (in southern Italy) see VII. 4, and Palladius, XII (November) 13. 5.Sheep of this breed were covered with skins to protect their fine wool; cf. Varro, R.R. II. 2. 18, and Horace, Od. II. 6. 10. )

v.1.p.22
generibus ficorum sicut rosariis impenderet curam, cum a plerisque etiam maiora neglegantur,[*]()quamquam et ista iam non minima vectigalia multis esse coeperint? [*]()Nam prata et salicta, genistaeque et harundines, quamvis tenuem nihilo minus aliquam desiderant industriam.