Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

Nam id minime conducit agricolae, seu quia nemo suum proprium aliquod esse opus credit, seu quia cum enisus est, non suo sed communi officio proficit ideoque labori multum se subtrahit; nec tamen viritim malefactum deprehenditur, quod fit a multis. Propter quod separandi sunt aratores a vinitoribus et vinitores ab aratoribus [*]()iique a 4mediastinis.

Classes etiam non maiores quam denum hominum faciundae, quas decurias appellaverunt antiqui et maxime probaverunt, quod is numeri modus in opere commodissime custodiretur nec praeeuntis monitoris diligentiam multitudo confunderet.

Itaque si latior est ager, in regiones diducendae [*]()sunt eae classes dividundum- [*](hominum om. SA. ) [*](coli M. ) [*](sic vulgo: aratores (a suprascr. S2) vinitoribus ab aratoribus SA: et vinitores ab aratoribus inclusit Schn., monente Pontedera. ) [*](iique a] et qua SA. ) [*](sic S2 et Schn. cum Gem., not.: deducendae S1A Lundstrōm cum edd. plerisque: dividunde R aliquot. )

v.1.p.100
que ita opus, ut neque singuli binive sint, quoniam dispersi non facile custodiuntur; nec tamen supra decem, ne rursus, ubi nimia turba sit, id opus ad se pertinere singuli non existiment. Haec ordinatio non solum concitat aemulationem, sed et deprehendit ignavos; nam cum certamine opus excitetur, tum in cessantes animadversio iusta et sine querela videtur adhiberi.

Sed nimirum, dum quae maxime providenda sunt agricolae futuro praecipimus, de salubritate, de via, de vicino, de aqua, situ villae, fundi modo, colonorum et servorum generibus, officiorum operumque distributione tempestive per haec ad ipsum iam terrae cultum pervenimus, de quo pluribus libro insequente mox disseremus.

v.1.p.104

Quaeris ex me, P. Silvine, quod ego sine cunctatione non recuso docere, cur priore libro veterem 1 opinionem fere omnium, qui de cultu agrorum locuti sunt, a principio confestim reppulerim, falsamque sententiam repudiaverim censentium longo aevi situ longique iam temporis exercitatione fatigatam et effetam humum consenuisse.