Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Dicendum etiam est, quibus operibus quemque habitum corporis aut animi contribuendum putemus. Magistros pecoribus 1 oportet praeponere sedulos ac frugalissimos. Ea res utraque plus quam corporis statura roburque confert huic negotio, quoniam id ministerium custodiae diligentis et artis officium est.
Bubulco quamvis necessaria non tamen satis est indoles mentis, nisi eum vastitas vocis et habitus metuendum pecudibus efficit.[*]()Sed temperet vires clementia, quoniam terribilior debet esse quam saevior, ut et obsequantur eius imperiis et diutius perennent boves, non confecti vexatione simul operum verberumque. Sed quae sint magistrorum munia quaeque bubulcorum, suo loco repetam;
nunc admonuisse satis est nihil in his, in illis plurimum referre vires et proceritatem. Nam longissimum quemque aratorem,[*]()sicut dixi, faciemus, et propter id, quod paulo ante rettuli, et quod in re rustica nullo minus opere fatigatur prolixior, quia in arando stivae paene rectus innititur. Mediastinus qualiscumque status potest esse, dummodo perpetiendo labori sit idoneus.
Vineae non sic altos quemadmodum [*]()latos et lacertosos viros exigunt, nam hic habitus fossuris et putationibus ceterisque earum culturis magis aptus. Minus in hoc officio quam in ceteris agrico- [*](operibus Gesn., Schn. ) [*](effecit SA. ) [*](maiorem SA, et R nonnulli. ) [*](quomodo AaM. a The bubulcus was, in a restricted sense, as here and often, a ploughman (= arator) or ox-driver; in the wider sense, as just below and elsewhere, a herdsman in general charge of the cattle. b See Bks. VII. 1-7 and VI. 1-26. )
Nihil tamen eiusdem agilitatis homo frugi non melius quam nequam faciet. Hoc interposui, ne quis existimet in ea me opinione versari, qua malim per noxios quam per innocentes rura colere.[*]()Sed et illud censeo, ne confundantur opera familiae, sic ut omnes omnia exsequantur.