Res Rustica

Columella, Lucius Junius Moderatus

Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.

eidemque actori praecipiendum est, ne convictum cum domestico multoque minus cum extero habeat. Non numquam tamen eum, quem assidue sedulum et fortem in operibus administrandis cognoverit, honoris causa mensae suae die festo dignetur adhibere. Sacrificia, nisi ex praecepto domini, ne fecerit.

Haruspices sagasque, quae utraque genera vana superstitione rudes animos ad impensas ac deinceps ad flagitia compellunt, ne admiserit, neque urbem neque ullas nundinas noverit, nisi emendae vendendaeve pertinentis ad se rei causa.

Vilicus enim, quod ait Cato, ambulator esse non debet; nec egredi terminos, nisi ut addiscat aliquam culturam, et hoc si ita in vicino est, ut remeare [*]()possit. Semitas novosque limites in agro fieri ne patiatur, neve hospitem, nisi amicum familiaremque domini necessarium, receperit.