Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Socors et somniculosum genus id mancipiorum,[*]()otiis, campo, circo, theatris, aleae, popinae, lupanaribus consuetum, numquam non easdem ineptias somniat; quas cum in agri culturam transtulit, non tantum in ipso servo quantum in universa re detrimenti dominus capit. Eligendus est rusticis operibus ab infante duratus et inspectus experimentis. Si tamen is non erit, de iis praeficiatur qui servitutem laboriosam toleraverunt;
iamque is [*]()transcendent aetatem primae iuventae nec dum senectutis attigerit, illa ne et auctoritatem detrahat ad imperium, quoniam maiores dedignentur parere adulescentulo, haec ne laboriosissimo succumbat operi. Mediae igitur sit aetatis et firmi roboris, peritus rerum rusticarum aut certe maximae curae, quo celerius addiscat. Nam non est nostri negotii alterum imperare et alterum docere;
neque enim recte opus exigere valet, qui quid aut qualiter faciendum sit ab subiecto discit. Potest etiam inlitteratus, dum modo tenacissimae memoriae, rem satis commode administrare. Eius modi vilicum Cornelius Celsus ait, saepius nummos domino quam librum adferre, quia nescius litterarum vel ipse minus possit [*](mancupiorum SA, Lundstrōm. ) [*](iamque is plerique edd., sed isque qui iam maluit Schn. in not.: iamque iis S: Iamque his .41: iamque qui ad, vett. edd.: iam qui A2R. a Cf. XI. 1. 7. )