Res Rustica
Columella, Lucius Junius Moderatus
Columella. On agriculture, Volume 1-2. Ash, Harrison Boyd; Foster, Edward Seymour; Heffner, Edward H., editors. Cambridge, MA; London: Harvard University Press; William Heinemann, Ltd., 1941.
Cetera non dissimulanda erunt agrorum cultori praecepta rusticationis, quae cum plurima tradiderint Poeni ex Africa scriptores, multa tamen ab his falso prodita coarguunt nostri coloni, sicut Tremelius, qui querens id ipsum tamen excusat, quod Italiae et Africae solum caelumque diversae naturae nequeat eosdem proventus habere. Quaecumque sunt [*]()autem, quae [*]()propter disciplina[*]()ruris nostrorum temporum cum priscis discrepat, non deterrere debent a lectione discentem. Nam multo plura reperiuntur [*]()apud veteres, quae nobis probanda sint, quam quae repudianda.
Magna porro et Graecorum turba est de rusticis rebus praecipiens, cuius princeps celeberrimus vates non minimum professioni nostrae contulit Hesiodus Boeotius. Magis deinde eam iuvere fontibus orti sapientiae Democritus Abderites, Socraticus Xenophon, Tarentinus Archytas, Peripatetici magister ac discipulus Aristoteles cum Theophrasto.
Siculi quoque non mediocri cura negotium istud prosecuti sunt Hieron et Epicharmus, cuius[*]()discipulus Philometor et Attalus. Athenae vero scriptorum frequentiam pepererunt, e qua [*]()probatissimi auctores [*](sive R. ) [*](sunt om. Schn. ) [*](quae om. S, Schn. ) [*](disciplina Ursinus (teste Schn.), Lundstrōm cum Cod. Laurent. 53. 27: disciplinam SAR. plerique edd. ) [*](repperiuntur SAa, Lundstrōm. ) [*](cuius add. Lundstrōm: om. SAR. ) [*](e qua Lundstrōm: eaquae SA: aeque vel eque R: e queis vulgo. a One of the earliest Greek poets, said by Pliny (XVIII. 201) to have been the first writer of agricultural precepts. )
sed indigena soli Attici. Insulae quoque curam istam celebraverunt, ut testis est Rhodius Epigenes, Chius Agathocles, Evagon et Anaxipolis Thasii. Unius quoque de septem Biantis illius populares Menander et Diodorus in primis sibi vindicaverunt agricolationis prudentiam. Nec his cessere Milesii Bacchius et Mnaseas,[*]()Antigonus Cymaeus, Pergamenus Apollonius, Dion Colophonius, Hegesias Maronites.
Nam quidem Diophanes Bithynius Uticensem totum Dionysium, Poeni Magonis interpretem, per multa diffusum volumina sex epitomis circumscripsit. Et alii tamen obscuriores, quorum patrias non accepimus, aliquod stipendium nostro studio contulerunt. Hi sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis,[*]()Dionysius,