De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis,

media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.

Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo deligandum est.

In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in

hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et

eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolui debere, foueri per spongiam uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur. Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferuent, transierint. Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.