De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Omne autem os, ubi iniuria accessit, aut uitiatur aut finditur aut frangitur aut foratur aut conliditur aut loco mouetur.

Id quod VITIATVM est, primo fere pingue fit, deinde uel nigrum uel cariosum; quae supernatis grauibus ulceribus aut fistulis, hisque uel longa uetustate uel etiam cancro occupatis, eueniunt.—Oportet autem ante omnia os nudare ulcere exciso, et, si latius est eius uitium quam ulcus fuit, carnem subsecare, donec undique os integrum pateat; tum id, quod pingue est, semel iterumue satis est admoto ferramento adurere, ut ex eo squama secedat; aut radere, donec iam aliquid cruoris ostendatur, quae integri ossis nota est: nam necessum est aridum sit id, quod uitiatum est. Idem in cartilagine quoque laesa faciendum est: siquidem ea quoque scalpello radenda est, donec integrum id sit, quod relinquatur; deinde siue os siue cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est: neque alia facienda sunt, ubi caries nigritiesue in summo osse est: siquidem id uel paulo diutius eodem ferramento adurendum, uel radendum est. Qui radit haec, audacter inprimere ferramentum debet, ut et agat aliquid et maturius desinat. Finis est, cum uel ad album os uel ad solidum uentum est. Albo finiri ex nigritie uitium, soliditate quadam ex carie manifestum est; accedere etiam cruoris aliquid integro supra dictum est.

Si quando autem an altius descenderit utrumlibet, dubium est, in carie quidem expedita cognitio est. Specillum tenue in foramina demittitur, quod magis minusue intrando uel in summo cariem esse

uel altius descendisse testatur. Nigrities colligi quidem potest etiam ex dolore et ex febre; quae ubi mediocria sunt, illa alte descendisse non potest. Manifestior tamen adacta terebra fit: nam finis uitii est, ubi scobis nigra esse desit.

Igitur si caries alte descendit, per terebram os pungendum crebris foraminibus est, quae altitudine uitium aequent; tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat. Simul enim post haec et soluetur ab inferiore osse, quodcumque uitiatum est, et is sinus carne replebitur, et umor aut nullus postea feretur aut mediocris.

Sin autem nigrities est aut si caries ad alteram quoque partem ossis transit, oportet excidi; atque idem in †carie quoque ad alteram partem ossis penetrante fieri potest. Sed quod totum uitiatum est, totum eximendum est: si inferior pars integra est, eatenus, quod corruptum est, excidi debet. Item, siue capitis siue pectoris os siue costa cariosa est, inutilis ustio est, et excidendi necessitas est. Neque audiendi sunt qui osse nudato diem tertium expectant, ut tum excidant: ante inflammationem enim tutius omnia tractantur. Itaque, quantum fieri potest, eodem momento et cutis incidenda est, et os detegendum et omni uitio liberandum est. Longeque perniciossissimum est, quod in osse pectoris est, quia uix, etiam si recte cessit curatio, ueram sanitatem reddit.

Exciditur uero os duobus modis: si paruulum est, quod laesum est, modiolo, quam ΧΟΙΝΕΙΚΙΔΑ Graeci uocant; si spatiosius, terebris. Vtriusque rationem proponam. Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur. Terebrarum autem duo genera sunt: alterum simile ei, quo fabri utuntur, alterum capituli

longioris; quod ab acuto mucrone incipit, dein subito latius fit, atque iterum ab alio principio paulo minus quam aequaliter sursum procedit. Si uitium in angusto est, quod conprehendere modiolus possit, ille potius aptatur; et, si caries subest, medius clauus in foramen demittitur; si nigrities, angulo scalpri sinus exiguus fit, qui clauom recipiat, ut eo insistente circumactus modiolus delabi non possit; deinde is habena quasi terebra conuertitur. Estque quidam premendi modus, ut et foretur et circumagatur; quia si leuiter inprimitur, parum proficit; si grauiter, non mouetur. Neque alienum est instillare paulum rosae uel lactis, quo magis lubrico circumagatur; quod ipsum tamen, si copiosius est, aciem ferramenti hebetat. Vbi iam iter modiolo pressum est, medius clauus educitur, et ille per se agitur; dein cum sanitas inferioris partis scobe cognita est, modiolus remouetur. At si latius uitium est quam ut illo conprehendatur, terebra res agenda est. Ea foramen fit in ipso fine uitiosi ossis atque integri; deinde alterum non ita longe, tertiumque; donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctus sit; atque ibi quoque quatenus terebra agenda sit, scobis significat. Tum excissorius scalper ab altero foramine ad alterum malleolo adactus id, quod inter utrumque medium est, excidit; ac sic ambitus similis ei fit, qui in angustiorem orbem modiolo inprimitur. Vtro modo uero id circumductum est, idem excissorius scalper in osse corrupto planissumam quamque testam †laesit, donec integrum os relinquatur. Vix umquam nigrities, interdum caries per totum os perrumpit, maximeque ubi uitiata caluaria est. Id quoque signi specillo significatur, quod depressum in id foramen, quod infra solidam sedem habet, et ob id renitens aliquid inuenit, et madens exit. Si peruium inuenit, altius descendens inter os et membranam
nihil oppositum inuenit, educiturque siccum: non quo non subsit aliqua uitiosa sanies, sed quoniam ibi ut in latiore sede diffusa sit. Siue autem nigrities, quam terebra detexit, siue caries, quam specillum ostendit, os transit, modioli quidem usus fere superuacuus est, quia latius pateat necesse est, quod tam alte processit. Terebra uero ea, quam secundo loco posui, utendum; eaque ne nimis incalescat, subinde in aquam frigidam demittenda est. Sed tum maiore cura agendum est, cum iam aut simplex os dimidium perforatum est, aut in duplici superius: illud spatium ipsum, hoc sanguis significat. Ergo tum lentius ducenda habena suspendendaque manus sinistra est et saepius attollenda, et foraminis altitudo consideranda, ut, quandoque qui perrumpatur, sentiamus, neque periclitemur, ne mucrone cerebri membrana laedatur; ex quo graues inflammationes cum periculo mortis oriuntur. Factis foraminibus, eodem modo media saepta, sed multo circumspectius, excidenda sunt, ne forte angulus scalpri eandem membranam uiolet; donec fiat aditus, per quem membranae custos inmittatur: meningophylaca Graeci uocant. Lammina aenea est, prima paulum resima, ab exteriore parte leuis; quae demissa sic, ut exterior pars eius cerebro propior sit, subinde ei subicitur quod scalpro discutiendum est; ac, si excipit eius angulum, ultra transire non patitur; eoque et audacius et tutius scalprum malleolo medicus subinde ferit, donec undique excisum os eadem lammina leuatur, tollique sine ulla noxa cerebri potest. Vbi totum os eiectum est, circumradendae leuandaeque orae sunt, et, si quid scobis membranae insedit, colligendum. Vbi superiore parte sublata relicta inferior est, non orae tantum sed os quoque totum leuandum est, ut sine noxa postea cutis increscat, quae aspero osse nascens protinus non sanitatem, sed nouos dolores mouet. Patefacto cerebro qua ratione agendum sit, dicam, cum ad fracta ossa uenero. Si bassis aliqua seruata est, superinponenda sunt medicamenta non pinguia, quae recentibus uulneribus accommodantur; supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto
madens. Vbi tempus processit, ab ipso osse caro increscit, eaque factum manu sinum complet. Si quod etiam os adustum est, a parte sana recedit, subitque inter integram atque emortuam partem caruncula, quae quod apscessit expellat; eaque fere, quia testa tenuis et angusta est, squama id est lepis a Graecis nominatur.

Potest etiam euenire, ut ex ictu neque findatur os neque perfringatur, sed summum tamen collidatur exaspereturque; quod ubi incidit, radi et leuari satis est. Haec quamuis maxime fiunt in capite, tamen ceteris quoque ossibus communia sunt, ut ubicumque idem incidit, eodem remedio sit utendum. At quae FRACTA, fissa, forata, collisa sunt, quasdam proprias in singulis generibus, quasdam communes in pluribus curationes requirunt; de quibus protinus dicam, initio ab eadem caluaria accepto.

Igitur ubi ea percussa, protinus requirendum est, num bilem homo is uomuerit, num oculi eius occaecati sint, num obmutuerit, num per nares auresue sanguis ei fluxerit, num conciderit, num sine sensu quasi dormiens iacuerit: haec enim non nisi osse fracto eueniunt; atque ubi inciderunt, scire licet necessariam sed difficilem curationem esse. Si uero etiam torpor accessit, si mens non constat, si neruorum uel resolutio uel distentio secuta est, uerisimile est etiam cerebri membranam esse uiolatam; eoque in angusto magis spes est. At si nihil horum secutum est, potest etiam dubitari, an os fractum sit; et protinus considerandum est, lapide an ligno an ferro an alio telo percussus sit, et hoc ipso leui an aspero, mediocri an uastiore, uehementer an leuiter, quia quo mitior ictus fuit, eo facilius os ei restitisse credibile est. Sed nihil tamen melius est quam certiore id nota explorare. Ergo qua plaga est, demitti specillum oportet, neque nimis tenue neque acutum, ne, cum in quosdam naturales sinus inciderit, opinionem fracti ossis frustra faciat; neque nimis plenum, ne

paruolae rimulae fallant. Vbi specillum ad os uenit, si nihil nisi leue et lubricum occurrit, integrum id uideri potest; si quid asperi est utique qua suturae non sunt, fractum os esse testatur. A suturis se deceptum esse Hippocrates memoriae prodidit, more scilicet magnorum uirorum et fiduciam magnarum rerum habentium. Nam leuia ingenia, quia nihil habent, nihil sibi detrahunt: magno ingenio, multaque nihilo minus habituro, conuenit etiam simplex ueri erroris confessio praecipueque in eo ministerio, quod utilitatis causa posteris traditur, ne qui decipiantur eadem ratione, qua quis ante deceptus est. Sed haec quidem alioqui memoria magni professoris ut interponeremus effecit. Potest autem sutura eo nomine fallere, quia aeque aspera est; ut aliquis hanc esse, etiamsi rima est, existimet eo loco, quo subesse hanc verisimile est. Ergo eo nomine decipi non oportet, sed os deoperire tutissimum. Nam neque utique certa sedes, ut supra posui, suturarum est, et potest idem et naturaliter commissum et ictu fissum esse iuxtaue aliquid fissum habere. Quin aliquando etiam, ubi ictus fuit uehementior, quamuis specillo nihil inuenitur, tamen aperire commodius est. Ac si ne tum quidem rima manifesta est, inducendum super os atramentum scriptorium est, deinde scalpro id deradendum: nigritiem enim continet, si quid fissum est. Solet etiam euenire, ut altera parte fuerit ictus, et os altera fiderit. Itaque si grauiter aliquis percussus est, si mala indicia subsecuta sunt, neque ea parte, qua cutis discussa est, rima reperitur, non incommodum est parte altera considerare, num qui locus mollior sit et tumeat, eumque aperire, siquidem ibi fissum os reperietur. Nec tamen magno negotio cutis sanescit, etiamsi frustra secta est. Os fractum, nisi si succursum est, grauibus inflammationibus adficit, difficiliusque postea tractatur. Raro sed aliquando tamen euenit, ut os quidem totum integrum maneat, intus uero ex ictu uena aliqua in cerebri membrana rupta aliquid sanguinis mittat, isque ibi concretus magnos dolores moueat, * oculos
quibusdam obcaecet. Sed fere contra id dolor est et eo loco cute incisa pallidum os reperitur; ideoque id quoque os excidendum est.

Quacumque autem de causa curatio haec necessaria est, si nondum satis cutis patefacta est, latius aperienda est, donec quicquid laesum est in conspectu sit. In quo ipso uidendum est, ne quid ex ima membranula, quae sub cute caluariam cingit, super os relinquatur, siquidem ea scalpro terebrisue lacerata uehementes febres cum inflammationibus excitat; itaque eam commodius est ex toto ab osse deduci. Plagam, si ex uulnere est, talem necesse est habeamus, qualem acceperimus: si manu facienda est, ea fere commodissima est, quae duabus transuersis lineis litterae X figuram accipit; tum deinde a singulis procedentibus lingulis cutis subsecatur. Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum. Neque id ullum metum, nisi inter musculos qui tempora continent, adfert: sed ibi quoque nihil tutius fit.

In omni uero fisso fractoue osse protinus antiquiores medici ad ferramenta ueniebant, quibus id exciderent: sed multo melius est ante emplastra experiri, quae caluariae causa conponuntur. Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumue os inponere; deinde super id aliquanto latius quam uulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam; tum uulnus deligare et cotidie resoluere, similiterque curare usque ad diem quintum, a sexto die etiam uapore aquae calidae per spongiam fouere, cetera ex eadem facere. Quod si caruncula increscere coeperit et febricula aut soluta erit aut breuior et cupiditas cibi reuerterit, satisque somni accedet, in eodem medicamento erit perseuerandum. Procedente deinde tempore, emolliendum id emplastrum adiecto cerato ex rosa facto, quo facilius carnem producat: nam per se reprimendi uim habet. Hac ratione saepe rimae callo quodam inplentur estque ea ossis uelut cicatrix; et latius fracta ossa, si qua inter se non cohaerebant, eodem callo glutinantur estque id aliquanto melius uelamentum

cerebro quam caro, quae exciso osse increscit. Si uero sub prima curatione febris intenditur breuesque somni et idem per somnia tumultuosi sunt, ulcus madet neque alitur, et in ceruicibus glandulae oriuntur, magni dolores sunt, cibique super haec fastidium increscit, tum demum ad manum scalprumque ueniendum est.

Duo uero sub ictu caluariae pericula sunt, ne uel findaturos uel medium desidat. Si fissum est, possunt orae esse conpressae, uel quia altera super alteram excessit, uel etiam quia uehementer se rursus commiserunt. Ex quo euenit, ut umor ad membranam quidem descendat, exitum uero non habeat ac sic eam inritet et graues inflammationes moueat. At ubi medium desedit, eandem cerebri membranam os urget interdum etiam ex fractura quibusdam uelut aculeis pungentibus. His ita succurrendum est, ut tamen quam minimum ex osse dematur. Ergo si ora alteri insedit, satis est id quod eminet, plano scalpro excidere; quo sublato iam rima hiat quantum curationi satis est. At si orae inter se conprimuntur, a latere eius interposito digiti spatio terebra foramen faciendum est; ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus ad similitudinem †c litterae sic, ut uertex eius a foramine, basis a rima sit: quod si rima longius patet, ab altero foramine rursus similis sinus fieri debebit. Et ita †nihil latens in eo osse cauum est abundeque exitus datur intus laedentibus. Ne si fractum quidem os desedit, totum excidi necesse est. Sed siue totum perfractum est et ab alio ex toto recessit siue circumpositae caluariae inhaeret exigua parte, ab eo, quod naturaliter se habet, scalpro diuidendum est. Deinde in eo, quod desedit, iuxta rimam, quam fecimus, foramina addenda sunt; si in angusto noxa est, duo; si latius patet, tria; saeptaque eorum excidenda; et tum scalper utrimque ad rimam agendus sic, ut lunatum sinum faciat imaque pars eius intus ad fracturam, cornua ad os integrum spectent. Dein, si qua labant et ex facili remoueri possunt, forfice ad id facta colligenda sunt, maximeque

ea, quae acuta membranam infestent. Si id ex facili fieri non potest, subicienda lammina est, quam custodem eius membranae esse proposui; ut super, quicquid spinosum est et intus eminet, excidatur; eademque lammina, quicquid deorsum insedit, attollendum. Hoc genus curationis efficit, ut qua parte fracta ossa tamen inhaerent, solidentur; qua parte abrupta sunt, sine ullo tormento sub medicamento tempore excidant; spatiumque inter haec satis illa magnum ad extrahendam saniem relinquatur; plusque in osse propugnaculi cerebrum habeat, quam habiturum fuit eo exciso. His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, siue aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, siue intus concretus cruor remanet, discutiatur. Tum idem medicamentum eodem modo, qui supra positus est, mollitum ipsi membranae inponendum est; ceteraque eodem modo facienda sunt, quae ad linteolum inlitum et lanam sucidam pertinent; conlocandusque is loco in tepido; curandum cotidie uulnus, bis etiam aestate.

Quod si membrana per inflammationem intumuerit, infundenda erit rosa tepida; si usque eo tumebit, ut super ossa quoque emineat, coercebit eam bene trita lenticula uel folia uitis contrita, et cum recenti uel buturo uel adipe anserina mixta; ceruixque molliri debebit liquido cerato ex irino facto. At si parum pura membrana uidebitur, par modus eius emplastro et melli miscendus erit, idque super infundendum; eiusque continendi causa unum aut alterum linamentum iniciendum, et super linteolo, cui emplastrum inlitum sit, contegendum. Vbi plus pura membrana est, eadem ratione adiciendum emplastro ceratum, ut carnem producat.

Quod ad abstinentiam uero et primos ulterioresque cibos potionesque pertinet, eadem, quae in uulneribus praecepi, seruanda sunt, eo magis, quo periculosius haec pars adficitur. Quin etiam, cum iam non solum sustineri sed ali is quoque oportebit, tamen erunt uitanda, quaecumque mandenda sunt; item fumus et quicquid excitat sternumentum. Spem uero certam faciunt membrana mobilis ac sui coloris, caro increscens rubicunda, facilis motus maxillae atque

ceruicis. Mala signa sunt membrana inmobilis, nigra uel liuida uel aliter coloris corrupti; dementia, acris uomitus, neruorum uel resolutio uel distentio; caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis. Cetera, quae ad somnum, cibi desiderium, febrem, puris colorem attinent, eadem, quae in ceteris uulneribus, uel salutaria uel mortifera sunt. Vbi bene res cedit, incipit ab ipsa membrana uel si os eo loco duplex est inde quoque caro increscere; eaque id, quod inter ossa uacum est, replet: nonnumquam etiam super caluariam excrescit. Quod si incidet, inspergenda squama aeris est, ut id reprimat cohibeatque. Ea carni superdanda, quae ad cicatricem perducant. Omnibusque ea locis commode inducitur excepta frontis ea parte, quae paulum super id est, quod inter supercilia est: ibi enim uix fieri potest, ut non per omnem aetatem sit exulceratio; quae linteolo medicamentum habente contegendast. Illa utique capite fracto seruanda sunt, ut, donec iam ualida cicatrix sit, uitentur sol, uentus, frequens balineum, maior uini modus.