De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

In naribus uero et os et cartilago frangi solet, et quidem modo aduersa, modo a latere. Si aduersa ambo fracta sunt alterumue ex is, nares desidunt, difficulter spiritus trahitur: si a latere os fractum est, is locus cauus est; si cartilago, in alteram partem nares declinantur.

Quicquid in cartilagine incidit, excitanda ea leniter est aut subiecto specillo aut duobus digitis utrimque conpressis; deinde in longitudinem inplicata linamenta et molli pellicula cincta circumsutaque intus adigenda sunt; aut eodem modo compositum aliquid ex arido penicillo; aut grandis pinna cummi uel fabrili glutine inlita et molli pellicula circumdata, quae desidere cartilaginem non sinat. Sed si aduersa ea fracta est, aequaliter utraque naris inplenda est: si a latere, crassius esse debet ab ea parte, in quam nasus iacet, ab altera tenuius id quod inseritur. Extrinsecus autem circumdanda habena est mollis,

media inlita mixtis inter se simila et turis fuligine; eaque ultra aures ducenda et fronti duobus capitibus adglutinanda est: id enim corpori quasi gluten inhaerescit et, cum induruit, nares commode continet. Sin quod intus inditum est laedit, sicut maxime fit, ubi interior cartilago perfracta est, excitatae nares eadem tantummodo habena continendae sunt; deinde post quattuordecim dies id ipsum demendum est. Resoluitur autem aqua calida, eaque tum is locus cotidie fouendus.

Sin os fractum est, id quoque digitis in suam sedem reponendum est; atque ubi aduersum id ictum est, utraque naris inplenda est; ubi a latere, ea, in quam os inpulsum est; inponendumque ceratum, et paulo uehementius deligandum est, quia callus eo loco non ad sanitatem tantummodo, sed etiam ad tumorem increscit. A tertio die fouendum id aqua calida est, tantoque magis, quanto propius esse sanitati debet. Quod si plura erunt fragmenta, nihilo minus extrinsecus singula in suas sedes digitis erunt conpellenda; inponendaque extrinsecus eadem habena, et super eam ceratum; neque ultra fascia adhibenda est. At si quod fragmentum undique resolutum cum ceteris non glutinabitur, intellegetur quidem ex umore, qui multus ex uulnere feretur, uolsella uero extrahetur; finitisque inflammationibus, inponetur aliquod medicamentum ex is, quae leniter reprimunt.

Peius est, ubi aut ossi aut cartilagini fractae cutis quoque uulnus accessit. Id admodum raro fit. Si incidit, illa quidem nihilo minus eadem ratione in suas sedes excitanda sunt: cuti uero superinponendum emplastrum aliquod ex is, quae recentibus uulneribus accommodata sunt: sed insuper nullo uinculo deligandum est.

In aure quoque interdum rumpitur cartilago. Quod si incidit, antequam pus oriatur, inponendum glutinans medicamentum est: saepe enim suppurationem prohibet et aurem confirmat. Illud et in

hac et in naribus ignorari non oportet, non quidem cartilaginem ipsam glutinari, circa tamen carnem increscere solidarique eum locum. —Itaque si cum cute cartilago rupta est, cutis utrimque suitur. Nunc autem de ea dico, quae cute integra frangitur. In ea uero si iam pus natum est, aperienda altera parte cutis et ipsa cartilago contra lunata plaga excidenda est; deinde utendum est medicamento leniter supprimente, quale Lycium est aqua dilutum, donec sanguis fluere desinat; tum inponendum linteolum cum emplastro sic, ut pingue omne uitetur, et a parte posteriore lana mollis auri subicienda est, quae quod est inter hanc et caput compleat; tum ea leniter deliganda est, et a tertio die uapore, ut in naribus posui fouenda. Atque in his quoque generibus abstinentia primi temporis necessaria est, donec inflammatio finiatur.

Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint. Omne igitur os modo rectum ut lignum in longitudinem finditur, modo frangitur transuorsum, interdum oblicum; atque id ipsum nonnumquam retusa habet capita, nonnumquam acuta. Quod genus pessimum est, quia neque facile committuntur, quae nulli retuso innituntur, et carnem uulnerant, interdum neruum quoque aut musculum: quin etiam aliquando plura fragmenta fiunt. Sed in aliis quidem ossibus ex toto saepe fragmentum a fragmento recedit: maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent. Igitur inprimis digitis duobus utrimque prementibus et ab ore et ab cute omnia ossa in suam sedem compellenda sunt; deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt. Id in alio genere fracturae superuacuum est, cetera eadem facienda sunt: nam linteolum duplex madens uino et oleo superiniciendum cum eadem simila et

eadem turis fuligine est; deinde aut fascea aut mollis habena media in longitudinem incisa, ut utrimque mentum conplectatur et inde capita eius supra caput adducta ibi deligentur. Illud quoque ad omnia ossa pertinens dictum erit, famem primum esse necessariam; deinde a die tertio umidum cibum, sublata inflammatione paulo pleniorem, eumque qui carnem alat: uinum per omne tempus esse alienum; deinde tertio die resolui debere, foueri per spongiam uapore aquae calidae, eademque quae primo fuerunt superdari: idem die quinto fieri et donec inflammatio finiatur, quae uel nono die uel septumo fere soluitur. Ea sublata, rursus ossa esse tractanda, ut, si quid fractum loco suo non est, reponatur: neque id esse soluendum, nisi duae partes eius temporis, intra quod quaeque ossa conferuent, transierint. Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta: inter uicensimum et tricensimum diem crura, bracchiaque: inter septimum et uicensimum et quadragensimum umeri et femina. Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est. Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit; itemque utique primis diebus habendum silentium.

Iugulum uero si transuersum fractum est, nonnumquam per se rursus recte coit et, nisi mouetur, sanari sine uinctura potest: nonnumquam uero, maximeque ubi motum est, elabitur. Fereque id, quod a pectore est, * * * id, quod ab umero est, in

posteriorem partem inclinatur. Cuius ea ratio est, quod per se non mouetur, sed cum umeri motu consentit * * * itaque eo subsistente sub id umero agitatur. Raro uero admodum in priorem partem iugulum inclinatur, adeo ut magni professores numquam se uidisse memoriae mandarint. Sed locuples tamen eius rei auctor Hippocrates est. Verum ut dissimilis uterque casus est, sic quaedam dissimilia requirit. Vbi ad scapulas iugulum tendit, simul dextra manu plana propellendus in posteriorem partem umerus est, et illud in priorem adtrahendum. Vbi ad pectus conuersum est, ipsum quidem retro dandum, umerus autem in priorem partem adducendus ac si is inferior est, non id, quod a pectore est, deprimendum est, quia immobile est, sed umerus ipse adtollendus erit: at si superior est, id, quod a pectore est, inplendum lana et umerus ad pectus deligandus est. Si acuta fragmenta sunt, incidi contra cutis debet: ex ossibus ea, quae carnem uulnerant, praecidenda, tum retussa ossa committenda sunt. Si quod ab aliqua parte eminet, opponendum ei triplex linteolum est in uino et oleo tinctum. Si plura fragmenta sunt, excipienda sunt ea ex ferula facto canaliculo eodemque intus incerato, ne fascea diducatur; quae iugulo composito circumdanda est saepius potius quam ualentius; quod ipsum quoque in omnibus ossibus fractis perpetuum est. A dextro uero iugulo, si id fractum est, ad alam sinistram, a sinistro ad dextram †rursusque
sub ala sua fasciari debet. Post haec si iugulum ad scapulas inclinatum est, brachium ad latus; si in partem priorem, ad ceruicem deligandum est supinusque homo conlocandus. Cetera eadem facienda, quae supra conprehensa sunt.

Sunt uero plura ossa fere inmobilia uel dura uel cartilaginosa, quae uel franguntur uel forantur uel conliduntur uel finduntur, ut malae, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta. Horum omnium eadem curatio est. Si supra uulnus est, id suis medicamentis nutriendum est; quo sanescente, rimas quoque ossis, aut si quod foramen est, callus implet. Si cutis integra est et os laesum esse ex dolore colligimus, nihil aliud quam quiescendum, inponendumque ceratum est et leniter deligandum, donec sanitate ossis dolor finiatur.

Proprie quaedam tamen de costa dicenda sunt; quia iuxta uiscera est, grauioribusque periculis is locus expositus est. Haec quoque igitur interdum sic finditur, ut ne summum quidem os sed interior pars eius, quae rara est, laedatur, interdum sic, ut eam totam is casus perruperit. Si tota fracta non est, nec sanguis expuitur nec febricula sequitur, nec quicquam suppurat, nisi admodum raro, nec dolor magnus est: tactu tamen is locus leniter indolescit. Sed abunde est eadem, quae supra scripta sunt, facere, et a media fascea incipere deligare, ne in alterutram partem haec cutem inclinet. Ab uno uero et uicensimo die, quo utique os esse debet glutinatum, id agendum cibis uberioribus est, ut corpus quam plenissimum fiat, quo melius os uestiat, quod illo loco tenerum adhuc iniuriae sub tenui cute expositum est. Per omne autem tempus curationis uitandus clamor, strictior quoque * , tumultus, ira, motus uehementior corporis, fumus, puluis, et quicquid uel tussim uel sternumentum mouet; ne spiritum quidem magnopere continere expedit. At si tota costa

perfracta est, casus asperior est: nam et graues inflammationes et febris et suppuratio et saepe uitae periculum sequitur: et sanguis spuitur. Ergo, si uires patiuntur, ab eo bracchio, quod super eam costam est, sanguis mittendus est: si non patiuntur, aluus tamen sine ullo acri ducenda est, diutiusque inedia pugnandum. Panis uero ante septimum diem non adsumendus, sed una sorbitione uiuendum; inponendumque ei loco ceratum ex lino factum, cui cocta quoque resina adiecta sit; aut Polyarchi malagma, aut panni ex uino et rosa et oleo; superque inponenda lana sucida mollis et duae fasceae a mediis orsae minimeque adstrictae. Multo uero magis omnia uitanda, quae supra posui, adeo ut ne spiritus quidem saepius mouendus sit. Quod si tussis infestabit, potio sumenda erit uel ex trixsagine uel ex ruta uel ex herba stoechade uel ex cumino et pipere. Grauioribus uero doloribus urguentibus cataplasma inponi quoque conueniet uel ex lolio uel ex hordeo, cui pinguis fici tertia pars sit adiecta; et id quidem interdiu superiacebit: noctu uero idem aut ceratum aut malagma aut panni, quia potest cataplasma decidere. Ergo cottidie quoque resoluetur, donec iam cerato aut malagmate possumus esse contenti. Et decem quidem diebus extenuabitur fame corpus, ab undecimo uero ali incipiet; ideoque etiam laxior quam primo fascea circumligabitur; fereque ea curatio ad quadragesimum diem perueniet. Quod si metus erit suppurationis, plus malagma quam ceratum ad digerendum proficiet. Si suppuratio uicerit, neque per quae supra scripta sunt discuti potuerit, omnis mora uitanda erit, ne os infra uitietur: sed qua parte maxime tumebit, demittendum erit candens ferramentum, donec ad pus perueniat; idque effundendum. Si nusquam caput se ostendet, ubi maxime pus subsit, sic intellegimus: creta Cimolia totum locum inlinemus et siccari patiemur: quo loco maxime umor in ea perseuerabit, ibi
pus proximum erit eaque uri debebit. Si latius aliquid abscedet, duobus aut tribus locis erit perforandum. Demittendum erit linamentum aut aliquid ex penicillo, quod summum lino sit deuinctum, ut facile educatur. Reliqua eadem, quae in ceteris adustis, facienda sunt. Vbi purum erit ulcus, ali corpus debebit, ne tabes perniciosa futura id malum subsequatur. Nonnumquam etiam leuius ipso osse adfecto et inter initia neclecto, non pus sed umor quidam muccis similis intus coit, mollescitque contra cutis; in qua simili ustione utendum est.

In spina quoque est quod proprie notemus. Nam si id, quod ex uertebra excedit, aliquo modo fractum est, locus quidem concauus fit, punctiones autem in eo sentiuntur, quia necesse est ea fragmenta spinosa esse; quo fit, ut homo in interiorem partem subinde nitatur. Haec noscendae rei causa sunt: medicamentis uero isdem opus est, quae prima parte huius capitis exposita sunt.

Similes rursus ex magna parte casus curationesque sunt umeri et femoris: communia etiam quaedam umeris, bracchiis, feminibus, cruribus, digitis: siquidem ea minime periculose media franguntur. Quo propior fractura capiti uel superiori uel inferiori est, eo peior est: nam et maiores dolores adfert et difficilius curatur. Ea maxime tolerabilis est simplex transuersa; peior, ubi multa fragmenta atque ubi obliqua; pessimum, ubi eadem acuta sunt. Nonnumquam autem fracta in his ossa in suis sedibus remanent; multo saepius excidunt aliudque super aliud effertur; idque ante omnia considerari debet et sunt notae certae. Si suis sedibus sunt, mota resonant, punctionisque sensum repraesentant; tactu inaequalia sunt. Si uero non aduersa sed obliqua iunguntur, quod fit ubi loco suo non sunt, membrum id altero iam erit breuius et musculi eius tument.—Ergo si hoc deprensum est, protinus id membrum oportet extendere: nam nerui musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum ueniunt, nisi illos per uim aliquis intendit. Rursus, si primis diebus id omissum est, inflammatio oritur; sub qua et difficile et periculose uis neruis adhibetur: nam distentio neruorum uel cancer sequitur, uel certe, ut mitissime agatur, pus. Itaque si antea reposita ossa non

sunt, postea reponenda sunt. Intendere autem digitum uel aliud quodque membrum, si adhuc tenerum est, etiam unus homo potest, cum alteram partem dextra, alteram sinistra prendit: ualentius membrum duobus eget, qui in diuersa contendant. Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt. Vbi paulo longius quam naturaliter esse debet membrum uis fecit, tum demum ossa manibus in suam sedem compellenda sunt, indiciumque ossis repositi est dolor sublatus et membrum alteri parti aequatum. * inuoluendum duplicibus triplicibusue pannis et in uino et oleo tinctis, quos linteos esse commodius est. Fere uero fasceis sex opus est. Prima breuissima adhibenda, quae circa fracturam ter uoluta, sursum uersum feratur et quasi in cocleam serpat; satisque est eam ter hoc quoque modo circuire. Altera dimidio longior, eaque, si qua parte os eminet, ab ea; si totum aequale est, undelibet super fracturam debet incipere priori aduersa deorsumque tendere, atque iterum de fractura reuersa in superiore parte ultra priorem fasciam desinere. Super has iniciendum latiore linteo ceratum est, quod eas contineat; ac si qua parte os eminet, triplex ea pannus obiciendus eodem uino et oleo madens. Haec tertia fascia comprehendenda sunt, quartaque sic, ut semper insequens priori aduersa sit, et tertia tantum inferiore parte, tres in superiore finiantur. Atque satius est saepius circuire quam adstringi: siquidem
id, quod adstrictum est, alienatur et cancro oportunum est: articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est. Deligatum uero membrum in diem tertium continendum est; eaque uinctura talis esse debet, ut primo die nihil offenderit, non tamen laxa uisa sit, secundo laxior, tertio iam paene resoluta. Ergo tum rursum id membrum deligandum, adiciendaque prioribus quinta fascia est; iterumque quinto die resoluendum est, et sex fasceis inuoluendum sic, ut tertia et quinta infra, ceterae supra finiantur. Quotienscumque autem soluitur membrum, calida aqua fouendum. Sed si iuxta articulum fractura est, †die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat. Quod si septimus dies non dedit, certe nonus exhibet; tum facillime ossa tractantur. Rursus ergo si parum commissa sunt, committi debent: si qua fragmenta eminent, in suas sedes reponenda sunt; deinde eodem modo membrum deligandum, ferulaeque super adcommodandae sunt, quae fixae circumpositaeque ossa in sua sede contineant; et in quam partem fractura inclinat, ab ea latior ualentiorque ferula inponenda est. Easque omnes contra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant; et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari; ac si nulla prurigo, nullus dolor est, sic manere, donec duae partes eius temporis, quo quodque os conferuet, compleantur: postea leuius aqua calida fouere, quia primo digeri materiam opus est, tum euocari. Ergo cerato quoque liquido id leniter est unguendum, perfricandaque summa cutis est; laxiusque id deligandum est. Tertio quoque die soluendum sic, ut remota calida aqua cetera eadem fiant: tantummodo singulae fasciae, quotiens resolutae fuerint, subtrahantur.

Haec communia sunt, illa propria: siquidem umerus fractus non sic ut membrum aliud intenditur, sed homo conlocatur alto sedili, medicus autem humiliore aduersus. Vna fascia bracchium amplexa ex ceruice ipsius, qui laesus est, id sustineat; altera ab †altera parte super caput data ibi accipit nodum; tertia uincto imo umero deorsum demittitur, ibi quoque capitibus eius inter se uinctis. Deinde ab occipitio ipsius minister sub ea fascea, quam secundo loco posui, porrecto, si dexter umerus ducendus est dextro, si sinister sinistro brachio demissum inter femina eius, qui curatur, baculum tenet: medicus super eam fasceam, de qua tertio loco dixi, plantam inicit dextram si sinister, sinistram si dexter umerus curatur; simulque alteram fasciam minister attollit, alteram premit medicus; quo fit ut leniter umerus extendatur. Fasceis uero, si medium aut imum os fractum est, breuioribus opus est; si summum, longioribus, ut ab eo sub altera quoque ala per pectus et scapulas porrigantur. Quae * * * Protinus uero bracchium, cum deligatur, sic inclinandum est idque efficit, cum ante fascias quoque sic figurandum sit, ne postea suspensum aliter atque cum deligabatur, umerum inclinet. Bracchioque suspenso ipse quoque umerus ad latus leniter deligandus est; per quae fit, ut minime moueatur ideoque ossa sic se habeant, ut aliquis composuit. Cum ad ferulas uentum est, extrinsecus esse earum longissimae debent, a lacerto breuiores, sub ala breuissimae. Saepiusque eae resoluendae sunt, ubi in uicinia cubiti umerus fractus est, ne ibi nerui rigescant et inutile bracchium efficiant. Quotiens solutae sunt, fractura manu continenda, cubitus aqua calida fouendus est et molli cerato

perfricandus; ferulaeque uel omnino non inponendae contra eminentia cubiti, uel aliquanto breuiores sunt.

Ac si bracchium fractum est, in primis considerandum est, alterum os an utrumque comminutum sit; non quo alia in eiusmodi casu curatio admouenda sit, sed primum, ut ualentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus neruos contrahi altero osse integro eosque intendente; deinde, ut curiosius omnia in continendis ossibus fiant, si neutrum alteri auxilio est: nam ubi alterum integrum est, plus opis in eo quam in fasciis ferulisque est. Deligari autem bracchium debet paulum pollice ad pectus inclinato, siquidem is maxime bracchii naturalis habitus: sit idque inuolutum mitella commodissime excipitur, quae latitudine ipsi bracchio, perangustis capitibus collo inicitur. Atque ita commode bracchium ex ceruice suspensum est, idque paulum supra cubiti alterius regionem pendere oportet.

---Quod si ex summo cubito quid fractum sit, glutinare id uinciendo alienum est: fit enim bracchium inmobile. Ac si nihil aliud quam dolori occursum est, idem qui fuit eius usus est.

In crure aeque ad rem pertinet alterum saltem os integrum manere. Commune uero ei femorique est quod, ubi deligatum est, in canalem coniciendum est. Is canalis et inferiore parte foramina II habere debet, per quae, si quis umor excesserit, descendat; et a planta moram, quae simul et sustineat eam et delabi non patiatur; et a lateribus caua, per quae loris datis morae quaedam crus femurque, ut collocatum est, detineant. Esse etiam is debet a planta, si crus fractum est; circa poplitem, si femur, usque ad coxam; si iuxta superius caput femoris, sic, ut ipsa quoque ei coxa insit. Neque tamen ignorari oportet, si femur fractum est, fieri breuius, quia numquam in anticum statum reuertitur, summisque digitis postea cruris eius insisti: sed multo tamen foedior debilitas est, ubi fortunae neglegentia quoque accessit.

Digitum satis est ad unum surculum post inflammationem deligari.

His proprie ad singula membra pertinentibus, rursus illa communia sunt: primis diebus fames; deinde tum, cum iam increscere callum oportet, liberalius alimentum; longa a uino abstinentia; fomentum aquae calidae, dum inflammatio est, liberale; ubi ea desit, modicum; tum etiam longior ulterioribus ex liquido cerato membris et mollis tamen unctio. Neque protinus exercendum id membrum, sed * ad antiquos usus reducendum est.

Grauius aliquanto est, cum ossis fracturae carnis quoque uulnus accessit, maxumeque si id musculi femoris aut umeri senserunt: nam et inflammationes multo grauiores et promptiores cancros habent. Ac femur quidem, si ossa inter se recesserunt, fere praecidi necesse est. Vmerus uero quoque in periculum uenit, sed facilius conseruatur. Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est. Curiosius igitur agendum est, et musculus quidem, per mediam plagam transuersus praecidendus; sanguis uero, si parum fluxit, mittendus; corpus inedia extenuandum. Ac reliqua quidem membra lentius intendenda, et lenius in is ossa in suam sedem reponenda sunt: in his uero neque intendi neruos neque ossa tractari satis expedit; ipsique homini permittendum est, ut sic ea collocata habeat, quemadmodum minime laedunt. Omnibus autem his uulneribus inponendum primo linamentum est uino madens, cui rosae paulum admodum adiectum sit, cetera eadem. Deligandaque fascis sunt aliquanto quam uulnus latioribus, laxius scilicet quam si ea plaga non esset: quanto facilius et alienari et occupari cancro uulnus potest * * * numero potius fasciarum id agendum est, ut laxae quoque

aeque contineant. Quod in femore umeroque sic fiet, si ossa forte recte concurrerint: sin aliter se habebunt, eatenus circumdari fascia debebit, ut inpositum medicamentum contineat. Cetera eadem, quae supra scripsi, facienda sunt, praeterquam quod neque ferulis neque canalibus, inter quae uulnus sanescere non potest, sed pluribus tantummodo et latioribus fasceis opus est: ingerendumque subinde in eas est calidum oleum et uinum, magisque in * * * primo fame utendum; * est alienum; uulnus calida aqua fouendum, frigusque omni ratione uitandum; et transeundum ad medicamenta, quae puri mouendo sunt; maiorque uulneri quam ossi cura agenda: ergo cottidie soluendum nutriendumque est. Inter quae si quod paruulum fragmentum ossis eminet, id si retusum est, in suam sedem dandum; si acutum, ante acumen eius, si longius est, praecidendum; si breuius, limandum et utrumque scalpro leuandum; tum ipsum recondendum est. Ac si id manus facere non potest, uulsella, quali fabri utuntur, inicienda est recte se habenti capiti ab ea parte, qua sima est, ut ea parte, qua gibba est, eminens os in suam sedem compellat. Si id maius est membranulisque cingitur, sinere oportet eas sub medicamentis resolui, idque os, ubi iam nudatum est, abscidere; quod maturius scilicet faciendum est. Potestque ea ratione et os coire et uulnus sanescere, illud suo tempore, hoc prout se habet.

Nonnumquam etiam in magno uulnere euenit, ut fragmenta quaedam uelut emoriantur neque cum ceteris coeant; quod hic quoque ex modo fluentis umoris colligitur. Quo magis necessarium est saepius ulcus resoluere atque nutrire. Sequitur uero, ut id os per se post aliquot dies excidat. Cum iam misera antea condicio uulneris sit, tamen id interdum manus * * * diutiusque facies. Saepe enim

integra cutis osse abrumpitur, protinusque prurigo et dolor oritur. Quae soluere, si accidit, maturius oportet, et fouere aqua per aestatem frigida, per hiemem egelida; deinde ceratum myrteum inponendum. At interdum fractura quibusdam uelut aculeis carnem uexat: quo a prurigine et punctionibus cognito, aperire id medicus eosque aculeos praecidere necesse habet. Reliqua uero curatio in utroque hoc casu eadem est, quae ubi ictus protinus * intulit.

Puro iam ulcere cibis hic quoque utendum est carnem producentibus. Si breuius adhuc membrum est et ossa loco suo non sunt, eo paxillus tenuis quam leuissimi generis inter ea demitti debet sic, ut capite paululum supra ulcus emineat; isque cottidie plenior adigendus est, donec par id membrum alteri fiat; tum paxillus remouendus; uulnus sanandum est; cicatrix inducta fouenda frigida aqua est, in qua myrtus, hedera, aliaeue similes uerbenae decoctae sint; inlinendumque medicamentum est quod siccet; et magis etiam hic quiescundum, donec id membrum confirmetur.

Si quando uero ossa non conferuuerunt, quia saepe solutum, saepe motum, in aperto deinde curatio est: possunt enim coire * * Si uetustas occupauit, membrum extendendum est, ut aliquid laedatur: ossa inter se manu diuidenda, ut concurrendo exasperentur, ut, si quid pingue est, eradatur totumque id quasi recens fiat, magna tamen cura habita, ne nerui musculiue laedantur. Tum uino fouendum est, in quo malicorium decoctum sit; inponendumque id ipsum corium oui albo mixtum: tertio die resoluendum fouendumque aqua, in qua uerbenae, de quibus supra dixi, decoctae sint: quinto die idem faciendum, ferulaeque circumdandae. Cetera et ante et post eadem facienda, quae supra scripsi.

Solent tamen interdum transuersa inter se ossa conferuere, eoque et breuius membrum et indecorum fit; et si capita acutiora sunt,

adsiduae punctiones sentiuntur. Ob quam causam frangi rursus ossa et derigi debent. Id hoc modo fit. Calida aqua multa membrum id fouetur, et ex cerato liquido perfricatur intenditurque. Et inter haec medicus pertractans ossa, ut adhuc tenero callo, manibus ea diducit, compellitque id, quod eminet, in suam sedem; et, si parum ualuit, ab ea parte, in quam os se inclinat, ei inuolutam lana regulam obicit; atque ita deligando adsuescere iterum uetustae sedi cogit. Nonnumquam autem recte quidem ossa coierunt, superincreuit uero nimius callus, ideoque locus is intumuit. Quod ubi incidit, diu leuiterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fouendum; et inponendum malagma quod digerat, adstrictiusque alligandum; holeribusque et praeterea uomitu utendum, per quae cum carne callus quoque extenuatur. Confertque aliquid eo sinapi quod cum ficu in alterum par membrum inpositum * donec id paulum erodat eoque euocet materiam. Vbi his tumor extenuatus est, rursus ad ordinem uitae reuertendum est.

Ac de fractis quidem ossibus hactenus dictum sit. MOVENTVR autem ea sedibus suis duobus modis: nam modo quae iuncta sunt inter se dehiscunt, ut cum latum scapularum os ab umero recedit, et in brachio radius a cubito, et in crure tibia a sura; interdum a saltu calcis os a talo, quod raro tamen fit: modo articuli suis sedibus excidunt. Ante de prioribus dicam.

Quorum ubi aliquid incidit, protinus is locus cauus est, depressusque digitus sinum inuenit; deinde grauis inflammatio oritur, atque in talis praecipue: siquidem febres quoque et cancros et neruorum uel distentiones uel rigores, qui caput scapulis adnectunt, mouere consueuit. Quorum uitandorum causa facienda eadem sunt, quae in

ossibus omnibus laesis [aliquid ubi incidit, protinus is locus] proposita sunt, ut dolor tumorque per ea tollantur. Nam diducta ossa numquam rursus inter se iunguntur, et ut aliquid decoris eo loco, sic nihil usus amittitur.

Maxilla uero et uertebra omnesque articuli, cum ualidis neruis conprendantur, excidunt aut ui expulsi, aut aliquo casu neruis uel ruptis uel infirmatis, faciliusque in pueris et adulescentulis quam in robustioribus. Hique elabuntur in priorem * * * in exteriorem partem, quidam omnibus modis, quidam certis. Suntque quaedam communia omnium signa, quaedam propria sunt cuiusque: siquidem semper ea parte est tumor, in quam os prorumpit; ea sinus, a qua recessit. Et haec quidem in omnibus deprenduntur, alia uero in singulis; quae, simul atque de quoque dicam, proponenda erunt. Sed ut excidere omnes articuli non possunt, sic non omnes reponuntur. Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit. Rursus si qui neruorum uitio prolapsi sunt, conpulsi quoque in suas sedes iterum excidunt. Ac quibus in pueritia exciderunt neque repositi sunt, minus quam ceteri crescunt. Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies. Tum pro sedibus et pro casibus, qui inciderunt, aut maior

aut minor usus eius membri relinquitur; quoque in eo plus usus superest, eo minus id extenuatur. Quicquid autem loco suo motum est, ante inflammationem reponendum est: si illa occupauit, dum conquiescat, non lacessendum: ubi finitast, temptandum in is membris, quae id patiuntur. Multum autem eo confert et corporis et neruorum habitus. Nam si corpus tenue, si umidum est, si nerui infirmi, expeditius os reponitur: sed ut primo facilius excidit, ita postea minus fideliter continetur. Quae contraria his sunt, melius continent: sed id, quod expulsum est, difficulter admittunt.—Oportet autem ipsam inflammationem leuare super sucida lana ex aceto inposita: a cibo, si ualentioris articuli casus est, triduo, interdum etiam quinque diebus abstinere; bibere aquam calidam, dum sitim finiat; curiossiusque haec facere is ossibus motis, quae ualidis plenisque musculis continentur: si uero etiam febris accessit, multo magis; deinde ex die quinto fouere aqua calida; remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur. Tunc infrictionem ei membro adhibere; cibis uti bonis; uti uino modice; iamque ad usus quoque suos id membrum promouere, quia motus ut in dolore pestifer, sic alias saluberrimus corpori est. Haec communia sunt, nunc de singulis dicam.

Maxilla in priorem partem propellitur, sed modo altera parte, modo utraque. Si altera, in contrariam partem ipsa

mentumque inclinatur; dentes paribus non respondent, sed sub is, qui secant, canini sunt. At si utraque, totum mentum in exteriorem partem promouetur; inferioresque dentes longius quam superiores excedunt; intentique super musculi apparent. —Primo quoque tempore autem homo in sedili conlocandus est sic, ut minister a posteriore parte caput eius contineat, uel sic, ut iuxta parietem is sedeat, subiecto inter parietem et caput eius scorteo puluino duro, eoque caput eius per ministrum urgeatur, quo sit immobilius. Tum medici digiti pollices linteolis uel fasceis, ne delabantur, inuoluti in os eius coiciendi, ceteri extrinsecus admouendi sunt. Vbi uehementer maxilla adprehensa est, si una parte procidit, concutiendum mentum et ad guttur adducendum est. Tum simul et caput adprehendendum, et excitato mento maxilla in suam sedem conpellenda, et os eius conprimendum est sic, ut omnia paene uno momento fiant. Sin utraque parte prolapsa est, eadem omnia eadem facienda, sed aequaliter retro maxilla agenda est. Reposito osse, si cum dolore oculorum et ceruicis iste casus incidit, ex brachio sanguis mittendus est. Cum omnibus uero, quorum ossa mota sunt, primo liquidior cibus conueniat, tum his praecipue, adeo ut sermo quoque frequenti motu oris per neruos laedat.

Caput duobus processibus in duos sinus summae uertebrae demissis super ceruicem contineri in prima parte proposui.

Hi processus interdum in posteriorem partem excidunt; quo fit, ut, qui nerui sunt sub occipitio, extendantur, mentum pectori adglutinetur, neque bibere is, neque loqui possit, interdum sine uoluntate semen emittat; quibus celerrime mors superuenit. Ponendum autem hoc esse credidi, non quo curatio eius rei ulla sit, sed ut res indiciis cognosceretur et non putarent sibi medicum defuisse, si qui sic aliquem perdidissent.

Idem casus manet eos, quorum in spina uertebrae exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte uel tumor uel sinus †donec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis

non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.

Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.

Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem †renum sub ala eius †coire; simulque et illa os * et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia inuoluta, quo minus

tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.

At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore reuertitur.

Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.

In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit,

radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur; si in posteriorem, brachium curuum est neque extenditur, breuiusque altero est; interdum febrem uomitumque bilis mouet; si in exteriorem interioremue, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recuruatum.—Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur: utrumque membrum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, siue extra remansit siue intus reuertit, callus circumdatur; isque si per quietem increuit, flexus illius postea prohibet.

Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum conuertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem exterioremue, in latus. Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.

In palma quoque ossa interdum suis sedibus promouentur, modo in priorem partem, modo in posteriorem: in latus enim moueri paribus ossibus oppositis non possunt. Signum id solum est omniumque commune: tumor ea parte, in quam os uenit; ab ea sinus, a qua recessit. Sed sine intentione digito tantummodo bene pressum os in suam sedem reuertitur.

At in digitis totidem fere casus eademque signa sunt, quae in manibus. Sed in his extendendis non aeque ui opus est, quom et articuli breuiores et nerui minus ualidi sint. Super mensam tantummodo intendi debent, qui uel in priorem uel in posteriorem

partem exciderunt; tum ima palma conpelli: at id, quod in latus elapsum est, digitis restitui.

Cum de his dixerim, de is quoque, quae in cruribus sunt, uideri possum dixisse: siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et umero, tibiae et cubito, pedi et manui. Quaedam tamen separatim quoque de his dicenda sunt.

Femur in omnes quattuor partes promouetur, saepissime in interiorem, deinde in exteriorem, raro admodum in priorem aut posteriorem. Si in interiorem partem prolapsum est, crus longius altero et uatium est: extra enim pes ultimus spectat; si in exteriorem, breuius uarumque fit, et pes intus inclinatur; calx ingressu terram non contingit, sed planta ima; meliusque id crus superiusque corpus quam in priore casu fert, minusque baculo eget. Si in priorem, crus extensum est, inclinarique non potest; alteri cruri ad calcem par est: sed ima planta minus in priorem partem inclinatur; dolorque in hoc casu praecipuus est, et maxime urina supprimitur. Vbi cum dolore

inflammatio quieuit, commode ingrediuntur, totusque eorum pes incedit. Si in posteriorem, extendi non potest crus, breuiusque est; ubi constitit, calx his quoque terram non contingit. Magnum autem femori periculum est, ne uel difficulter reponatur, uel repositum rursus excidat. Quidam iterum semper excidere contendunt: sed Hippocrates et Diocles et Phylotimus et Nileus et Heraclides Tarentinus, clari admodum auctores, ex toto se restituisse memoriae prodiderunt: neque tot genera machinamentorum quoque ad extendendum in hoc casu femur Hippocrates, Andreas, Nileus, Nymphodorus, Protarchus, Heraclides, quidam quoque faber repperissent, si id frustra esset. Sed ut haec falsa opinio est, sic illud uerum est: cum ibi ualentissimi nerui musculique sint, si suum robur habent, uix admittere; si non habent, postea non continere. Temptandum igitur est: et si tenerum membrum est, satis est habena altera ab inguine, altera a genu intendi; si ualidius, melius adducent, qui easdem habenas ad bacula ualida deligarint; cumque eorum fustium imas partes oppositae morae obiecerint, superiores ad se utraque manu traxerint. Etiamnum ualentius intenditur membrum super scamnum, cui ab utraque parte axes sunt, ad quos habenae illae deligantur; qui, ut in torcularibus conuersi, rumpere quoque, si quis perseuerauerit, non solum extendere neruos et musculos possunt. Collocandus autem homo super id
scamnum est aut pronus aut supinus aut in latus sic, ut semper ea pars superior sit, in quam os prolapsum est, et ea inferior, a qua recessit. Neruis extensis, si in priorem partem os uenit, rotundum aliquid super inguen ponendum, subitoque super id genu adducendum est eodem modo eademque de causa, qua idem in brachio fit: protinusque, si conplicari femur potest, intus est. In ceteris uero casibus, ubi ossa per uim paulum inter se recesserunt, medicus debet id, quod eminet, retro cogere; minister contra inde coxam propellere. Reposito osse, nihil aliud noui curatio requirit, quam ut diutius is in lecto detineatur, ne, si motum adhuc neruis laxioribus femur fuerit, rursus erumpat.

Genu uero et in exteriorem et interiorem et in posteriorem partem excidere notissimum est. In priorem non prolabi plerique scripserunt; potestque id uero proximum esse, cum inde opposita patella ipsa quoque caput tibiae contineat. Meges tamen eum, cui in priorem partem excidisset, a se curatum esse memoriae prodidit. —In his casibus intendi nerui rationibus isdem, quas in femore rettuli, possunt. Et id quidem, quod in posteriorem partem excidit, eodem modo, rotundo aliquo super poplitem inposito adductoque eo crure, reconditur. Cetera uero manibus simul, dum ossa in diuersas partes * * * conpellentur.

Talus in omnes partes prolabitur. Vbi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem conuertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede

et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.

Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.