De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

In digitis nihil ultra fieri debet quam quod in is, qui sunt in manu, positum est. Potest tamen conditus articulus medius aut summus canaliculo aliquo contineri.

Haec facienda sunt in is casibus, ubi sine uulnere ossa exciderunt. * * * Hic quoque et ingens periculum est, et eo grauius, quo maius membrum est, quoue ualidioribus neruis aut musculis continetur. Ideoque in umeris femoribusque metus mortis est: ac, si reposita eis ossa sunt, spes nulla est; si non reposita, tamen nonnullum periculum est; eoque maior in utroque timor est, quo propius uulnus articulo est. Hippocrates nihil tuto reponi posse praeter digitos et plantas et manuus dixit, atque in his quoque diligenter esse agendum, ne praecipitarent. Quidam brachia quoque et crura reposuerunt; et ne cancri distentionesque neruorum orirentur, sub quibus in eiusmodi casu fere mors matura est, sanguinem ex brachio miserunt. Verum ne digitus quidem, in quo minimum ut malum, sic etiam

periculum est, reponi debet, aut in inflammatione aut postea, cum iam uetus res est. Sic quoque reposito osse nerui ubi distenduntur, rursus id protinus expellendum est. Omne autem membrum, quod cum uulnere loco motum neque repositum est, sic iacere conuenit, ut maxime cubantem iuuat; tantum ne moueatur neue dependeat. In omnique tali morbo magnum ex longa fame praesidium est, deinde ex curatione eadem, quae proposita est, ubi ossibus fractis uulnus accessit. Si nudum os eminet, impedimento semper futurum est: ideo quod excedit abscidendum est, inponendaque super arida linamenta sunt et medicamenta non pinguia, donec quae sola esse in eiusmodi re sanitas potest, ueniat: nam et debilitas sequitur et tenuis cicatrix inducitur, quae necesse est facile noxae postea pateat.