De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Talus in omnes partes prolabitur. Vbi in interiorem partem excidit, ima pars pedis in exteriorem partem conuertitur; ubi huic contrarius casus, contrarium etiam signum extat. Si in priorem partem erumpit, a posteriore latus neruos durus et insanus est: manuque his opus est: si in posteriorem, calx paene conditur, planta maior fit. Reponitur autem is quoque per manus, prius in diuersa pede
et crure diductis. Et in hoc quoque casu diutius in lectulo perseuerandum est, ne is talus, qui totum corpus sustinet, parum confirmatis neruis ferendo oneri, cedat rursusque prorumpat. Calciamentis quoque humilioribus primo tempore utendum, ne uinctura talum ipsum laedat.Plantae ossa isdem modis quibus in manu prodeunt, isdemque conduntur. Fascia tantummodo calcem quoque debet comprehendere, ne, cum mediam plantam imumque eius uinciri necesse est, liber talus in medio relictus materiam pleniorem recipiat ideoque suppuret.