De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
In cubito autem tria coire ossa umeri et radii et cubiti ipsius, ex is, quae prima parte huius uoluminis posita sunt, intellegi potuit. Si cubitus, qui adnexus umero est, ab hoc excidit,
radius, qui adiunctus est, interdum trahitur, interdum subsistit. In omnes uero quattuor partes excidere cubitus potest: sed si in priorem prolapsus est, extentum brachium est neque recuruatur; si in posteriorem, brachium curuum est neque extenditur, breuiusque altero est; interdum febrem uomitumque bilis mouet; si in exteriorem interioremue, brachium porrectum est, sed paulum in eam partem, a qua os recessit, recuruatum.—Quicquid incidit, reponendi ratio una est; neque in cubito tantum sed in omnibus quoque membris longis, quae per articulum * longa testa iunguntur: utrumque membrum in diuersas partes extendere, donec spatium inter ossa liberum sit; tum id os, quod excidit, ab ea parte, in quam prolapsum est, in contrariam impellere. Extendendi tamen alia atque alia genera sunt, prout aut nerui ualent, aut ossa huc illucue se dederunt. Ac modo manibus solis utendum est, modo quaedam alia adhibenda. Ergo si in priorem partem cubitus prolapsus est, extendi per duos manibus, interdum etiam habenis adiectis, satis est; deinde rotundum aliquid a lacerti parte ponendum est, et super id repente cubitus ad umerum inpellendus est. At in aliis casibus commodissimum est eadem ratione brachium extendere, quae fracto cubito supra posita est, et tum ossa reponere. Reliqua eadem curatio est, quae in omnibus: celerius tantum et saepius id resoluendum est, multa magis aqua calida fouendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum. In cubito enim celerius quam in ullo alio articulo, siue extra remansit siue intus reuertit, callus circumdatur; isque si per quietem increuit, flexus illius postea prohibet.Manus quoque in omnes quattuor partes prolabitur. Si in posteriorem partem excidit, porrigi digiti non possunt; si in priorem, non inclinantur; si in alterutrum latus, manus in contrarium id est aut ad pollicem aut ad minimum digitum conuertitur. Reponi non difficillime potest. Super durum locum et renitentem ex altera parte intendi manus, altera brachium debet sic, ut prona sit, si in posteriorem partem os excidit; supina, si in priorem; si in interiorem exterioremue, in latus. Vbi satis nerui diducti sunt, os, quod in alterutrum latus procidit, manibus in contrarium repellendum est. At is, quae in priorem posterioremue partem lapsa sunt, super inponendum durum aliquid, idque supra prominens os manu urguendum est, per quod uis adiecta facilius id in suam sedem compellit.