De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Idem casus manet eos, quorum in spina uertebrae exciderunt: id enim non potest fieri, nisi et medulla, quae per medium, et duabus membranulis, quae per duos a lateribus processus feruntur, et neruis, qui continent, ruptis. Excidunt autem et in posteriorem partem et in priorem et supra saeptum transuersum et infra. In utramque partem exciderint, a posteriore parte uel tumor uel sinus †donec. Si super saeptum id incidit, manus resoluuntur, uomitus aut neruorum distentio insequitur, spiritus difficulter mouetur, dolor urguet et aures obtusae sunt. Si sub saepto, femina resoluuntur, urina subprimitur, interdum etiam sine uoluntate prorumpit. Ex eiusmodi casibus, ut tardius quam ex capitis, sic tamen intra triduum homo moritur. Nam quod Hippocrates dixit, uertebra in exteriorem partem prolapsa pronum hominem collocandum esse et extendendum, tum calce aliquem super ipsum os debere consistere, et id intus inpellere, in is accipiendum, quae paulum excesserunt, non is, quae toto loco mota sunt. Nonnumquam enim neruorum inbecillitas efficit, ut, quamuis
non exciderit uertebra, tantum paruum tamen aut * * * in priorem partem promineat. Id non iugulat: sed ab interiore parte ne contingit quidem †posse: ab exteriore si propulsum est, plerumque iterum redit, nisi, quod admodum rarum est, uis neruis restituta est.Vmerus autem modo in alam excidit, modo in partem priorem. Si in alam delapsus est, cubitus recedit a latere; rursum iuxta eiusdem partis aurem cum umero porrigi non potest, longiusque altero id brachium est. At si in priorem partem, summum quidem brachium extenditur, minus tamen quam naturaliter; difficiliusque in priorem partem quam in posteriorem cubitus porrigitur.
Igitur si in alam umerus excidit, et uel puerile adhuc est corpus uel molle, certe inbecillius neruis intentum est, satis est conlocare id in sedili; et ex duobus ministris alteri imperare, ut caput lati scapularum ossis leniter redducat, alteri ut brachium extendat: ipsum posteriore parte residentem †renum sub ala eius †coire; simulque et illa os * et altera manu brachium eius ad latus impellere. At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit; in qua summa capitulum est rotundum, leniter cauum, ut recipere particulam aliquam ex capite umeri possit. In ea bina foramina tribus locis sunt inter se spatio distantibus, in quae lora mollia coiciuntur. Eaque spata fascia inuoluta, quo minus
tactu laedat, ad alam brachio derigitur sic, ut caput eius summae alae subiciatur; deinde loris suis ad brachium deligatur, uno loco paulum infra umeri caput, altero paulum supra cubitum, tertio citra manum; cui rei protinus interualla II VI quoque foraminum aptata sunt. Sic brachium deligatum super scalae gallinariae gradum traicitur, ita altae, ut consistere homo ipse non possit; simulque in alteram partem corpus demittitur, in alteram brachium intenditur; eoque fit, ut capite ligni caput umeri inpulsum in suam sedem modo cum sono, modo sine hoc compellatur. Multas alias esse rationes scire facile est uno Hippocrate lecto, sed non alia magis usu conprobata est.At si in partem priorem umerus excidit, supinus homo collocandus est; fasciaque aut habena media ala circumdanda est, capitaque eius post caput hominis ministro tradenda, brachium alteri; praecipiendumque, ut ille habenam, hic brachium extendat. Deinde medicus caput quidem hominis sinistra debet repellere; dextra uero cubitum cum umero attollere et os in suam sedem compellere; faciliusque id in hoc casu quam in priore reuertitur.
Reposito umero lana alae subicienda est; si interiore parte os fuit, ut ei opponatur; si in priore, ut tamen commodius deligetur. Tum fascia primum sub ala obuoluta caput eius debet conprehendere; deinde per pectus ad alteram alam, ab eaque ad scapulas, russusque ad eiusdem umeri caput tendere; saepiusque eadem ratione circumagi, donec bene id teneat. Vinctus hac ratione umerus commodius continetur, si adductus ad latus sic quoque fascia deligatur.