De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Curta igitur in his tribus * * ac si qua parua sunt, curari possunt; si qua maiora sunt, aut non recipiunt curationem, aut ita per hanc ipsam deformantur, ut minus indecora ante fuerint. Atque in aure quidem et naribus deformitas sola timeri potest: in labris uero, si nimium contracta sunt, usui quoque necessario iactura fit, quia minus facile et cibus adsumitur et sermo explicatur. Neque enim creatur ibi corpus, sed ex uicino adducitur; quod in leui mutatione et nihil †eripere et fallere oculum potest, in magna non potest. Neque senile autem corpus, neque quod mali habitus est, neque in quo difficulter ulcera sanescunt, huic medicinae idoneum est, quia nusquam celerius cancer occupat aut difficilius tollitur. Ratio curationis eiusmodi est: id, quod curtum est, in quadratum derigere; ab interioribus eius angulis lineas transuersas incidere, quae citeriorem partem ab ulteriore ex toto deducant; deinde ea, quae sic resoluimus, in unum adducere. Si non satis iunguntur, ultra lineas, quas ante fecimus, alias duas lunatas et ad plagas conuersas immittere, quibus summa tantum cutis diducatur: sic enim fit, ut facilius quod adducitur sequi possit; quod non est cogendum, sed ita adducendum, ut ex facili subsequatur et dimissum non multum recedat. Interdum tamen ab altera parte cutis * aut omnino adducta deformem, quem reliquit, locum reddit. Eiusmodi loci altera pars incidenda, altera intacta habenda est. Ergo neque ex imis auribus neque ex medio naso imisue narum partibus neque ex angulis labrorum quicquam adtrahere temptabimus: utrimque autem petemus, si quid summis

auribus, si quid imis, si quid aut medio naso aut mediis naribus aut mediis labris deerit. Quae tamen interdum etiam duobus locis curta esse consuerunt: sed eadem ratio curandi est. Si cartilago in eo, quod incisum est, eminet, excidenda est: neque enim aut glutinatur aut acu tuto traicitur. Neque longe tamen excidi debet, ne inter duas oras liberae cutis utrimque coitus puris fieri possit. Tum iunctae orae inter se suendae sunt utrimque cute adprehensa, et qua priores lineae sunt, ea quoque suturae iniciendae sunt. Siccis locis ut in naribus inlita spuma argenti satis proficit. In ulteriores uero lunatasque plagas linamentum dandum est, ut caro increscens uulnus impleat; summaque cura quod ita sutum est, tuendum esse apparere ex eo potest, quod de cancro supra posui. Ergo etiam tertio quoque die fouendum erit uapore aquae calidae, rursusque idem medicamentum iniciendum; fereque septimo die glutinatum est. Tum suturae eximi, et ulcus ad sanitatem perduci debet.

Polypum uero, qui in naribus nascitur, ferro praecipue curari iam alias posui. Ergo etiam hunc ferramento acuto in modum spathae facto resoluere ab osse oportet, adhibita diligentia, ne infra cartilago laedatur, in qua difficilis curatio est. Vbi abscissus est, unco ferramento extrahendus est; tum inplicitum linamentum uel aliquid ex penicillo respergendum est medicamento, quo sanguis supprimitur, eoque naris leuiter inplenda. Sanguine suppresso linamento ulcus purgandum est. Vbi purum est, eo pinna, eodem modo quo in aure supra positum est, medicamento inlita, quo cicatrix inducitur, intus demittenda, donec in totum id sanescat.

Id autem uitium, quod ozena Graece uocatur, si medicamentis non cederet, quemadmodum manu curandum esset, apud magnos chirurgos non repperi. Credo quia res raro ad sanitatem satis proficit, cum aliquid in ipsa curatione tormenti habeat. Apud quosdam tamen positum est uel fictilem fistulam uel enodem scriptorium calamum

in narem esse coiciendum, donec susum ad os perueniat; tum per id tenue ferramentum candens dandum esse ad ipsum os; deinde adustum locum purgandum esse aerugine et melle: ubi purus est, Lycio ad sanitatem perducendum. Vel narem incidendam esse ab ima parte ad os, ut et conspici locus possit, et facilius candens ferramentum admoueri; tum sui narem debere, et adustum quidem ulcus eadem ratione curari: suturam uero inlini uel spuma argenti uel alio glutinante.

In ore quoque quaedam manu curantur. Vbi in primis dentes nonnumquam mouentur, modo propter radicum inbecillitatem, modo propter gingiuarum arescentium uitium.—Oportet in utrolibet candens ferramentum gingiuis admoueri, ut attingat leuiter, non insidat. Adustae gingiuae melle inlinendae et mulso eluendae sunt. Vt pura ulcera esse coeperunt, arida medicamenta infrianda sunt ex is, quae reprimunt. Si uero dens dolores mouet eximique eum, quia medicamenta nihil adiuuant, placuerit, circumradi debet, ut gingiuae ab eo resoluantur; tum is concutiendus est. Eaque facienda, donec bene moueatur: nam dens haerens cum summo periculo euellitur, ac nonnumquam maxilla loco mouetur; idque etiam maiore periculo in superioribus dentibus fit, quia potest tempora oculosue concutere. Tum, si fieri potest, manu; si minus, forfice, dens excipiendus est. Ac si exessus est, ante id foramen uel linamento uel bene adcommodato plumbo replendus est, ne sub forfice confringatur. Recta uero forfex ducenda est, ne inflexis radicibus os rarum, cui dens inhaeret, parte aliqua frangat. Neque ideo nullum eius rei periculum est utique in dentibus breuibus, qui fere longiores radices non habent: saepe enim forfex cum dentem conprehendere non possit aut frustra conprehendat, os gingiuae prehendit et frangit. Protinus autem ubi plus sanguinis profluit, scire licet, aliquid ex osse fractum esse. Ergo specillo conquirenda est testa, quae recessit, et uolsella protrahenda est. Si non sequitur, incidi gingiua debet, donec labans ossis testa

recipiatur. Quod si factum statim non est, indurescit extrinsecus maxilla, ut is hiare non possit. Sed inponendum calidum ex farina et fico cataplasma est, donec ibi pus moueatur; tum incidi gingiua debet. Pus quoque multum profluens ossis fracti nota est: itaque etiam tum id extrahi convenit; nonnumquam etiam eo laeso fistula fit, quae eradi debet. Dens autem scaber, qua parte niger, radendus inlinendusque rosae flore contrito, cui gallae quarta pars et altera murrae sit adiecta; continendumque ore crebro uinum meracum; atque in eo casu uelandum caput, ambulatione multa, frictione capitis, cibo non acri utendum. At si ex ictu uel alio casu aliquid labant dentes, auro cum is, qui bene haerent, uinciendi sunt; continendaque ore reprimentia, ut uinum, in quo malicorium decoctum, aut in quo galla candens coniecta sit. Si quando etiam in pueris ante alter dens nascitur quam prior excidat, is qui cadere debuit circumpurgandus et euellendus est: is qui natus est in locum prioris cotidie digito adurgendus, donec ad iustam magnitudinem perueniat. Quotienscumque dente exempto radix relicta est, protinus ea quoque ad id facta forfice, quam rizagran Graeci uocant, eximenda est.

Tonsillas autem, quae post inflammationes induruerunt, antiades autem a Graecis appellantur, cum sub leui tunica sint, oportet digito circumradere et euellere: si ne sic quidem resoluuntur, hamulo excipere et scalpello excidere; tum ulcus aceto eluere et inlinere uulnus medicamento, quo sanguis supprimitur.

Vua si cum inflammatione descendit, dolorique est et subrubicundi coloris, praecidi sine periculo non potest: solet enim multum sanguinem effundere: itaque melius est is uti, quae alias proposita sunt. Si uero inflammatio quidem nulla est, nihilo

minus autem ultra iustum modum a pituita deducta sit, et est tenuis, acuta, alba, praecidi debet; itemque si ima liuida et crassa, summa tenuis est. Neque quicquam commodius est quam uolsella prehendere, sub eaque quod uolumus excidere. Neque enim ullum periculum est, ne plus minusue praecidatur, cum liceat tantum infra uolsellam relinquere, quantum inutile esse manifestum est; idque praecidere, quo longior uua est quam esse naturaliter debet. Post curationem eadem facienda sunt, quae in tonsilla his proxime posui.

Lingua uero quibusdam cum subiecta parte a primo natali die uincta est, qui ob id ne loqui quidem possunt.—Horum extrema lingua uolsella prehendenda est, sub eaque membrana incidenda, magna cura habita, ne uenae quae iuxta sunt uiolentur et profusione sanguinis noceat. Reliqua curatio uulneris in prioribus posita est. Et plerique quidem ubi consanuerunt, locuntur: ego autem cognoui, qui succisa lingua cum abunde super dentes eam promeret, non tamen loquendi facultatem consecutus est. Adeo in medicina, etiam ubi perpetuum est, quod fieri debet, non tamen perpetuum est id, quod sequi conuenit.

Sub lingua quoque interdum aliquid abscedit, quod fere consistit in tunica doloresque magnos mouet.—Quo, si exiguum est, incidi semel satis est; si maius, summa cutis usque ad tunicam excidenda est; deinde utrimque orae hamulis excipiendae et tunica undique circumdato liberanda * * * est, magna diligentia per omnem curationem habita, ne qua maior uena incidatur.

Labra autem saepe finduntur eaque res habet cum dolore etiam hanc molestiam, quod sermo prohibetur; qui subinde eas rimas cum dolore diducendo sanguinem citat. Sed has, si in summo sunt, medicamentis curare commodius est, quae ad ulcera oris fiunt. Si uero altius descenderunt, necessarium est tenui ferramento adurere; quod

spathae simile quasi transcurrere, non inprimi debet. Postea facienda eadem sunt, quae in auribus adustis exposita sunt.

At in ceruice inter cutem et asperam arteriam tumor increscit: bronchocelen Graeci uocant; quo modo caro hebes, modo umor aliquis melli aquaeue similis includitur, interdum etiam minutis ossibus pili inmixti. Ex quibus quicquid est, tunica continetur.—Potest autem adurentibus medicamentis curari, quibus summa cutis cum subiecta tunica exestur. Quo facto, siue umor est, profluit; siue quid densius, digitis educitur; tum ulcus sub linamentis sanescit. Sed scalpelli curatio brevior est. Medio tumore una linea inciditur usque ad tunicam; deinde uitiosus sinus ab integro corpore separatur digito, totusque cum uelamento suo eximitur. Tum aceto, cui uel salem uel nitrum aliquis adiecit, * eluitur, oraeque una sutura iunguntur; ceteraque eadem quae in aliis suturis superiniciuntur leuiterque inde, ne fauces * * urgeatque, deligatur. Si quando autem tunica eximi non potuerit, intus inspergenda adurentia; linamentisque id curandum est et ceteris pus mouentibus.