De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Sunt etiam circa umbilicum plura uitia, de quibus propter raritatem inter auctores parum constet. Verisimile est autem id a quoque praetermissum, quod ipse non cognouerat; a nullo id, quod non uiderat, fictum. Commune omnibus est umbilicum indecore prominere: causae requiruntur. Meges tres has posuit: modo intestinum eo inrumpere; modo omentum; modo umorem. Sostratus nihil de omento dixit: duobus isdem adiecit carnem ibi interdum increscere, eamque modo integram esse, modo carcinomati similem. Gorgias ipse quoque omenti mentionem omisit: sed eadem tria causatus, spiritus quoque interdum eo dixit inrumpere. Heron omnibus his quattuor positis, et omenti mentionem habuit et eius, quod * * simul et omentum et intestinum habuerit. Quid autem horum sit, his indiciis cognoscitur. Vbi intestinum prolapsum est, tumor neque durus neque mollis est,
omni frigore minuitur: non solum sub omni calore sed etiam retento spiritu crescit. Sonat interdum, atque ubi resupinatus est aliquis, delapso intestino ipse desidit. Vbi uero omentum est, cetera similia sunt; tumor mollior et, ab ima parte latus, extenuatus in uertice est; si quis adprehendit, elabitur. Vbi utrumque est, indicia quoque mixta sunt, et inter utrumque mollities: at caro durior est, semperque etiam resupinato corpore tumet, prementique non cedit, prioribus facile cedentibus. Si uitiosa est, easdem notas habet, quas in carcinomate exposui. Vmor autem si premitur, circumfluit: at spiritus pressus cedit, sed protinus redit, resupinato quoque corpore tumorem in eadem figura tenet. Ex his id, quod ex spiritu uitium est, medicinam non admittit; caro quoque carcinomati similis cum periculo tractatur; itaque omittenda est. Sana excidi debet idque uulnus linamentis curari. Vmorem quidem * * uel inciso summo tumore effundunt, et uulnus isdem linamentis curant. In reliquis uariae sententiae sunt. Ac resupinandum quidem corpus esse res ipsa testatur, ut in uterum, siue intestinum siue omentum est, delabatur. Sinus uero umbilici tum uacus a quibusdam duabus regulis exceptus est, uehementerque earum capitibus deligatis ibi emortus: a quibusdam, ad imum acu traiecta duo lina ducente, deinde utriusque lini duobus capitibus diuersae partes adstrictae; quod in uua quoque oculi fit: nam sic id, quod supra uinculum est, moritur. Adiecerunt quidam, ut antequam uincirent, summum una linea inciderent exciderentque: quo facilius digito demisso quod illuc inrupisset depellerent; tum deinde uinxerunt. Sed abunde est iubere spiritum continere, ut tumor quantus maximus esse potest, se ostendat; tum imam basem eius atramento notare, resupinatoque homine digitis tumorem eum premere, ut, si quid delapsum non est, manu cogatur. Post haec umbilicum adtrahere, et qua nota atramenti est, lino uehementer adstringere; deinde partem superiorem aut medicamentis aut ferro adurere, donec emoriatur, atque ut cetera usta ulcus nutrire. Idque non solum ubi intestinum uel omentum uel utrumque est, sed etiam ubi umor est, optime proficit. Sed ante quaedam uisenda sunt, ne quod ex uinculo periculum sit. Nam curationi neque infans neque aut robustus annis aut senex aptus est, sed * a septimo fere anno ad quartum decimum. Deinde ei corpus idoneum est id, quod integrum est: at quod mali habitus est, quodue papulas, inpetiginem, similiaque habet, idoneum non est. Leuibus quoque tumoribus facile subuenitur: at in eorum, qui nimis magni sunt, curatione periculum est. Tempus autem anni autumnale et hibernum uitandum; uer est idoneum maxime ac prima aestas non aliena est. Praeter haec abstinere pridie debet; neque id satis est, sed aluus quoque ei ducenda est, quo facilius omnia, quae excesserunt, intra uterum considant.Aquam is, qui hydropici sunt, emitti oportere alias dixi: nunc quemadmodum fiat, dicendum est. Quidam autem sub umbilico, fere quattuor interpositis digitis, in sinistra parte; quidam ipso umbilico perforato id facere consuerunt: quidam cute primum adusta, deinde interiore abdomine inciso, quia, quod per ignem diuisum est, minus celeriter coit. Ferramentum autem demittitur, magna cura habita, ne qua uena incidatur. Id tale esse debet, ut fere tertiam digiti partem latitudo mucronis impleat; demittendumque ita est, ut membranam quoque transeat, qua caro ab interiore parte finitur; eo tum plumbea aut aenea fistula coicienda est, uel recuruatis in exteriorem partem labris, uel in media circumsurgente quadam mora, ne tota intus delabi possit. Huius ea pars, quae intrat, paulo longior esse debet quam quae extra, ut ultra ulteriorem membranam procedat. Per hanc effundendus umor est; atque ubi maior pars eius euocata est, cludenda demisso linteolo fistula est, et in uulnere, si ustum non est, relinquenda; deinde per insequentes dies circa singulas heminas emittendum, donec nullum aquae uestigium appareat. Quidam tamen etiam non usta cute protinus fistulam recipiunt, et super uulnus spongiam expressam deligant; deinde postero die rursus fistulam demittunt (quod recens uulnus paulum diductum patitur), ut, si quid umoris superest, emittatur; idque bis ita fecisse contenti sunt.
Nonnumquam autem uenter ictu aliquo perforatur, sequiturque ut intestina euoluantur. Quod ubi incidit, protinus considerandum est, an ea integra sint, deinde an is color suus maneat. Si tenuius intestinum perforatum est, nihil profici posse iam rettuli. Latius intestinum sui potest, non quo certa fiducia sit, sed quod dubia spes certa desperatione sit potior: interdum enim glutinatur. Tum si utrumlibet intestinum liuidum aut pallidum aut nigrum est, quibus illud quoque necessario accedit, ut sensu careat, medicina omnis inanis est. Si uero adhuc ea sui coloris sunt, cum magna festinatione succurrendum est: momento enim alienantur, externo et insueto spiritu circumdato. Resupinandus autem homo est coxis erectioribus; et si angustius uulnus est, quam ut intestina commode refundantur, incidendum est, donec satis pateat. Ac si iam sicciora sunt intestina, perluenda aqua sunt, cui paulum admodum olei sit adiectum. Tum minister oras ulceris leuiter diducere manibus suis uel etiam duobus hamis interiori membranae iniectis debet: medicus priora semper intestina, quae posteriora prolapsa sunt, condere sic, ut orbium singulorum locum seruet. Repositis omnibus, leuiter homo concutiendus est; quo fit, ut per se singula intestina in suas sedes deducantur et in his considant. His conditis, omentum quoque considerandum est, ex quo, si quid iam nigri emortui est, forfice excidi debet; si quid integrum est, leuiter super intestina deduci. Sutura autem neque summae cutis neque interioris membranae per se satis proficit, sed utriusque. Et quidem duobus linis inicienda est, spissior quam alibi, quia et rumpi facilius motu uentris potest, et non aeque magnis inflammationibus pars ea exposita est. Igitur in duas acus fila coicienda, eaeque duabus manibus tenendae; et prius interiori membranae sutura inicienda est sic, ut sinistra manus in dexteriore ora, in sinisteriore dextra a principio uulneris orsa ab interiore parte in exteriorem acum mittat. Quo fit, ut ab intestinis ea quidem pars semper acuum sit, quae retusa est. Semel utraque parte traiecta,
permutandae acus inter manus sunt, ut ea sit in dextra, quae fuit in sinistra; ea ueniat in sinistram, quam dextra continuit; iterumque eodem modo per oras immittendae sunt; atque ita tertio et quarto deincepsque permutatis inter manus acubus, plaga includenda. Post haec eadem fila, eaedemque acus ad cutem transferendae, similique ratione ei quoque parti sutura inicienda, semper ab interiore parte acubus uenientibus, semper inter manus traiectis. Dein glutinantia inicienda, quibus aut spongiam aut sucidam lanam ex aceto expressam accedere debere manifestius est, quam ut semper dicendum sit. Inpositis his, leuiter deligari uenter debet.Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.
Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.
Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque
fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.