De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
At si omentum descendit, eodem quidem modo quo supra scriptum est, aperiendum inguen, deducendaeque tunicae sunt. Considerandum autem, maiorne is modus an exiguus sit. Nam quod paruulum est, super inguen in aluum uel digito uel auerso specillo repellendum est; si plus est, sinere oportet dependere, quantum ex utero prolapsum est, idque adurentibus medicamentis inlinere, donec emoriatur et excidat. Quidam hic quoque duo lina acu traiciunt, binisque singulorum capitibus diuersas partes adstringunt, sub quo aeque sed tardius emoriatur. Adicitur tamen hic quoque celeritati, si omentum super uinculum linitur medicamentis, quae sic exedunt, ne erodant: septa Graeci uocant. Fuerunt etiam qui omentum forfice praeciderent, quod in paruolo non est necessarium; si maius est, potest profusionem sanguinis facere, siquidem omentum quoque uenis quibusdam etiam maioribus inligatum est. Neque uero si discusso uentre id prolapsum forfice praeciditur, cum et emortuum sit et aliter tutius auelli non possit, inde huc exemplum transferendum est. Vulnus autem curari, si reiectum omentum est, sutura debet; si amplius fuit et extra emortum est, excisis oris, sicut supra positum est.
Si uero umor intus est, incidendum est in pueris quidem inguen, nisi in his quoque id liquoris eius maior modus prohibet; in uiris uero et ubicumque multus umor subest, scrotum. Deinde si inguen incisum est, ea protractis tunicis umor effundi debet; si scrotum et sub hoc protinus uitium est, nihil aliud quam umor effundendus abscidendaeque membranae sunt, si quae eum continuerunt; deinde eluendum id ex aqua, quae uel salem adiectum uel nitrum habeat; si sub media imaue tunica, totae eae extra scrotum conlocandae excidendaeque sunt.