De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes
extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.