De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

His cognitis, de curatione dicendum est, in qua quaedam communia omnium sunt, quaedam propria singulorum. Prius de communibus dicam. Loquar autem nunc de is, quae scalpellum desiderant: nam uel quae sanari non possunt, uel aliter nutriri debeant, dicendum erit, simul ad species singulas uenero. Inciditur autem interdum inguen, interdum scrotum. In utraque curatione homo ante triduum bibere aquam, pridie abstinere etiam a cibo debet: ipso autem die collocari supinus; deinde si inguen incidendum est, idque iam pube

contegitur, ante radendum est; et tunc extenso scroto, ut cutis inguinis intenta sit, id incidendum sub imo uentre, qua cum abdomine tunicae inferiores committuntur. Aperiendum autem audacter est, donec summa tunica, quae ipsius scroti est, incidatur, perueniaturque ad eam, quae media. Plaga facta foramen deorsum uersus subest. In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis interuenientibus membranulis sinum laxet. Minister autem sinistra manu conprehendens scrotum susum uersum eum debet extendere, et quam maxime ab inguinibus abducere, primum cum ipso testiculo, dum medicus omnes membranulas, quae supra mediam tunicam sunt, si digito deducere non potest, scalpello abscidat; deinde sine eo, ut is delapsus ipsi plagae iungatur digitoque inde promatur, et super uentrem cum duabus suis tunicis collocetur. Inde si qua uitiosa sunt, circumcidenda sunt; in quibus cum multae uenae discurrant, tenuiores quidem protinus praecidi possunt; maiores uero ante longiore lino deligandae sunt, ne periculose sanguinem fundant. Si media tunica uexata erit aut sub ea malum increuerit, excidenda erit sic, ut alte ad ipsum inguen praecidatur. Infra tamen non tota demenda est: nam quod ad basin testiculi uehementer cum ima tunica conexum est, excidi sine summo periculo non potest; itaque ibi relinquendum est. Idem in ima quoque tunica, si laesa est, faciendum est. Sed non a summa inguinis plaga uerum infra paulum ea abscidenda, ne laesa abdominis membrana inflammationes moueat. Neque tamen nimium ex ea susum relinquendum est, ne postea sinuetur et sedem eidem malo praestet. Purgatus ita testiculus per ipsam plagam cum uenis et arteriis et neruo suo leuiter demittendus est, uidendumque, ne sanguis in scrotum descendat neue concretus aliquo loco maneat. Quae ita fient, si uenis uinciendo medicus prospexerit: lina, quibus capita earum continebuntur, extra plagam dependere debebunt; quae pure orto sine ullo dolore excident. Ipsi autem plagae iniciendae duae fibulae sunt, et insuper medicamentum, quo glutinetur. Solet autem interdum ab
altera ora necessarium esse aliquid excidi, ut cicatrix maior et latior fiat. Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda sed leuiter tantum ponenda sunt, supraque ea, quae inflammationem repellant, id est ex aceto uel lana sucida uel spongia: cetera eadem, quae, ubi pus moueri debet, adhibenda sunt.

At cum infra incidi oportet, resupinato homine subicienda sub scroto sinistra manus est; deinde id uehementer adprehendendum et incidendum. Si paruolum est, quod nocet, modice, ut tertia pars integra ad sustinendum testiculum infra relinquatur; si maius est, etiam amplius, ut paulum tantummodo ad imum, cui testiculus insidere possit, integrum maneat. Sed primo rectus scalpellus quam leuissima manu teneri debet, donec scrotum ipsum diducat; tum inclinandus mucro est, ut transuersa membrana secet, quae infra summam mediamque tunicam sunt. Ac si uitium in proximo est, mediam tunicam attingi non oportet: si sub illa quoque conditur, etiam illa incidenda est, sicut tertia quoque, si illa uitium tegit. Vbicumque autem repertum est malum, ministrum ab inferiore parte exprimere moderate scrotum oportet; medicum digito manubrioloue scalpelli deductam inferiore parte tunicam extra conlocare; deinde eam ferramento, quod a similitudine coruom uocant, incidere sic, ut intrare duo digiti, index et medius, possint. His deinde * coniectis, excipienda reliqua pars tunicae, et inter digitos scalpellus inmittendus est, eximendumque aut effundendum quicquid est noxium. Quamcumque autem tunicam quis uiolauit, illam quoque debet excidere; ac mediam quidem, ut supra dixi, quam altissime ab inguine; imam autem paulum infra. Ceterum antequam excidantur, eae quoque uinciri lino summae debent et eius lini capita extra plagam relinquenda sunt, sicut in aliis quoque [uenis,] quae id requisierint. Eo facto, testiculus intus reponendus est, oraeque scroti suturis inter se committendae, neque paucis, ne parum glutinentur et longior fiat curatio; neque multis, ne inflammationem augeant. Atque hic quoque uidendum est, ne quid in scroto sanguinis maneat. Tum inponenda glutinantia sunt.

Si quando autem in scrotum sanguis defluxit aliquidue concretum ex eo descendit, incidi subter id debet, purgatoque eo spongia acri aceto madens circumdari. Deligatum autem uulnus omne, quod ex his causis factum est, si dolor nullus est, quinque primis diebus non est resoluendum, sed bis die tantum aceto inroranda lana uel spongia: si dolor est, tertia die resoluendum, et ubi fibulae sunt, eae incidendae; ubi linamentum, id inmutandum est rosaque et uino madefaciendum id, quod inponitur. Si inflammatio increscit, adiciendum prioribus cataplasma ex lenticula et melle uel malicorio, quod in austeri uino coctum sit, uel ex his mixtis. Si sub his inflammatio non conquieuerit, post diem quintum multa calida aqua uulnus fouendum, donec scrotum ipsum et extenuetur et rugosius fiat; tunc inponendum cataplasma ex triticea farina, cui resina pinea adiecta sit; quae ipsa, si robustus cubat, ex aceto; si tener, ex melle coquenda sunt. Neque dubium est, quodcumque inditum est, si magna inflammatio est, quin ea, quae pus mouent, inponenda sint. Quod si pus in ipso scroto ortum est, paulum id incidi debet, ut exitus detur; linamentumque eatenus ponendum est, ut foramen tegat. Inflammatione finita, propter neruos priore cataplasmate, dein cerato utendum. Haec proprie ad eiusmodi uulnera pertinent. Cetera et in curatione et in uictu similia is esse debent, quae in alio quoque uulnerum genere praecepimus.

His propositis ad singulas species ueniendum est. Ac si cui paulo puero intestinum descendit, ante scalpellum experienda uinctura est. Fascia eius rei causa fit, cui imo loco pila adsuta est ex panniculis facta, quae ad repellendum intestinum ipsi illi subicitur; deinde reliqua fasciae pars arte circumdatur; sub quo saepe et intus conpellitur intestinum et inter se tunicae glutinantur. Rursus si aetas processit, multumque intestini descendisse ex tumore magno patet, adiciunturque dolor et uomitus, quae stercore ex cruditate eo delapso fere accidunt, scalpellum adhiberi sine pernicie non posse manifestum est: leuandum tantummodo malum et per alias curationes

extrahendum est. Sanguis mitti ex brachio debet; deinde, si uires patiuntur, inperanda tridui abstinentia est; si minus, certe pro ui corporis quam longissima. Eo uero tempore superhabendum cataplasma ex lini semine, quod ante aliquis ex mulso decoxerit. Post haec et farina hordiacia cum resina inicienda, et is demittendus in solium aquae calidae, cui oleum quoque adiectum sit; dandumque aliquid cibi lenis calidi. Quidam etiam aluum ducunt; id deducere aliquid in scrotum potest, educere ex eo non potest. Per ea uero, quae supra scripta sunt, leuato malo, si quando alias dolor reuerterit, eadem modo ualere quae nouimus erunt facienda. Sine dolore quoque si multa intestina prolapsa sunt, secari superuacuum est, non quo non excludi a scroto possint, nisi tamen inflammatio prohibuit, sed quo repulsa inguinibus inmorentur ibique tumorem excitent, atque ita fiat mali non finis sed mutatio. At in eo, quem scalpello curari oportebit, simul atque ad mediam tunicam uulnus in inguine factum peruenerit, duobus hamulis ea iuxta ipsas oras adprehendi debebit, cum deductis omnibus membranulis medicus eam liberet. Neque enim cum periculo laeditur, quae excidenda est, cum intestinum esse nisi sub ea non possit. Vbi deducta autem erit, ab inguine usque ad testiculum incidi debebit sic, ne is ipse laedatur; tum excidi. Fere tamen hanc curationem puerilis aetas et modicum malum recipit. Si uir robustus est maiusque id uitium est, extrahi testiculus non debet, sed in sua sede permanere. Id hoc modo fit. Inguen eadem ratione usque ad mediam tunicam scalpello aperitur, eaque tunica eodem modo duobus hamis excipitur sic, ut a ministro testiculus eatenus contineatur, ne per uulnus exeat; tum ea tunica deorsum uersus scalpello inciditur, sub ea index digitus sinistrae manus ad imum testiculum demittitur, eumque ad plagam conpellit; deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, uenam et arteriam et neruum tunicamque eorum a superiore tunica deducunt. Quod si aliquae membranulae prohibent, scalpello resoluuntur, donec ante oculos tota iam tunica sit. Excisis, quae excidenda sunt, repositoque testiculo, ab ora quoque eius uulneris, quod in inguine est, demenda habenula paulo latior est, quo maior plaga sit et plus creare carnis possit.