De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Interdum tamen uel ex ictu aliquo uel retento diutius spiritu uel sub graui fasce interior abdominis membrana superiore cute integra rumpitur. Quod feminis quoque ex utero saepe euenire consueuit; fitque praecipue circa ilia. Sequitur autem, cum superior caro mollis sit, ut non satis intestina contineat, isque intenta cutis indecore intumescat.—Atque id quoque aliter ab aliis curatur. Quidam enim per acum duobus linis ad imam basem inmissis sic utrimque deuinciunt, quemadmodum et in umbilico et in uua positum est, ut quicquid super uinculum est emoriatur: quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem myrtei foli, quod semper eodem modo seruandum esse iam posui, et tum oras sutura iungunt. Commodissimum est autem resupinato corpore experiri manu, qua parte is tumor maxime cedat, quia necesse est ea parte rupta membrana sit; quaque integra est, ea magis obnitatur; tum qua rupta uidebitur, immittendae scalpello duae lineae sunt, ut excisso medio interior membrana utrimque recentem plagam habeat, quia quod uetus est, sutura non coit. Loco patefacto, si qua parte membrana non nouam plagam sed ueterem habet, tenuis excidenda habena est, quae tantum oras eius exulceret. Cetera, quae ad suturam reliquamque curationem pertineant, supra conprehensa sunt.

Praeter haec euenit, ut in quorundam uentribus uarices sint; quarum quia nulla alia curatio est, quam quae in cruribus esse consueuit, †tum eam partem explanaturus, hanc quoque eo differo.

Venio autem ad ea, quae in naturalibus partibus circa testiculos oriri solent; quae quo facilius explicem, prius ipsius loci natura paucis proponenda est. Igitur testiculi simile quiddam medullis habent: nam sanguinem non emittunt et omni sensu carent: dolent autem in ictibus et inflammationibus tunicae, quibus i continentur. Dependent uero ab inguinibus per singulos neruos, quos cremasteras Graeci uocant, cum quorum utroque binae descendunt et uenae et arteriae. Haec autem tunica conteguntur tenui, neruosa, sine sanguine, alba, quae elytroides a Graecis nominatur. Super ea ualentior tunica est, quae interiori uehementer ima parte inhaeret: darton Graeci uocant. Multae deinde membranulae uenas et arterias eosque neruos conprehendunt; atque inter duas quoque tunicas a superioribus partibus leues paruulaeque sunt. Hactenus propria utrique testiculo uelamenta et auxilia sunt: communis deinde utrique omnibusque interioribus sinus est, qui iam conspicitur a nobis: oscheon Graeci, scrotum nostri uocant; isque ab ima parte mediis tunicis leuiter innexus est, a superiore tantum circumdatus. Sub hoc igitur plura uitia esse consuerunt; quae modo ruptis tunicis, quas ab inguinibus incipere proposui, modo his integris fiunt. Siquidem interdum uel ex morbo primum inflammatur, deinde postea pondere abrumpitur; uel ex ictu aliquo protinus rumpitur tunica, quae diducere ab inferioribus partibus intestina debuit; tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum; idque ibi reperta uia paulatim ab inguinibus in inferiores quoque partes nissum subinde neruosas tunicas et ob id eius rei patientes diducit: enterocelen et epiplocelen Graeci uocant: apud nos indecorum sed commune his hirneae nomen est. Deinde, si descendit omentum, numquam in scroto tumor tollitur, siue inedia fuit, siue corpus huc illucue conuersum aut aliquo modo conlocatum est; itemque, si retentus est spiritus, non magnopere increscit; tactu uero inaequalis est et mollis et lubricus. At si intestinum quoque descendit, tumor is sine inflammatione modo minuitur, modo increscit estque

fere sine dolore et cum mollitie. Cum quiescit aliquis aut iacet, interdum ex toto desidit; interdum sic diuiditur, ut in scroto exiguae reliquiae maneant. At clamore et satietate, et si sub aliquo pondere is homo nisus est, crescit: frigore omni contrahitur, calore diffunditur; estque tum scrotum et rotundum et tactu leue: idque, quod subest, lubricum est; si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur. Et id quidem in leuioribus malis euenit: nonnumquam autem stercore accepto uastius tumet, retroque compelli non potest, adfertque tum dolorem et scroto et inguinibus et abdomini. Nonnumquam stomachus quoque adfectus primum rufam bilem per os reddit, deinde uiridem, quibusdam etiam nigram. Integris uero membranis interdum eam partem umor distringit. Atque eius quoque species duae sunt: nam uel inter tunicas is increscit uel in membranis, quae ibi circa uenas et arterias sunt, ubi eae grauatae occalluerunt. Ac ne ei quidem umori, qui inter tunicas est, una sedes est: nam modo inter summam et mediam, modo inter mediam et imam consistit. Graeci communi nomine, quicquid est, hydrocelen appellant: nostri, ut scilicet nullis discriminibus satis cognitis, haec quoque sub eodem nomine quo priora habent. Signa autem quaedam communia sunt, quaedam propria: communia, quibus umor deprehenditur; propria, quibus locus. Vmorem subesse discimus, si tumor est numquam ex toto se remittens, sed interdum leuior aut propter famem aut propter febriculam, maximeque in pueris; isque mollis est, si non nimius umor subest: at si is uehementer increuit, renititur sicut uter repletus et arte adstrictus. Venae quoque in scroto inflantur, est, si digito pressimus, cedit umor circumfluensque id, quod non premitur, attollit et tamquam in uitro cornuue per scrotum apparet, estque, quantum in ipso est, sine dolore. Sedes autem eius sic deprehenditur. Si inter summam mediamque tunicam est, cum digitis duobus pressimus, paulatim umor inter eos * reuertens subit; scrotum †ipsius albidius: si
ducitur, aut nihil aut paruulum intenditur; testiculus ea parte neque uisu neque tactu sentitur. At si sub media tunica est, intentum scrotum magis se attollit, adeo ut superior coles sub tumore eo delitescat. Praeter haec aeque integris tunicis ramex innascitur: cirsocelen Graeci appellant. Venae intumescunt, eaeque intortae conglomerataeque a superiore parte uel ipsum scrotum inplent uel mediam tunicam uel imam: interdum etiam sub ima tunica circa ipsum testiculum neruumque eius increscunt. Ex his eae, quae in ipso scroto sunt, oculis patent: eae uero, quae mediae imaeue tunicae insident, ut magis conditae non aeque quidem cernuntur, sed tamen etiam uisui subiectae sunt, praeterquam quod et tumoris aliquid est pro uenarum magnitudine ac modo, et id prementi magis renititur ac per ipsos uenarum toros inaequale est et, qua parte id est, testiculus magis iusto dependet. Cum uero etiam super ipsum testiculum neruumque eius id malum increuit, aliquanto longius testiculus ipse descendit, minorque altero fit, ut pote alimento amisso. Raro sed aliquando caro quoque inter tunicas increscit: sarcocelen Graeci uocant. Interdum etiam ex inflammatione tumet ipse testiculus, ac febres quoque adfert; et nisi celeriter ea inflammatio conquieuit, dolor ad inguina atque ilia peruenit, partesque eae intumescunt; neruus, ex quo testiculus dependet, plenior fit simulque indurescit. Super haec inguen quoque nonnumquam †uarice inplicetur: bubonocelen appellant.