De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Hactenus in oculis ea * * reperiuntur, in quibus medicamenta plurimum possint: ideoque ad aures transeundum est, quarum usum proximum a luminibus natura nobis dedit. Sed in his aliquanto maius periculum est: nam uitia oculorum intra ipsos nocent, aurium inflammationes doloresque interdum etiam ad dementiam mortemque praecipitant. Quo magis inter initia protinus succurrendum est, ne maiori periculo locus sit. —Ergo ubi primum dolorem aliquis sensit, abstinere et continere se debet; postero die, si uehementius malum est, caput tondere, idque irino unguento calido perunguere et operire. At magnus cum febre uigiliaque dolor exigit, ut sanguis quoque mittatur; si id aliquae causae prohibent, aluus soluenda est. Cataplasmata quoque calida subinde mutata proficiunt, siue feni Graeci siue lini siue alia farina ex mulso decocta et recte etiam subinde admouentur spongiae ex aqua calida expressae. Tum leuato dolore ceratum circumdari debet ex irino aut cyprino factum: in quibusdam tamen melius quod ex rosa est proficit. Si uehemens inflammatio somnum ex toto prohibet, adici cataplasmati debent papaueris cortices fricti atque contriti, sic ut ex his pars dimidia sit, eaque tum simul ex passo mixto decoquatur. In aurem uero infundere aliquod medicamentum oportet,

quod semper ante tepefieri conuenit, commodissimeque per striglem instillatur. Vbi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat. Et haec quidem communia sunt medicamenta: uerum est et rosa et radicum harundinis sucus, et oleum, in quo lumbrici cocti sunt, et umor ex amaris nucibus aut ex nucleo mali Persici expressus. Conposita uero ad inflammationem doloremque leniendum haec fere sunt: castorei, papaueris lacrimae pares portiones conteruntur; deinde adicitur his passum. Vel papaueris lacrimae, croci, murrae par modus sic teritur, ut inuicem modo rosa modo passum instilletur. Vel id, quod amarum in Aegyptia faba est, conteritur rosa adiecta; quibus murrae quoque paulum a quibusdam miscetur uel papaueris lacrimae aut tus cum muliebri lacte uel amararum nucum cum rosa sucus. Vel castorei, murrae, papaueris lacrimae pares portiones cum passo. Vel croci P. #1108 #1109 #1110; murrae, aluminis scissilis, singulorum P. #1108 #1109; quibus dum teruntur paulatim miscentur passi cyathi tres, mellis minus cyatho, idque ex primis medicamentis est. Vel papaueris lacrimae ex aceto. Licet etiam compositione uti Themisonis, quae habet castorei, opopanacis, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; spumae Lyci P. #1108 IIII. Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur. Vbi usus requiritur, rursus id medicamentum adiecto passo specillo teritur. Illud perpetuum est, quotienscumque crassius medicamentum est quam ut in aurem instillari possit, adiciendum eum esse umorem, ex quo id componi debet, donec satis liquidum sit.

Si uero pus quoque aures habent, recte Lycium per se infunditur, aut irinum unguentum aut porri sucus cum melle aut centauri sucus cum passo aut dulcis mali Punici sucus in ipsius cortice

tepefactus, adiecta murrae exigua parte. Recte etiam miscentur murrae, quam stacten cognominant, P. #1108 I; croci tantundem; nuces amarae XXV; mellis sex cyathi; quae contrita, cum utendum est, in cortice mali Punici tepefiunt. Ea quoque medicamenta, quae oris exulcerati causa componuntur, aeque ulcera aurium sanant. Quae si uetustiora sunt et multa sanies fluit, apta compositio est, quae ad auctorem Erasistratum refertur: piperis P. #1108 #1109; croci P. #1108 #1109; murrae, misy cocti, singulorum P. #1108 I; aeris combusti P. #1108 II. Haec ex uino teruntur: deinde ubi inaruerunt, adiciuntur passi heminae tres et simul incocuntur. Cum utendum est, adicitur his mel et uinum. Est etiam Ptolemaei chirurgi medicamentum, quod habet: lentisci P. #1108 #1109; gallae P. #1108 #1109; omphaci P. #1108 I; sucum Punici mali. Est Menophili ualidum admodum, quod ex his constat: piperis longi P. #1108 I; castorei P. #1108 II; murrae, croci, papaueris lacrimae, nardi Suriaci, turis, malicori, ex Aegyptia faba partis interioris, nucum amararum, mellis quam optumi, singulorum P. #1108 IIII; quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat. Est Cratonis: cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 #1109; Lyci, nardi, murrae, singulorum P. #1108 I; aloes P. #1108 II; mellis cyathi tres; uini sextarius; ex quibus Lycium cum uino decoquitur, deinde his alia miscentur. At si multum puris malusque odor est, aeruginis rasae, turis, singulorum P. #1108 II; mellis cyathi duo; aceti quattuor simul incocuntur. Vbi utendum est, dulce uinum miscetur. Aut aluminis scissilis, papaueris lacrimae, acaciae suci par pondus miscetur, hisque adicitur hyoscyami suci dimidio minor quam unius ex superioribus portio, eaque trita ex uino diluuntur. Per se quoque hyoscyami sucus satis proficit.

Commune uero auxilium aduersus omnes aurium casus iamque usu conprobatum Asclepiades conposuit. In eo sunt cinnamomi, casiae, singulorum P. #1108 I; floris iunci rotundi, castorei, albi piperis, longi, amomi, myrobalani, singulorum P. #1108 II; turis masculi, nardi Syriaci, murrae pinguis, croci, spumae nitri, singulorum P. #1108 III. Quae separatim contrita, rursus mixta ex aceto conteruntur, atque ita condita, ubi utendum est, aceto diluuntur. Eodem modo commune auxilium auribus laborantibus est Polyidi sphragis ex dulci uino liquata, quae conpositio priore libro continetur. Quod si et sanies profluit et tumor est, non alienum est mixto uino per oricularium clysterem eluere, et tum infundere uinum austerum cum rosa mixtum, cui spodi paulum sit adiectum, aut Lucium cum lacte aut herbae sanguinalis sucum cum rosa aut mali Punici sucum cum exigua murrae parte.

Si sordida quoque ulcera sunt, melius mulso eluuntur, et tum aliquid ex is, quae supra scripta sunt, quod mel habeat, infunditur. Si magis pus profluit, et caput utique tondendum est et multa calida aqua perfundendum, et gargarizandum, et usque ad lassitudinem ambulandum, et cibo modico utendum est. Si cruor quoque ex ulceribus apparuit, Lycium cum lacte debet infundi, uel aqua, in qua rosa decocta sit, suco aut herbae sanguinalis aut acaciae adiecto. Quod si super ulcera caro increuit, eaque mali odoris saniem fundit, aqua tepida elui debet, tum infundi id, quod ex ture et aerugine et aceto et melle fit, aut mel cum aerugine incoctum. Squama quoque aeris cum sandaraca contrita per fistulam recte instillatur.

Vbi uero uermes orti sunt, si iuxta sunt, protrahendi oriculario specillo sunt; si longius, medicamentis enecandi, cauendumque ne postea nascantur. Ad utrumque proficit album ueratrum cum aceto contritum. Elui quoque aurem oportet uino, in quo marrubium decoctum sit. Emortui sub his uermes in primam partem auris prouocabuntur, unde educi facillime possunt.

Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est. Si id parum proficit, mellis cyatho et dimidio aeruginis rasae P. #1108 II adiciendum est incoquendumque, et eo utendum. Iris quoque cum melle idem proficit. Item galbani P. #1108 II, murrae et fellis taurini, singulorum P. #1108 #1109 #1109, uini quantum satis est ad murram diluendam.

Vbi uero grauius aliquis audire coepit, quod maxime post longos capitis dolores euenire consueuit, in primis aurem ipsam considerare oportet: apparebit enim aut crusta, qualis super ulcera innascitur, aut sordium coitus. Si crusta est, infundendum est oleum calidum, aut cum melle aerugo uel porri sucus, aut cum mulso nitri paulum. Atque ubi crusta a corpore iam recedit, eluenda auris aqua tepida est, quo facilius ea per se diducta oriculario specillo protrahatur. Si sordes haeque molles sunt, eodem specillo eximendae sunt: at si durae sunt, acetum et cum eo nitri paulum coiciendum est; cumque emollitae sunt, eodem modo elui aurem purgarique oportet. Quod si capitis grauitas manet, attondendum; idem leniter * sed diu perfricandum est, adiecto uel irino uel laureo oleo, sic ut utrilibet paulum aceti misceatur; tum diu ambulandum, leniterque post unctionem aqua calida caput fouendum. Cibisque utendum ex inbecillissima et media materia, magisque adsumendae dilutae potiones; nonnumquam gargarizandum est. Infundendum autem in aurem castoreum cum aceto et laureo oleo et suco radiculae corticis, aut cucumeris agrestis sucus additis contritis rosae foliis. Inmaturae quoque uuae sucus cum rosa instillatus aduersus surditatem satis proficit.

Aliud uiti genus est, ubi aures intra se ipsas sonant; atque hoc quoque fit, ne externum sonum accipiant. Leuissimum est, ubi id ex grauidine est; peius, ubi ex morbis capitisue longis doloribus incidit; pessimum, ubi magnis morbis uenientibus maximeque comitiali praeuenit.

Si ex grauidine est, purgare aurem oportet et spiritum continere, donec inde umor aliquis exspumet. Si ex morbo uel capitis dolore, quod ad exercitationem, frictionem, perfusionem gargarizationemque pertinet, eadem facienda sunt. Cibis non utendum nisi extenuantibus. In aurem dandus radiculae sucus cum rosa uel cum suco radicis ex cucumere agresti; uel castoreum cum aceto et laureo oleo; ueratrum quoque ad id ex aceto conteritur, deinde melle cocto excipitur, et inde collyrium factum in aurem demittitur.

Si sine his coepit ideoque nouo metu terret, in aurem darei debet castoreum cum aceto uel irino aut laureo oleo; aut huic mixtum castoreum cum suco nucum amararum; aut murra et nitrum cum rosa et aceto. Plus tamen in hoc quoque proficit uictus ratio, eademque facienda sunt, quae supra conprehendi, cum maiore quoque diligentia; et praeterea, donec is sonus finiatur, a uino abstinendum. Quod si simul et sonus est et inflammatio, laureum oleum coniecisse abunde est, aut id, quod ex amaris nucibus exprimitur, quibus quidam uel castoreum uel murram miscent.

Solet etiam interdum in aurem aliquid incidere, ut calculus aliquodue animal. Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur. Si non est secutus aliudue animal est, specillum lana inuolutum in resina quam glutinosissima maximeque terebenthina demittendum, idque in aurem coiciendum ibique uertendum est: utique enim conprehendit eximet. Sin aliquid exanime est, specillo oriculario protrahendum est aut hamulo retuso

paulum recuruato. Si ista nihil proficiunt, potest eodem modo resina protrahi. Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua uehementer intus conpulsa. Tabula quoque conlocatur, media inhaerens, capitibus utrimque pendentibus; superque eam homo deligatur in id latus uersus, cuius auris eo modo laborat, sic ut extra tabulam emineat. Tum malleo caput tabulae, quod a pedibus est, feritur; atque ita concussa aure id quod inest excidit.

Nares uero exculceratas fouere oportet uapore aquae calidae. Id et spongia expressa atque admota fit et subiecto uase oris angusti calida aqua repleto. Post id fomentum inlinenda ulcera sunt aut plumbi recremento aut cerussa aut argenti spuma: cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec †mellis crassitudinem fecerit. Sin autem ea ulcera circa os sunt pluresque crustas et odorem foedum habent, quod genus Graeci ozenam appellant, sciri quidem debet uix ei malo posse succurri. Nihilo minus tamen haec temptari possunt, ut caput ad cutem tondeatur adsidueque uehementer perfricetur, multa calida aqua perfundatur, multa dein ambulatio sit, cibus modicus, neque acer neque ualentissimus. Tum in narem ipsam mel cum exiguo modo resinae terebenthinae coiciatur (quod specillo quoque inuoluto lana fit) adtrahaturque spiritu is sucus, donec in ore gustus eius sentiatur. Sub his enim crustae resoluuntur, quae tum per sternumenta elidi debent. Puris ulceribus uapor aquae calidae subiciendus est; deinde adhibendum aut Lycium ex uino dilutum, aut amurca aut omphacium aut mentae aut marrubii sucus aut atramentum sutorium, quod concandefactum, deinde contritum sit; aut interior scillae pars contrita, sic ut horum cuilibet mel adiciatur. Cuius in ceteris admodum exigua pars esse debet; in atramento sutorio tanta,

ut ea mixtura liquida fiat; cum scilla utique pars maior; inuoluendumque lana specillum est, et in eo medicamento tinguendum, eoque ulcera inplenda sunt. Rursusque linamentum inuolutum et oblongum eodem medicamento inlinendum demittendumque in narem est et ab inferiore parte leniter deligandum. Idque per hiemem et uer bis die, per aestatem et autumnum ter die fieri debet.

Interdum uero in naribus etiam carunculae quaedam similes muliebribus mammis nascuntur, eaeque imis partibus, quae carnosissimae sunt, inhaerent. Has curare oportet medicamentis adurentibus, sub quibus ex toto consumuntur. Polypus uero est caruncula, modo alba modo subrubra, quae narium ossi inhaeret, ac modo ad labra tendens narem implet, modo retro per id foramen, quo spiritus a naribus ad fauces descendit, adeo increscit, uti post uuam conspici possit; strangulatque hominem, maxime austro aut euro flante; fereque mollis est, raro dura, eaque magis spiritum impedit et nares dilatat; quae fere carcinodes est; itaque attingi non debet. Illud aliud genus fere quidem ferro curatur, interdum tamen inarescit, si addita in narem per linamentum aut penicillum ea compositio est, quae habet: mini Sinopici, chalcitidis, calcis, sandaracae, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori P. #1108 II.