De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Paene ineptiae sunt curare uaros et lenticulas et ephelidas, sed
eripi tamen feminis cura cultus sui non potest. Ex his autem, quas supra posui, uari lenticulaeque uulgo notae sunt; quamuis rarior ea species est, quam semion Graeci uocant, cum sit ea lenticula rubicundior et inaequalior. Ephelis uero a plerisque ignoratur, quae nihil est nisi asperitas quaedam et durities mali coloris. Cetera non nisi in facie, lenticula etiam in alia parte nonnumquam nasci solet; de qua per se scribere alio loco uisum operae pretium non est.—Sed uari commodissime tolluntur inposita resina, cui non minus quam ipsa est aluminis scissilis, et paulum mellis adiectum est. Lenticulam tollunt galbanum et nitrum, cum pares portiones habent contritaque ex aceto sunt, donec ad mellis crassitudinem uenerint. His corpus inlinendum et interpositis pluribus horis mane eluendum est oleoque leuiter unguendum. Ephelidem tollit resina, cui tertia pars salis fossilis et paulum mellis adiectum est. Ad omnia ista uero atque etiam ad colorandas cicatrices potest ea compositio, quae ad Tryphonem patrem auctorem refertur. In ea pares portiones sunt myrobalani magmatis, cretae Cimoliae subcaeruleae, nucum amararum, farinae hordei atque erui, struthi albi, sertulae Campanae seminis. Quae omnia contrita melle quam amarissimo coguntur, inlitumque id uespere mane eluitur.Sed haec quidem mediocria sunt. Ingentibus uero et uariis casibus OCVLI nostri patent; qui cum magnam partem ad uitae simul et usum et dulcedinem conferant, summa cura tuendi sunt. Protinus autem orta lippitudine quaedam notae sunt, ex quibus quid euenturum sit colligere possumus. Nam si simul et lacrima et tumor et crassa pituita coeperint, si ea pituita lacrimae mixta est, si ea lacrima calida non est, pituita uero alba et mollis, tumor non durus, longae
ualetudinis metus non est. At si lacrima multa et calida, pituitae paulum, tumor modicus est, idque in uno oculo est, longum id, sed sine periculo futurum est. Idque lippitudinis genus minime cum dolore est, sed uix ante uicensimum diem tollitur, nonnumquam per duos menses durat. Quandoque finitur, pituita alba et mollis incipit esse, lacrimaeque miscetur. At si simul ea utrumque oculum inuaserunt, potest esse breuior, sed periculum ulcerum est. Pituita autem sicca et arida dolorem quidem mouet, sed maturius desinit, nisi quid exulcerauit. Tumor magnus si sine dolore est et siccus, sine ullo periculo est: si siccus quidem, sed cum dolore est, fere exulcerat, et nonnumquam ex eo casu fit, ut palpebra cum oculo glutinetur. Eiusdem exulcerationis timor in palpebris pupillisue est, ubi super magnum dolorem lacrimae salsae calidaeque eunt, aut etiam, si tumore in finito diu lacrima cum pituita profluit. Peius etiamnum est, ubi pituita pallida aut liuida est, lacrima calida et multa profluit, caput calet, a temporibus ad oculos dolor peruenit, nocturna uigilia urget, siquidem sub his oculus plerumque rumpitur, uotumque est, ut tantum exulceretur. Intus ruptum oculum febricula iuuat. Si foras iam ruptus procedit, sine auxilio est. Si de nigro aliquid albidum factum est, diu manet: at si asperum et crassum est, etiam post curationem uestigium aliquod relinquit. —Curari uero oculos sanguinis detractione, medicamento, balneo, uino uetustissimus auctor Hippocrates memoriae prodidit: sed eorum tempora et causas parum explicuit, in quibus medicinae summa est. Neque minus in abstinentia et alui ductione saepe auxilii est. Hos igitur interdum inflammatio occupat, ubi cum tumore in his dolor est, sequiturque pituitae cursus nonnumquam copiosior uel acrior, nonnumquam utraque parte moderatior. In eiusmodi casu prima omnium sunt quies et abstinentia. Ergo primo die loco obscuro cubare debet, sic ut a sermone quoque abstineat; nullum cibum adsumere, si fieri potest, ne aquam quidem; sin minus, certe quam minimum eius. Quod si graues dolores sunt, commodius secundo die; si tamen res urget, etiam primo sanguis mittendus est, utique, si in fronte uenae tument, si firmo corpore materia superest. Si uero minor impetus, minus acrem curationem requirit; aluum, sed non nisi secundo tertioue die, duci oportet. At modica inflammatio neutrum ex his auxilium desiderat, satisque est uti quiete et abstinentia. Neque tamen lippientibus longum ieiunium necessarium est, ne pituita tenuior atque acrior fiat: sed secundo die dari debet id, quod leuissimum uideri potest ex is, quae pituitam faciunt crassiorem; qualia sunt oua sorbilia: si minor uis urget, pulticula quoque aut panis ex lacte. Insequentibusque diebus quantum inflammationi detrahetur, tantum adici cibis poterit, sed generis eiusdem; utique ut nihil salsum, nihil acre, nihil ex is, quae extenuant, sumatur, nihil potui praeter aquam. Et uictus quidem ratio talis maxime necessaria est. Protinus autem primo die croci P. #1108 I, et farinae candidae quantum tenuissimae P. #1108 II, excipere oportet oui albo, donec mellis crassitudinem habeat, idque in linteolum inlinere, et fronti adglutinare, ut conpressis uenis pituitae impetum cohibeat. Si crocum non est, tus idem facit. Linteolo an lana excipiatur, nihil interest. Superinungui uero oculi debent, sic ut croci quantum tribus digitis conprehendi potest, sumatur; murrae ad fabae, papaueris lacrimae ad lenticulae magnitudinem; eaque cum passo conterantur, et specillo super oculum inducantur. Aliud ad idem: murrae P. #1108 #1110; mandragorae suci P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; foliorum rosae, cicutae seminis, singulorum P. #1108 III; acaciae P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Et haec quidem interdiu: nocte uero, quo commodior quies ueniat, non alienum est superinponere candidi panis interiorem partem ex uino subactam: nam et pituitam reprimit, et, si quid lacrimae processit, absorbet, et oculum glutinari non patitur. Si graue id et durum propter magnum oculorum dolorem uidetur, oui et album et uitellus in uas defundendum est, adiciendumque eo mulsi paulum, idque digito permiscendum. Vbi facta unitas est, demitti debet lana mollis bene carpta, quae id excipiat, superque oculos inponi. Ea res et leuis est et refrigerando pituitam coercet, et non exarescit, et glutinari oculum non patitur. Farina quoque hordeacia cocta, et cum malo Cotoneo cocto mixta commode inponitur; neque a ratione abhorret etiam penicillo potissimum uti expresso, si leuior impetus est, ex aqua, si maior, ex posca. Priora fascia deliganda sunt, ne per somnum cadant: at hoc superinponi satis est, quia et reponi ab ipso commode potest, et, cum inaruit, iterum madefaciendum est. Si tantum mali est, ut somnum diu prohibeat, eorum aliquod dandum est, quae anodyna Graeci appellant; satisque puero quod erui, uiro quod fabae magnitudinem impleat. In ipsum uero oculum primo die, nisi modica inflammatio est, nihil recte coicitur: saepe enim potius concitatur eo pituita quam minuitur. A secundo die graui quoque lippitudini per indita medicamenta recte succurritur, ubi uel iam sanguis missus uel aluus ducta est, aut neutrum necessarium esse manifestum est.Multa autem multorumque auctorum collyria ad id apta sunt, nouisque etiam nunc mixturis temperari possunt, cum lenia medicamenta et modice reprimentia facile et uarie misceantur. Ego nobilissima exequar.
Est igitur Philonis, quod habet cerussae elotae, spodii, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae conbustae P. #1108 II. Illud scire oportet, hic quoque omnia medicamenta singula primum per se teri, deinde mixta iterum adiecta paulatim uel aqua uel alio umore: cummi cum quasdam alias facultates habeat, hoc maxime praestare, ut, ubi collyria facta inaruerunt, glutinata sint neque frientur.
Dionysi uero collyrium est: papaueris lacrimae combustae, donec tenerescat, P. #1108 I #1109; turis combusti, cummis, singulorum P. #1108 S; spodii P. #1108 IIII.
Cleonis nobile admodum: papaueris lacrimae frictae P. #1108 I; croci P. #1108 #1109; cummis P. #1108 I; quibus cum teruntur adicitur rosae sucus. Aliud eiusdem ualentius: squamae aeris, quod stomoma appellant, P. #1108 I; croci P. #1108 II; spodii P. #1108 IIII; plumbi eloti et combusti P. #1108 VI; cummis tantundem. Attalium quoque ad idem est, maxime ubi multa pituita profluit: castorei P. #1108 #1110; aloes P. #1108 #1109; croci P. #1108 I; murrae P. #1108 II; Lyci P. #1108 III; cadmiae curatae P. #1108 VIII; stibis tantundem, acaciae suci P. #1108 XII. Quod cum cummis quid hoc non habet, liquidum in puxidicula seruatur. Theodotus uero huic compositioni adiecit papaueris lacrimae combustae P. #1108 #1110; aeris combusti et eloti P. #1108 II; nucleos palmularum combustos P. #1108 X; cummis P. #1108 XII.
At ipsius Theodoti, quod a quibusdam acharistum nominatur, eiusmodi est: castorei, nardi Indici, singulorum P. #1108 I; Lyci P. #1108 #1109; papaueris lacrimae tantundem; murrae P. #1108 II; croci, cerussae elotae, aloes, singulorum P. #1108 III; cadmiae botruitidis elotae, aeris conbusti, singulorum P. #1108 VIII; cummis P. #1108 XVIII; acaciae suci P. #1108 XX; stibis tantundem; quibus aqua pluuiatilis adicitur.
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant: amuli, tracantae, acaciae suci, cummis, singulorum P. #1108 I; papaueris lacrimae P. #1108 II; cerussae elotae P. #1108 IIII; spumae elotae P. #1108 VIII, quae aeque ex aqua pluuiatili conteruntur.
Euelpides autem, qui aetate nostra maximus fuit ocularius medicus, utebatur eo, quod ipse conposuerat: trygodes nominabat: castorei P. #1108 #1109 #1109; Lyci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; croci, murrae, aloes, singulorum P. #1108 IIII; aeris combusti P. #1108 VIIII; cadmiae et stibis, singulorum P. #1108 XII; acaciae suci P. #1108 XXXVI; cummis tantundem.
Quo grauior uero quaeque inflammatio est, eo magis leniri medicamentum debet adiecto uel albo oui uel muliebri lacte. At si neque medicus neque medicamentum praesto est, saepius utrumlibet horum in oculos penicillo ad id ipsum facto infusum id malum lenit. Vbi uero aliquis releuatus est, iamque cursus pituitae constitit, reliquias fortasse leniores futuras discutiunt balneum et uinum. Igitur lauari debet leuiter ante oleo perfricatus diutiusque in cruribus et feminibus, multaque calida aqua fouere oculos; deinde per caput prius calida, deinde egelida perfundi: a balineo cauere ne quo frigore afflatuue laedatur; post haec cibo paulo pleniore quam ex eorum dierum consuetudine uti uitatis tamen omnibus pituitam extenuantibus. Vinum bibere lene, subausterum, modice uetus, neque effuse neque timide, ut neque cruditas ex eo et tamen somnus fiat lenianturque intus latentia acria. Si quis in balineo sensit maiorem oculorum perturbationem quam attulerat, quod incidere is solet, qui manente adhuc pituitae
cursu festinarunt, quam primum discedere debet, nihil eo die uini adsumere, cibi minus etiam quam pridie. Deinde cum primum satis pituita substitit, iterum ad usum balinei redire. Solet tamen euenire nonnumquam siue tempestatium uitio siue corporis, ut pluribus diebus neque dolor neque inflammatio et minime pituitae cursus finiatur. Quod ubi incidit iamque ipsa uetustate res matura est, ab his isdem auxilium petendum est id est balineo et uino. Haec enim ut in recentibus malis aliena sunt, quia concitare ea possunt et accendere, sic in ueteribus, quae nullis aliis auxiliis cesserunt, admodum efficacia esse consuerunt, uidelicet hic quoque ut alibi, cum secunda uana fuerunt, contrariis adiuuantibus. Sed ante tonderi ad cutem conuenit, deinde in balineo aqua calida quam plurima caput atque oculos fouere, tum utrumque penicillo detergere, et ungere caput irino unguento; continereque in lectulo se, donec omnis calor, qui conceptus est, finiatur desinatque sudor, qui necessario in capite collectus est. Tum ad idem cibi uinique genus ueniendum, sic ut potiones meracae sint; obtegendumque caput et quiescendum. Saepe enim post haec grauis somnus, saepe sudor, saepe alui deiectio pituitae cursum finit. Si leuatum malum est, quod aliquanto saepius fit, per plures dies idem fieri oportet, donec ex toto sanitas restituatur. Si diebus isdem aluus nihil reddit, ducenda est, quo magis superiores partes leuentur. Nonnumquam autem ingens inflammatio tanto impetu erumpit, ut oculos sua sede propellat: proptosin id, quoniam oculi procidunt, Graeci appellant. His utique, si uires patiuntur, sanguinem mitti; si id fieri non potest, aluum duci, longioremque inediam indici necessarium est. Opus autem lenissimis medicamentis est, ideoque Cleonis collyrio quidam, quod ex duobus ante positum est, utuntur: sed optumum est Nilei, neque de ullo magis inter omnes auctores conuenit.Id habet nardi Indici, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 #1110; cummis P. #1108 I; croci P. #1108 II; foliorum rosae recentium P. #1108 IIII; quae uel aqua pluuiatili, uel uino leni, subaustero coguntur. Neque alienum est malicorium uel sertulam Campanam ex uino coquere, deinde conterere; aut murram nigram cum rosae foliis miscere; aut hyoscyami folia cum oui uitello cocti aut farinam cum acaciae suco uel passo aut mulso; quibus si folia quoque papaueris adiciuntur, aliquanto ualentiora sunt. Horum aliquo praeparato penicillo fouere oculos oportet ex aqua calida expresso, in qua ante uel murti uel rosae folia decocta sint; deinde ex illis aliquid inponi. Praeter haec ab occipitio incisa cute cucurbitula adhibenda est. Quod si per haec restitutus oculus in sedem suam non est eodemque modo prolapsus permanet, scire oportet lumen esse amissum; deinde futurum ut aut indurescat is aut in pus uertatur. Si suppuratio se ostendit ab eo angulo, qui tempori propior est, incidi oculus debet, ut effuso pure et inflammatio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit. Vtendum deinde uel his collyriis est ex lacte aut ouo, uel croco * * * uel cui album oui misceatur. At si induruit et sic emortuus est, ne in pus uerteretur, quatenus foede prominebit, excidendum erit, sic ut hamo summa tunica adprehendatur, infra id scalpellus incidat; tum eadem medicamenta erunt coicienda, donec omnis dolor finiatur. Isdem medicamentis in eo quoque oculo utendum est, qui prius procidit, dein per plura loca fissus est.
Solent etiam carbunculi ex inflammatione nasci, nonnumquam in ipsis oculis, nonnumquam in palpebris, et in his ipsis modo ab interiore modo ab exteriore.—In hoc casu aluus ducenda est, cibus minuendus, lac potui dandum, ut acria quae laeserunt leniantur. Quod
ad cataplasmata et medicamenta pertinet, is utendum, quae aduersum inflammationem proposita sunt. Atque hic quoque Nilei collyrium optimum est: si tamen carbunculus in exteriore palpebrae parte est, ad cataplasmata aptissimum est lini semen ex mulso coctum; aut si id non est, tritici farina eodem modo cocta.Pusulae quoque ex inflammatione interdum oriuntur. Quod si inter initia protinus incidit, magis etiam seruanda sunt, quae de sanguine et quiete supra proposui: sin serius quam ut sanguis mitti possit, aluus tamen ducenda est; si id quoque aliqua res inhibet, utique uictus ratio seruanda est. Medicamentis autem huc quoque lenibus opus est, quale Nilei, quale Cleonis est.
Id quoque, quod Philalethus uocatur, huc aptum est: murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster uocatur, tracanti, singulorum P. #1108 IIII; stibis cocti, amuli, singulorum P. #1108 VI; spodi eloti, cerussae elotae, singulorum P. #1108 VIII. Quae aqua pluuiatili excipiuntur. Vsus collyrii uel ex ouo uel ex lacte est.
Ex pusulis ulcera interdum fiunt; ea recentia aeque lenibus medicamentis nutrienda sunt, et isdem fere, quae supra in pusulis posui.—Fit quoque proprie ad haec quod dia libanu uocatur. Habet aeris combusti et eloti, papaueris lacrimae frictae, singulorum P. #1108 I; spodi eloti, turis, stibis combusti et eloti, murrae, cummis, singulorum P. #1108 II.
Euenit etiam, ut oculi uel ambo uel singuli minores fiant quam esse naturaliter debeant; idque et acer pituitae cursus in lippitudine efficit et continuati fletus et ictus parum bene curati.—In his quoque isdem lenibus medicamentis ex muliebri lacte utendum est; cibis uero is, qui maxime corpus alere et inplere consuerunt; uitandaque omni modo causa, quae lacrimas excitet, curaque domesticorum; quorum etiam, si quid tale incidit, eius notitiae subtrahendum.
Atque acria quoque medicamenta et acres cibi non alio magis nomine his nocent, quam quod lacrimas mouent.Genus quoque uiti est, quom inter pilos palpebrarum peduculi nascuntur: pthiriasin Graeci nominant. Quod cum ex malo corporis habitu fiat, raro non ultra procedit. Sed fere tempore interposito pituitae cursus acerrimus sequitur, exulceratisque uehementer oculis aciem quoque ipsam corrumpit.—His aluus ducenda est, caput ad cutem tondendum, diuque cotidie ieiunis perfricandum; his ambulationibus aliisque exercitationibus diligenter utendum; gargarizandum ex mulso, in quo nepeta et pinguis ficus decocta sit; saepe in balineo multa aqua calida fouendum caput; uitandi acres cibi, lacte uinoque pingui utendum, bibendumque liberalius quam edendum est. Medicamenta uero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos uero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint. Ad id ipsum spumae nitri P. #1108 #1110; sandaracae P. #1108 #1110; uuae taminiae P. #1108 I simul teruntur, adiciturque uetus oleum pari portione atque acetum, donec mellis ei crassitudo sit.
Hactenus oculorum morbi * * * lenibus medicamentis nutriuntur. Genera deinde alia sunt, quae diuersam curationem desiderant, fereque ex inflammationibus nata, sed finitis quoque his manentia. Atque in primis in quibusdam perseuerat tenuis pituitae cursus; quibus aluus ab inferiore parte euocanda est, demendum aliquid ex cibo. Neque alienum est inlini frontem conpositione Andriae, quae habet cummis P. #1108 I; cerussae, stibis, singulorum P. #1108 II; spumae argenti coctae et elotae P. #1108 IIII. Sed ea spuma ex aqua pluuiatili coquitur, et arida haec medicamenta ex suco murti conteruntur. His inlita fronte cataplasma quoque superiniciendum est ex farina, quae frigida aqua coacta sit, cuique aut acaciae sucus aut cupressus adiecta sit.
Cucurbitula quoque inciso uertice recte adcommodatur aut ex temporibus sanguis emittitur. Inungui uero eo debet, quod habet: squamae aeris, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I; ceruini cornus conbusti et eloti, plumbi eloti, cummis, singulorum P. #1108 IIII; turis P. #1108 XII. Hoc collyrium, quia cornu habet, dia tu ceratos nominatur. Quotienscumque non adicio, quod genus umoris adiciendum sit, aquam intellegi uolo.Ad idem Euelpidis, quod memigmenon nominabat. In eo papaueris lacrimae et albi piperis singulae unciae sunt; cummis libra P.; aeris combusti P. #1108 I S. Inter has autem curationes post intermissiones aliqua prosunt balineum et uinum. Cumque omnibus lippientibus uitandi cibi qui extenuant, tum praecipue, quibus tenuis umor diu fertur. Quod si iam fastidium est eorum, quae pituitam crassiorem reddunt (sicut in hoc genere materiae maxime promptum est), confugiendum est ad ea, quae, quia uentrem, corpus quoque adstringunt.
At ulcera, si cum inflammatione finita * non sunt, aut supercrescentia aut sordida aut caua aut certe uetera esse consuerunt. Ex his supercrescentia collyrio, quod memigmenon uocatur, optime reprimuntur: sordida purgantur et eodem et eo, quod zmilion nominatur. Habet aeruginis P. #1108 IIII; cummis tantundem; Hammoniaci, mini Sinopici, singulorum P. #1108 XVI; quae quidam ex aqua, quidam, quo uehementiora sint, ex aceto terunt.
Id quoque Euelpidis, quod pyrrona appellabat, huc utile est: croci P. #1108 I; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti et eloti, murrae, singulorum P. #1108 IIII; piperis albi P. #1108 VI. Sed ante leni, tum hoc inunguendum est.
Id quoque eiusdem, quod sphaerion nominabat, eodem ualet: lapidis haematitis eloti P. #1108 I #1109; piperis grana sex; cadmiae elotae, murrae, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 II; croci P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII. Quae cum uino Aminaeo conterantur.
Liquidum autem medicamentum ad idem conponebat, in quo erant haec: aeruginis P. #1108 #1109; misy conbusti, atramenti sutori, cinnamomi, singulorum P. #1108 I; croci, nardi, papaueris lacrimae, singulorum P. #1108 I #1109; murrae P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 III; cineris ex odoribus P. #1108 IIII; piperis grana XV. Haec ex uino austero teruntur, deinde cum passi tribus heminis decocuntur, donec corpus unum sit; idque medicamentum uetustate efficacius fit.
Caua uero ulcera commodissime implent ex is, quae supra posita sunt, sphaerion et id, quod Philalethus uocatur. Idem sphaerion uetustis ulceribus et uix ad cicatrices uenientibus optime succurrit.
Est etiam collyrium, quod, cum ad plura ualeat, plurimum tamen proficere in ulceribus uidetur. Refertur ad Hermonem auctorem. Habet piperis longi P. #1108 I #1109; albi P. #1108 #1110; cinnamomi, costi, singulorum P. #1108 I; atramenti sutori, nardi, casiae, castorei, singulorum P. #1108 II; gallae P. #1108 V; murrae, croci, turis, Lyci, cerussae, singulorum P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; aloes, aeris combusti, cadmiae, singulorum P. #1108 XVI; acaciae, stibis, cummis, singulorum P. #1108 XXV.
Factae uero ex ulceribus cicatrices duobus uitiis periclitantur, ne aut cauae aut crassae sint. Si cauae sunt, potest eas implere id, quod sphaerion uocari dixi, uel id, quod Asclepios nominatur. Habet papaueris lacrimae P. #1108 II; sagapeni, opopanacis, singulorum P. #1108 III; aeruginis P. #1108 IIII; cummis P. #1108 VIII; piperis P. #1108 XII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. At si crassae cicatrices sunt, extenuat uel zmilion uel Canopitae collyrium, quod habet:
cinnamomi, acaciae, singulorum P. #1108 I; cadmiae elotae, croci, murrae papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; piperis albi, turis, singulorum P. #1108 III; aeris combusti P. #1108 VIII. Vel Euelpidis pyxinum, quod ex his constat: salis fossilis P. #1108 IIII; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 VIII; papaueris lacrimae P. #1108 XII; cerussae P. #1108 XV; piperis albi, croci Siculi, singulorum P. #1108 XXXII; cummis P. #1108 XIII; cadmiae elotae P. #1108 VIIII. Maxime tamen tollere cicatricem uidetur id, quod habet: cummis P. #1108 #1109; aeruginis P. #1108 I; croci magmatis P. #1108 IIII.Est etiam genus inflammationis, in qua, si cui tument ac distenduntur cum dolore oculi, sanguinem ex fronte emitti necessarium est, multaque aqua calida caput atque oculos fouere; gargarizare ex lenticula uel fici cremore; inungui acribus medicamentis, quae supra conprehensa sunt, maximeque eo, quod sphaerion nominatur, quod lapidem haematitem habet. Atque alia quoque utilia sunt, quae ad extenuandam aspritudinem fiunt, de qua protinus dicam.
Haec autem inflammationem oculorum fere sequitur, interdum maior, interdum leuior. Nonnumquam etiam ex aspritudine lippitudo fit, ipsam deinde aspritudinem auget, fitque ea alias breuis, in aliis longa et quae uix umquam finiatur.—In hoc genere ualetudinis quidam crassas durasque palpebras et ficulneo folio et asperato specillo et interdum scalpello eradunt, uersasque cotidie medicamentis suffricant; quae neque nisi in magna uetustaque aspritudine neque saepe facienda sunt: nam melius eodem ratione uictus et idoneis medicamentis peruenitur. Ergo exercitationibus utemur et balneo frequentiore, multaque * oculorum aqua calida fouebimus; cibos autem sumemus acres et extenuantis, medicamentum id, quod Caesarianum uocatur. Habet atramenti sutori P. #1108 I #1110; misy P. #1108 I #1109; piperis albi P. #1108 #1109
#1109; papaueris lacrimae, cummis, singulorum P. #1108 II; cadmiae elotae P. #1108 IIII; stibis P. #1108 VI; satisque constat hoc collyrium aduersus omne genus oculorum ualetudinis idoneum esse, exceptis is, quae lenibus nutriuntur.Id quoque, quod Hieracis nominatur, ad aspritudinem potest. Habet murrae P. #1108 I; Hammoniaci thymiamatis P. #1108 II; aeruginis rasae P. #1108 IIII. Ad idem idoneum est etiam id, quod Canopitae est et, quod zmilion uocatur, et id, quod pyxinum et id, quod sphaerion. Si conposita medicamenta non adsunt, felle caprino uel quam optimo melle satis commode aspritudo curatur.
Est etiam genus aridae lippitudinis: xeropthalmian Graeci appellant. Neque tument neque fluunt oculi, sed rubent tamen et cum dolore quodam grauescunt et noctu praegraui pituita inhaerescunt; quantoque minor generis huius impetus, tanto finis minus expeditus est.—In hoc uitio multum ambulare, multum exerceri, lauari saepe, * * * ibique desudare, multaque frictione uti necessarium est. Cibi neque ii qui implent, neque nimium acres apti sunt, sed inter hos medi. Mane, ubi concoxisse manifestum est, non est alienum ex sinapi gargarizare, tum deinde caput atque os diutius defricare.
Collyrium uero aptissimum est, quod rinion uocatur. Habet murrae P. #1108 #1109; papaueris lacrimae, acaciae suci, piperis, cummis, singulorum P. #1108 I; lapidis haematitis, lapidis Phrygii, Lucii, lapidis scissilis, singulorum P. #1108 II; aeris combusti P. #1108 IIII. Ac pyxinum quoque eodem accommodatum est.
Si uero scabri oculi sunt, quod maxime in angulis esse consueuit, potest prodesse rinion, id quod supra positum est; potest militare: id, quod habet aeruginis rasae, piperis longi, papaueris
lacrimae, singulorum P. #1108 II; piperis albi, cummis, singulorum P. #1108 IIII; cadmiae elotae, cerussae, singulorum P. #1108 XVI. Nullum tamen melius est quam Euelpidis, quod basilicon nominabat. Habet papaueris lacrimae, cerussae, lapidis Assii, singulorum P. #1108 II; cummis P. #1108 III; piperis albi P. #1108 IIII, croci P. #1108 VI; psorici P. #1108 XIII. Nulla autem per se materia est, quae psoricum nominetur, sed chalcitidis aliquid et cadmiae dimidio plus ex aceto simul conteruntur, idque in uas fictile additum et contectum ficulneis foliis sub terra reponitur, sublatumque post dies uiginti rursus teritur, et sic †appellatur. Verum in basilico quoque collyrio conuenit ad omnes affectus oculorum id esse idoneum, qui non lenibus medicamentis curantur. Vbi non sunt autem medicamenta composita, scabros angulos leuant et mel et uinum; succurritque et his et aridae lippitudini, si quis panem ex uino subactum super oculum inponit. Nam cum fere sit umor aliquis, qui modo ipsum oculum, modo angulos aut palpebras exasperat, sic et, si quid prodit umoris, extrahitur, et, si quid iuxta est, repellitur.Caligare uero oculi nonnumquam ex lippitudine, nonnumquam etiam sine hac propter senectutem inbecillitatemue aliam consuerunt. Si ex reliquis lippitudinis id uitium est, adiuuat collyrium, quod Asclepios nominatur, adiuuat id, quod ex croci magmate fit.
Proprie etiam ad id componitur, quod dia crocu uocant. Habet piperis P. #1108 I; croci Cilici, papaueris lacrimae, cerussae, singulorum P. #1108 II; psorici, cummis, singulorum P. #1108 IIII.
At si ex senectute aliaue inbecillitate id est, recte inungui potest et melle quam optumo et cypro et oleo uetere. Commodissimum
tamen est balsami partem unam et olei ueteris aut cypri partes duas, mellis quam acerrimi partes tres miscere. Vtilia huc quoque medicamenta sunt, quaeque ad caliginem proxime quaeque ad extenuandas cicatrices supra comprehensa sunt. Cuicumque uero oculi caligabunt, huic opus erit multa ambulatione atque exercitatione, frequenti balneo, ubi totum quidem corpus perfricandum est, praecipue tamen caput, et quidem irino, donec insudet, uelandumque postea nec detegendum antequam sudor et calor domi conquierint. Tum cibis utendum acribus et extenuantibus, interpositisque aliquibus diebus ex sinapi gargarizandum.Suffusio quoque, quam Graeci hypochysin nominant, interdum oculi potentiae, qua cernit, se opponit. Quod si inueterauit, manu curandum est. Inter initia nonnumquam certis obseruationibus discutietur. Sanguinem ex fronte uel naribus mittere, in temporibus uenas adurere, gargarizando pituitam euocare, subfumigare, oculos acribus medicamentis inunguere expedit. Victus optimus est, qui pituitam extenuat.
Ac ne resolutio quidem oculorum, quam paralysin Graeci nominant, alio uictus modo uel aliis medicamentis curanda est. Exposuisse tantum genus uitii satis est. Igitur interdum euenit, modo in altero oculo, modo in utroque, aut ex ictu aliquo aut ex morbo comitiali, aut ex distentione neruorum, qua uehementer ipse oculus concussus est, ut is neque quoquam intendi possit, neque omnino consistat, sed huc illucue sine ratione moueatur; ideoque ne conspectum quidem rerum praestat.
Non multum ab hoc malo distat id, quod mydriasin Graeci uocant. Pupilla funditur et dilatatur, aciesque eius hebetescit ac paene * * .—Difficillime genus id inbecillitatis eliditur. In utraque parte
uero id est et paralysi et mydriasi pugnandum est per eadem omnia, quae in caligine oculorum praecepta sunt, paucis tantum mutatis, siquidem ad caput irino interdum acetum, interdum nitrum adiciendum est, melle inungui satis est. Quidam in posteriore uitio calidis aquis usi releuatique: quidam sine ulla manifesta causa subito obcaecati sunt. Ex quibus nonnulli cum aliquamdiu nihil uidissent, repentina profusione alui lumen receperunt; quo minus alienum uidetur et recenti re et interposito tempore medicamentis quoque moliri deiectiones, quae omnem noxiam materiam in inferiora depellant.Praeter haec inbecillitas oculorum est, ex qua quidem interdiu satis, noctu nihil cernunt; quod in feminam bene respondentibus menstruis non cadit.—Sed sic laborantes inungui oportet sanie iocineris maxime hirquini, si minus, caprini, ubi id assum coquitur, excepta; atque edi quoque ipsum iecur debet. Licet tamen etiam isdem medicamentis non inutiliter uti, quae uel cicatrices uel aspritudinem extenuant: quidam contrito semini portlacae mel adiciunt, eatenus ne id ex specillo destillet, eoque inungunt. Exercitationibus, balneo, frictionibus, gargarizationibus isdem his quoque utendum est.
Et haec quidem in ipsis corporibus oriuntur. Extrinsecus uero interdum sic ictus oculum laedit, ut sanguis in eo suffundatur. —Nihil commodius est quam sanguine uel columbae uel palumbi uel hirundinis inunguere. Neque id sine causa fit, cum horum acies extrinsecus laesa interposito tempore in anticum statum redeat, celerrime hirundinis. Vnde etiam fabulae locus factus est, per parentes id herba restitui, quod per se sanescit. Eorumque ergo sanguis nostros quoque
oculos ab externo casu commodissime tuetur, hoc ordine, ut sit hirundinis optimus, deinde palumbi, minime efficax columbae et illi ipsi et nobis. Supra percussum uero oculum ad inflammationem leniendam non est alienum inponere etiam cataplasma. Sal Hammoniacus uel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat. Id deinde miscendum est cum hordeacia farina, quae ex mulso decocta sit. Facile autem recognitis omnibus, quae medici prodiderunt, apparere cuilibet potest, uix ullum ex is, quae supra conprehensa sunt, oculi uitium esse, quod non simplicibus quoque et promptis remediis summoueri possit.