De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Solent etiam interdum iuxta dentes in gingiuis tubercula quaedam oriri dolentia: parulidas Graeci appellant. Haec initio leniter sale contrito perfricare oportet; aut inter se mixtis sale fossili combusto, cupresso, nepeta; deinde eluere os cremore lenticulae, inter haec hiare, donec pituita satis profluat.
In maiore uero inflammatione isdem medicamentis utendum est, quae ad ulcera oris supra posita sunt: et mollis linamenti paulum inuoluendum ex is aliqua compositione, quas antheras uocari dixi, demittendumque id inter dentem et gingiuam. Quod si †duriore id prohibebit, extrinsecus admouendus erit spongia uapor calidus, inponendumque ceratum. Si suppuratio se ostendet, diutius eo uapore utendum erit, et continendum ore calidum mulsum, in quo ficus decocta sit; idque subcrudum incidendum, ne, si diutius ibi pus remanserit, os laedat. Quod si maior is tumor est, commodius totum exciditur, sic ut ex utraque parte dens liberetur. Pure exempto si leuis plaga est, satis est ore calidam aquam continere, extrinsecus fouere eodem uapore; si maior est, lenticulae cremore uti isdemque medicamentis, quibus cetera ulcera oris curantur. Alia quoque ulcera in gingiuis plerumque oriuntur, quibus eadem quae in reliquo ore succurrunt; maxime tamen mandere ligustrum oportet, sucumque eum ore
continere. Fit etiam interdum, ut gingiuae ulcere, siue parulis fuit siue non fuit, diutius pus feratur; quod aut dente corrupto, aut fracto uel * * aliterque uitiato osse; maximeque id per fissum euenire consueuit. Vbi incidit, locus aperiendus, dens eximendus; testa ossis, si qua excessit, recipienda est; si quid uitiosi est, radendum. Post quae quid fieri debeat, supra in aliorum ulcerum curatione conprehensum est. Si uero a dentibus gingiuae recedunt, eaedem antherae succurrunt. Vtile est etiam pira aut mala non permatura mandere, et ore eum umorem continere. Idemque praestare non acre acetum in ore retentum potest.Vuae uehemens inflammatio terrere quoque debet. Itaque in hac et abstinentia necessaria est, et sanguis recte mittitur; et si id aliqua res prohibet, aluus utiliter ducitur; caputque super haec uelandum et sublimius habendum est: tum aqua gargarizandum, in qua simul rubus et lenticula decocta sit. Inlinenda autem ipsa uua uel omphacio uel galla uel alumine scissili, sic ut cuilibet eorum mel adiciatur; chelidoniae quoque suco per coclear inlita uua maximeque * * prodest. Est etiam medicamentum huc aptum, quod Andronium appellatur. Constat ex his: alumine scissili, squama aeris rubri, atramento sutorio, galla, murra, misy; quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit. Vbi horum aliquo inlita uua est, fere multa pituita decurrit; cumque ea quieuit, ex uino calido gargarizandum est. Quod si minor ea inflammatio est, laser terere, eique adicere frigidam aquam satis est, eamque aquam cocleario exceptam ipsi uuae subicere. Ac mediocriter eam tumentem aqua quoque frigida eodem modo subiecta reprimit. Ex eadem autem aqua gargarizandum quoque est, quae uel cum lasere uel sine eo hac ratione uuae subiecta est.