De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Vlcera autem oris si cum inflammatione sunt et parum pura ac rubicunda sunt, optume is medicamentis curantur, quae supra posita ex malis Punicis fiunt. Continendusque saepe ore reprimens cremor est, cui paulum mellis sit adiectum: utendum ambulationibus et non acri cibo. Simul atque uero pura ulcera esse coeperunt, lenis umor, interdum etiam quam optima aqua ore continenda est.
Prodestque adsumptum pirum mitius pleniorque cibus cum acri aceto inspergique ulcera debent alumine scissili, cui dimidio plus gallae inmaturae sit adiectum. Si iam crustas habent, quales in adustis esse consuerunt, adhibendae sunt hae conpositiones, quas Graeci antheras nominant: iunci quadrati, murrae, sandaracae, aluminis pares portiones. Aut croci, murrae, singulorum P. #1108 I; iridis, aluminis scissilis, sandaracae, singulorum P. #1108 IIII; iunci quadrati P. #1108 VIII. Aut gallae, murrae, singulorum P. #1108 I; aluminis scissilis P. #1108 II; rosae foliorum P. #1108 IIII. Quidam autem croci P. #1108 #1109; aluminis scissilis, murrae, singulorum P. #1108 I; sandaracae P. #1108 II; iunci quadrati P. #1108 IIII miscent. Priora arida insperguntur: hoc cum melle inlinitur, neque ulceribus tantum sed etiam tonsillis.Verum ea longe periculosissima sunt ulcera, quas apthas Graeci appellant, sed in pueris: hos enim saepe consumunt, in uiris et mulieribus idem periculum non est. Haec ulcera a gingiuis incipiunt; deinde palatum totumque os occupant; tum ad uuam faucesque descendunt, quibus obsessis non facile fit, ut puer conualescat. Ac miserius etiam est, si lactens adhuc infans est, quo minus imperari remedium aliquod potest. Sed inprimis nutrix cogenda est exerceri et ambulationibus et is operibus, quae superiores partes mouent; mittenda in balineum iubendaque ibi calida aqua mammas perfundere; tum alenda cibis lenibus et is, qui non facile corrumpuntur: potione, si febricitat puer, aquae; si sine febre est, uini diluti. Ac si aluus nutricis substitit, ducenda est. Si pituita eius in os coit, uomere debet. Tum ipsa ulcera perunguenda sunt melle, cui rhus, quem Syriacum uocant, aut amarae nuces adiectae sunt; uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur; eademque ratione ei crocum, murra, alumen, uinum, mel,
miscetur: neque quicquam dandum, a quo umor euocari possit. Si uero iam firmior puer est, gargarizare debet is fere, quae supra conprehensa sunt. Ac si lenia medicamenta in eo parum proficiunt, adhibenda sunt ea, quae adurendo crustas ulceribus inducant. Quale est scissile alumen uel chalcitis uel atramentum sutorium. Prodest etiam fames et abstinentia quanta maxime inperari potest. Cibus esse debet lenis: ad purganda tamen ulcera interdum caseus ex melle recte datur.Linguae quoque ulcera non aliis medicamentis egent, quam quae prima parte superioris capitis exposita sunt. Sed quae in latere eius nascuntur, diutissime durant; uidendumque est, num contra dens aliquis acutior sit, qui sanescere saepe ulcus eo loco non sinit, ideoque leuandus est.