De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed hic quidem morbus et acutus est, et inter intestina stomachumque uersatur sic, ut cuius potissimum partis sit, non facile dici possit. In ipsius uero uentriculi porta consistit is, qui * * et longus esse consueuit: coeliacus a Graecis nominatur. Sub hoc uenter indurescit, dolorque eius est; aluus nihil reddit, ac ne spiritum quidem transmittit; extremae partes frigescunt; difficulter spiritus redditur. —Commodissimum est inter initia calida * et cataplasmata toto uentri imponere, ut dolorem leniant, post cibum uomere, atque ita uentrem exinanire; proxumis deinde diebus cucurbitulas sine ferro uentri et coxis admouere; uentrem ipsum liquare, dato lacte et uino salso frigido; si tempus anni patitur, etiam uiridibus ficis, sic tamen, ne quis aut cibus aut umor uniuersus detur sed paulatim. Ergo per interualla temporis sat est cyathos binos ternosue sumere, et cibum pro portione huius; commodeque facit cyatho lactis cyathus aquae mixtus et sic datus; cibique inflantes et acres utiliores sunt, adeo ut lacti quoque recte contritum alium adiciatur. Procedente uero tempore opus est gestari, maximeque nauigare; perfricari ter aut quater die, sic ut nitrum oleo adiciatur; perfundi aqua calida post cibum; deinde sinapi imponere per omnia membra, excepto capite, donec adrodatur et rubeat maximeque si corpus durum et uirile est. Paulatim deinde faciendus est transitus ad ea, quae uentrem conprimunt. Assa caro danda ualens, et quae non facile corrumpatur: potui uero pluuialis aqua decocta, sed quae per binos ternosue cyathos bibatur. Si uetus uitium est, oportet laser quam optimum ad piperis magnitudinem deuorare, altero quoque die uinum uel aquam bibere, interdum interposito cibo singulos uini cyathos sorbere: ex inferiore parte infundere pluuiatilem egelidam aquam, maximeque si dolor in imis partibus remanet.

Intra ipsa uero intestina consistunt duo morbi,

quorum alter in tenuiore, alter in pleniore est. Prior acutus est, insequens esse longus potest. Diocles Carystius tenuioris intestini morbum ΧΟΡΔΑΨΟΝ, plenioris ΕΙΛΕΟΝ nominauit: a plerisque uideo nunc illum priorem ΕΙΛΕΟΝ, hunc ΚΟΛΙΚΟΝ nominari. Sed prior modo supra umbilicum, modo sub umbilico dolorem mouet. Fit alterutro loco inflammatio; nec aluus nec spiritus infra transmittitur. Si superior pars adfecta est, cibus, si inferior, stercus per os redditur, si utrumlibet, uetus est. Adicit periculo uomitus biliosus, mali odoris, aut uarius aut niger.—Remedium est sanguinem mittere aut cucurbitulas pluribus locis admouere, non ubique cute incisa: id enim duobus aut tribus locis satis est: ex ceteris spiritum euocare abunde est. Tum animaduertere oportet quo loco malum sit: solet enim contra id tumere. Et si supra umbilicum est, alui ductio utilis non est: si infra est, aluum ducere, ut Erasistrato placuit, optimum est, et saepe id auxilii satis est. Ducitur autem percolato tisanae cremore cum oleo et melle, sic ut praeterea nihil adiciatur. Si nihil tumet, duas manus imponere oportet supra summum uentrem, paulatimque deducere: inuenietur enim mali locus, qui necesse est renitatur; et ex eo deliberari poterit, ducenda necne aluus sit. Illa communia sunt; calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare; brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo: si dolor non quiescit, etiam in aluum ex parte inferiore tres aut quattuor cyathos calidi olei dare. Vbi per haec consecuti sumus, ut iam ex inferiore parte spiritus transmittatur, offerre potui mulsum tepidum non multum: nam ante magna cura uitandum est, ne quid bibat. Si id commode cessit, adicere sorbitionem. Vbi dolor et febricula quierunt, tum demum uti cibo pleniore, sed neque inflante neque duro neque ualido, ne intestina adhuc imbecilla
laedantur: potui uero nihil * praeterquam puram aquam. Nam siue quid uinulentum siue acidum est, id huic morbo alienum est. Ac postea quoque uitare oportet balneum, ambulationem, gestationem, ceterosque corporis motus: nam facile id malum redire consueuit, et, siue cum frigus subit siue aliqua iactatio, nisi bene iam confirmatis intestinis reuertitur.

Is autem morbus, qui in intestino pleniore est, in ea maxime parte est, quam caecam esse proposui. Vehemens fit inflatio, uehementes dolores, dextra magis parte; intestinum, quod uerti uidetur * * prope spiritum elidit. In plerisque post frigora cruditatesque oritur, deinde quiescit, et per aetatem saepe repetens sic cruciat, ut uitae spatio nihil demat.—Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes id est crura brachiaque materiam reuocare: si discussus non est, qua dolet, cucurbitulas sine ferro defigere. Est etiam medicamentum eius rei causa comparatum, quod colicon nominatur: id se repperisse Cassius gloriabatur. Magis prodest potui datum, sed impositum quoque extrinsecus digerendo spiritum dolorem leuat. Nisi finito uero tormento recte neque cibus neque potio adsumitur. Quo uictu sit utendum, qui hoc genere temptantur, iam mihi dictum est. [Confectio medicamenti, quod colicon nominatur: ex his constat: costi, anesi, castorei, singulorum P#1111 #1108 III, petroselini P#1111 de〈n〉 III, piperis longi et rotundi, singulorum P#1111 #1108 II, papaueris lacrimae, iunci rotundi, myrrae, nardi, singulorum P#1111 #1108 VI; quae melle excipiuntur. Id autem et deuorari potest et ex aqua calida sumi.]

Proxima his inter intestinorum mala tormina esse consueuerunt: dysenteria Graece uocatur. Intus intestina exulcerantur; ex his cruor manat isque modo cum stercore aliquo semper liquido, modo cum quibusdam quasi muccosis excernitur, interdum simul quaedam carnosa descendunt; frequens deiciendi cupiditas dolorque in ano est. Cum eodem dolore exiguum aliquid emittitur atque eo quoque tormentum intenditur; idque post tempus aliquod leuatur exiguaque requies est; somnus interpellatur; febricula oritur; longoque tempore id malum cum inueterauerit, aut tollit hominem, aut, etiamsi finitur, excruciat. —Oportet inprimis conquiescere, siquidem omnis agitatio

exulcerat; deinde ieiunum sorbere uini cyathum, cui contrita radix quinquefolii sit adiecta; imponere cataplasmata super uentrem, quae reprimunt, quod in superioribus uentris morbis non expedit; quotiensque desidit, subluere aqua calida, in qua decoctae uerbenae sint; portulacam uel coctam uel ex dura muria esse; cibos potionesque eas, quae adstringunt aluum --- Si uetustior morbus est, ex inferioribus partibus tepidum infundere uel tisanae cremorem uel lac uel adipem liquatam uel medullam ceruinam uel oleum uel cum rosa butyrum uel cum eadem album crudum ex ouis uel aquam, in qua lini semen decoctum sit, uel si somnus non accedit, uitellos cum aqua, in qua rosae floris folia cocta sint: leuant enim dolorem haec et mitiora ulcera efficiunt, maximeque utilia sunt, si cibi quoque secutum fastidium est. Themison muria dura quam asperrima hic utendum memoriae prodidit. Cibi uero esse debent, qui leniter uentrem adstringant. At ea, quae urinam mouent, si ea consecuta sunt, in aliam partem umorem auertendo prosunt: si non sunt consecuta, noxam augent; itaque nisi in quibus prompte id facere consuerunt, non sunt adhibenda. Potui, si febricula est, aqua pura calida uel ea, quae ipsa quoque adstringat, dari debet: si non est, uinum leue, austerum. Si pluribus diebus nihil remedia alia iuuerunt uetusque iam uitium est, aquae bene frigidae potio adsumpta ulcera adstringit et initium secundae ualetudinis facit. Sed ubi uenter suppressus est, protinus ad calidam potionem reuertendum est. Solet autem interdum etiam putris sanies pessimique odoris descendere, solet purus sanguis profluere. Si superius uitium est, aluus aqua mulsa duci debet, tunc deinde eadem infundi, quae supra comprehensa sunt. [Valensque est etiam aduersus cancerem intestinorum minii gleba cum salis hemina contrita, si mixta his aqua in aluum datur.] At si sanguis profluit, cibi potionesque esse debent, quae adstringant.

Ex torminibus interdum intestinorum leuitas oritur, quae * * continere nihil possunt, et, quicquid adsumptum est, imperfectum protinus reddunt. Id interdum aegros trahit, interdum praecipitat.—In hoc utique adhibere oportet comprimentia, quo facilius tenendi aliquid intestinis uis sit. Ergo et super pectus ponetur sinapi, exulcerataque cute malagma, quod umorem euocet; et ex uerbenis decocta in aqua desidat; et cibos potionesque adsumat, quae

aluum adstringunt; et frigidis utetur perfusionibus. Oportet tamen prospicere, ne simul his omnibus admotis uitium contrarium per immodicas inflationes oriatur. Paulatim ergo firmari intestina debebunt aliquibus cotidie adiectis. Et cum in omni fluore uentris, tum in hoc praecipue necessarium est, non quotiens libet desidere, sed quotiens necesse est, ut haec ipsa mora in consuetudinem ferendi oneris intestina deducat. Alterum quoque, quod aeque ad omnes similes adfectus pertinet, in hoc maxime seruandum est, ut, cum pleraque utilia insuauia sint, qualis est plantago et rubi et quicquid malicorio mixtum est, ea potissimum ex his dentur, quae maxime aeger uolet. Deinde, si omnia ista fastidit, ad excitandam cibi cupiditatem interponatur aliquid minus utile, sed magis gratum. Exercitationes, frictiones huic quoque morbo necessariae sunt, et cum his sol, ignis, balneum; uomitus, ut Hippocrati uisum est, etiam albo ueratro, si cetera parum proficient, euocatus.

Nonnumquam autem lumbrici quoque occupant aluum, hique modo ex inferioribus partibus, modo foedius ore redduntur; atque interdum latos eos, qui peiores sunt, interdum teretes uidemus.—Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum uel hysopum uel piperis acetabulum uel scamoniae paulum. Vel etiam pridie, cum multum alium ederit, uomat, posteroque die mali Punici tenues radiculas colligat, quantum manu comprehendet; eas contusas in aquae tribus sextariis decoquat, donec tertia pars supersit; huc adiciat nitri paulum, et ieiunus bibat. Interpositis deinde tribus horis duas potiones sumat; at aquae * * * uel muriae durae sit adiecta; tum desidat subiecta calida aqua in pelue. Si uero teretes sunt, qui pueros maxime exercent, et eadem dari possunt et quaedam leuiora, ut contritum semen urticae aut brassicae aut cumini cum aqua, uel menta cum eadem uel absinthium decoctum uel hysopum ex aqua mulsa uel nasturcii semen cum aceto contritum. Edisse etiam et lupinum et alium prodest, uel in aluum oleum subter dedisse.