De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Stomachus lateribus cingitur, atque in his quoque uehementes dolores esse consuerunt. Et initium uel ex frigore uel ex ictu uel ex nimio cursu uel ex morbo est. Sed interdum omne malum intra dolorem est isque modo tarde, modo celeriter soluitur: interdum ad perniciem quoque procedit oriturque acutus morbus, qui pleuriticus a Graecis nominatur. Huic dolori lateris febris et tussis accedit; et per hanc excreatur, si tolerabilis morbus est, pituita; si grauis, sanguis. Interdum etiam sicca tussis est, quae nihil emolitur, idque primo uitio grauius, secundo tolerabilius est.—Remedium uero est magni et recentis doloris sanguis missus: at siue leuior siue uetustior casus est, uel superuacuum uel serum id auxili est; confugiendumque ad cucurbitas est, ante summa cute incisa. Recte etiam sinapi ex aceto super pectus inponitur, donec ulcera pusulasque excitet, et tum medicamentum, quod umorem illuc citet. Praeter haec circumdare

primum oportet latus abso lanae sulpuratae; deinde, cum paululum inflammatio se remisit, siccis et calidis fomentis uti. Ab his transitus ad malagmata est. Si uetustior dolor remanet, nouissime resina inposita discutitur. Vtendum cibis potionibusque calidis, uitandum frigus. Inter haec tamen non alienum est extremas partes oleo et sulpure perfricare; si leuata tussis est, leni lectione uti, iamque et acres cibos et uinum meracius adsumere. Quae ita a medicis praecipiuntur, ut tamen sine his rusticos nostros epota ex aqua herba trixago satis adiuuet. Haec in omni lateris dolore communia sunt: plus negotii est, si acutus quoque morbus is factus est. In hoc praeter ea, quae supra posita sunt, haec animaduertenda sunt; ut cibus sit quam maxime tenuis et lenis, praecipueque sorbitio eaque ex tisana potissimum, aut ius, in quo porrus cum pullo gallinaceo coctus sit, idque non nisi tertio quoque die detur, si tamen per uires licebit: potui uero aqua mulsa, in qua hysopum aut ruta decocta sit. Quae quibus temporibus danda sint, ex ratione uel adiectae uel leuatae febris apparebit, sic ut in remissione quam maxima dentur, cum eo tamen, ut sciamus non esse eius generis tussi aridas fauces committendas: nam saepe, ubi nihil est, quod excreetur, continuatur et strangulat. Ob quam causam dixi etiam peius id genus esse tussis, quod nihil quam quod pituitam moueret. Sed hic uinum sorbere, ut supra praecepimus, morbus ipse non patitur: in uicem eius cremor tisanae sumendus est. Vt his autem in ipso morbi feruore sustinendus aeger est, sic, ubi paululum is se remisit, alimenta pleniora et uini quoque aliquid dari potest, dum nihil detur, quod aut refrigeret corpus aut fauces asperet. Si in refectione quoque manserit tussis, intermittere oportebit uno die, posteroque cum cibo uini paulo plus adsumere. Atque incipiente quoque tussi, tum non erit alienum, ut supra quoque positum est, uini cyathos sorbere, sed id in hoc genere
ualetudinis dulce uel certe lene commodius est. Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.

A compagine corporis ad VISCERA transeundum est, et inprimis ad pulmonem ueniendum; ex quo uehemens et acutus morbus oritur, quem peripleumoniacon Graeci uocant. Eius haec condicio est: pulmo totus adficitur; hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes. Id genus morbi plus periculi quam doloris habet.—Oportet, si satis ualidae uires sunt, sanguinem mittere; si minores, cucurbitulas sine ferro praecordiis admouere. Tum si satis ualet, gestando aegrum digerere; si parum, intra domum tamen dimouere: potionem autem hysopi * cum quo ficus arida sit incocta, aut aquam mulsam, in qua uel hysopum uel ruta decocta sit: frictione uti diutissime in scapulis, proxime ab his in brachiis et pedibus et cruribus, leuiter contra pulmonem, idque bis cottidie facere. Quod ad cibum uero pertinet, huic nec salsis opus est neque acribus neque amaris neque aluum adstringentibus, sed paullo lenioribus. Ergo primis diebus danda est sorbitio tisanae uel halicae uel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit: cum hac sorbile ouum, nuclei pinei ex melle, panis uel elota halica ex aqua mulsa; potui deinde non solum pura aqua sed etiam mulsa egelida, aut si aestas est, etiam frigida, nisi quid obstat. Haec autem altero quoque die increscente morbo dare satis est. Vbi incrementum constitit, quantum res patitur, ab omnibus abstinendum est, praeterquam aqua egelida. Si uires desunt, adiuuandae sunt aqua mulsa. Prosuntque aduersus dolores imposita calida fomenta uel ea, quae simul et reprimunt et emolliunt. Prodest impositus super pectus sal bene contritus cum cerato mixtus, quia leuiter cutem erodit, eoque impetum materiae, quo pulmo uexatur, euocat. Vtile etiam aliquod malagma est ex is, quae materiam trahunt. Neque alienum est, dum

premit morbus, clausis fenestris aegrum continere: ubi paullum leuatus est, ter aut quater die fenestris aliquis apertis paruum aerem recipere. Deinde in refectione pluribus diebus a uino abstinere; gestatione, frictione uti, sorbitionibus; et prioribus cibis adicere ex holeribus porrum, ex carne ungulas et summa trunculorum, atque pisciculos, sic ut diu nihil nisi molle et lene sumatur.

Alterius quoque uisceris morbus, iocineris, aeque modo longus, modo acutus esse consueuit: ΗΠΑΤΙΚΟΝ Graeci uocant. Dextra parte sub praecordiis uehemens dolor est, idemque ad latus dextrum et ad iugulum umerumque partis eiusdem peruenit: nonnumquam manus quoque dextra torquetur, horror calidus est. Vbi male est, bilis euomitur; interdum singultus prope strangulat. Et haec quidem acuti morbi sunt: longioris uero, ubi suppuratio in iocinere est, dolorque modo finitur, modo intenditur, dextra parte praecordia dura sunt et tument; post cibum maior spiritus difficultas est; accedit maxillarum quaedam resolutio. Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.—Initio sanguinem mittere optimum est: tum uenter soluendus est, si non potest aliter, per nigrum ueratrum. Inponenda extrinsecus cataplasmata, primum quae reprimant, deinde calida quae diducant, quibus recte iris uel apsinthium adicitur; post haec malagma. Dandae uero sorbitiones sunt, omnesque cibi et calidi et qui non multum alant, ei fere qui pulmonis quoque dolori conueniunt, praeterque eos, qui urinam mouent, potionesque ad id efficaces. Vtilia in hoc morbo sunt thymum, satureia, hysopum, nepeta, amulum, sesamum, lauri bacae, pini flos, herba sanguinalis, menta, ex malo Cotoneo medium, columbae iecur recens et crudum. Ex quibus quaedam per se esse, quaedam adicere uel sorbitioni uel potioni licet, sic tamen, ut

parce adsumantur. Neque alienum est absinthium contritum ex melle et pipere, eiusque catapotium cotidie deuorare. Abstinendum utique est ab omnibus frigidis: neque enim res ulla magis iecur laedit. Frictionibus utendum in extremis partibus: uitandus omnis labor, omnis uehementior motus; ne spiritus quidem diutius continendus est. Ira, trepidatio, pondus, ictus, cursus inimica sunt. Perfusio corporis multa prodest ex aqua, si hiemps est, calida, si aestas, tepida; item liberalis unctio et in balneo sudor. Si uero iecur uomica laborat, eadem facienda sunt, quae in ceteris interioribus suppurationibus. Quidam etiam contra id scalpello aperiunt et ipsam uomicam adurunt.

At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra; eaque dura est et prementi renititur: uenter intentus est; aliquis etiam cruribus tumor est. Vlcera aut omnino non sanescunt, aut certe cicatricem uix recipiunt: in intenta ambulatione cursuque dolor et quaedam difficultas est.—Hoc uitium quies auget: itaque exercitatione et labore opus est, habita tamen ratione, ne febrem ista, si nimium processerint, excitent. Vnctiones frictionesque et sudores necessarii sunt. Dulcia omnia inimica sunt, item lac et caseus: acida autem maxime conueniunt. Ergo acetum acre per se sorbere, et magis etiam quod scilla conditum est, expedit. Edenda sunt salsamenta uel oleae ex muria dura, tinctae in aceto lactucae, intubique ex eodem, betae ex sinapi, asparagus, armoracia, pastinaca, ungulae, rostra, aues macrae, eiusdem generis uenatio. Potui uero ieiuno dari debet apsinthium incoctum: at post cibum aqua a ferrario fabro, in qua candens ferrum subinde tinctum sit: haec enim uel praecipue lienem coercet. Quod animaduersum est in is animalibus, quae aput hos fabros educata exiguos lienes habent. Potest etiam dari uinum tenue, austerum; omniaque in cibis et potionibus, quae urinae mouendae sunt. Praecipueque ad id ualet uel trifolii semen uel cuminum uel apium uel serpullum uel cytisus uel portulaca uel nepeta uel thymum uel hysopum uel satureia: haec enim inde commodissime uidentur umorem deducere. Lienis quoque bubulus utiliter esui datur;

praecipueque eruca et nasturcium lienem extenuant. Inponenda quoque extrinsecus sunt quae leuent. [Fit ex unguento et palmulis, quod myrobalanon Graeci uocant; fit ex lini et nasturci semine, quo uinum et oleum adicitur; fit ex cupresso uiridi et arida ficu; fit ex sinapi, cui sebi hirquini a renibus quarta pars ponderis adicitur, teriturque in sole et protinus imponitur.] Multisque modis huic rei cappari aptum est: nam et ipsum cum cibo adsumere et muriam eius cum aceto sorbere commodum est. Quin etiam extrinsecus radicem contritam uel corticem eius cum furfuribus aut ipsum cappari cum melle contritum imponere expedit. Malagmata quoque huic rei aptantur.

At renes ubi adfecti sunt, diu male habent. Peius est, si frequens biliosus uomitus accedit.—Oportet conquiescere, cubare molliter, soluere aluum, si aliter non respondet, etiam ducere; saepe desidere in aqua calida; neque cibum neque potionem frigidam adsumere; abstinere ab omnibus salsis, acidis, acribus, pomis; bibere liberaliter; adicere modo cibo modo potioni piper, porrum, ferulam, album papauer; quae maxime inde urinam mouere consuerunt. Auxilio quoque his exulceratis sunt, si adhuc ulcera purganda sunt, cucumeris semina detractis corticibus sexaginta, nuclei ex pinu siluestri XII, anesi quod tribus digitis sumi possit, croci paulum, contrita et in duas mulsi potiones diuisa: si uero dolor tantum leuandus est, eiusdem cucumeris semina XXX, idem nuclei XX, nuces Graecae V, croci paululum, contrita et cum lacte potui data. Ac super quoque recte quaedam malagmata iniciuntur, maximeque ea, quae umori extrahendo sunt.

A uisceribus ad INTESTINA ueniendum est, quae sunt et acutis et longis morbis obnoxia. Primoque facienda mentio est cholerae, quia commune id stomachi atque intestinorum uitium uideri potest: nam simul et deiectio et uomitus est, praeterque haec inflatio est. Intestina torquentur, bilis supra infraque erumpit, primum aquae similis, deinde ut in ea recens caro lota esse uideatur, interdum alba, nonnumquam nigra uel uaria. Ergo eo nomine morbum hunc

choleram Graeci nominarunt. Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit; quibus concurrentibus non mirum est, si subito quis moritur: neque tamen ulli morbo minore momento succurritur.—Protinus ergo, ubi ista coeperunt, aquae tepidae quam plurimum bibere oportet et uomere. Vix umquam fit ne uomitus sequatur: sed etiamsi incidit, miscuisse tamen nouam materiam corruptae prodest; parsque sanitatis est uomitum esse subpressum. Si id incidit, protinus ab omni potione abstinendum est: si uero tormina sunt, oportet frigidis et umidis fomentis stomachum fouere, uel si uenter dolet, isdem egelidis, sic ut uenter ipse mediocriter calentibus iuuetur. Quod si uehementer et uomitus et deiectio et sitis uexant, et adhuc subcruda sunt, quae uomuntur, nondum uino maturum tempus est: aqua, neque ea ipsa frigida, sed potius egelida danda est; admouendumque naribus est puleium ex aceto, uel polenta uino adsparsa, uel menta * secundum naturam est. At cum discussa cruditas est, tum magis uerendum est, ne anima deficiat. Ergo tum confugiendum est ad uinum. Id esse oportet tenue, odoratum, cum aqua frigida mixtum, uel polenta adiecta uel infracto pane, quem ipsum quoque adsumere expedit quotiensque aliquid aut stomachus aut uenter effudit, totiens per haec uires restituere. Erasistratus primo tribus uini guttis aut quinis aspergendam potionem esse dixit, deinde paulatim merum adiciendum. Is si et ab initio uinum dedit et metum cruditatis secutus est, non sine causa fecit: si uehementem infirmitatem adiuuari posse tribus guttis putauit, errauit. At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est. Si extremae partes corporis frigent, unguendae sunt calido oleo, cui cerae paulum sit adiectum, calidisque fomentis nutriendae. Si ne sub his quidem quies facta est, extrinsecus contra uentriculum ipsum cucurbitula admouenda est, aut sinapi superinponendum. Vbi is constitit, dormire oportet; postero die utique a potione abstinere, die tertio in balneum ire; paulatim se cibo reficere.
Somno quisquis facile adquiescit * * * itemque lassitudine et frigore. Si post suppressam choleram febricula manet, aluum duci necessarium est, tum cibis uinoque utendum est.