De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Desiderat quoque propriam animaduorsionem in febribus pestilentiae casus. In hac utile minime est aut fame aut medicamentis uti, aut ducere aluum. Si uires sinunt, sanguinem mittere optimum est, praecipueque si cum dolore febris est: si id parum tutum est, ubi febris aut tenuata est aut leuata est, uomitu pectus purgare. Sed in hoc maturius quam in aliis morbis ducere in balineum opus est, uinum calidum et meracius dare, et omnia glutinosa; inter quae carnem quoque generis eiusdem. Nam quo celerius eiusmodi tempestates corpiunt, eo maturius auxilia etiam cum quadam temeritate rapienda sunt. Quod si puer est qui laborat, neque tantum robur eius est, ut ei sanguis mitti possit, siti ei utendum est, ducenda aluus uel aqua uel tisanae cremore, tum denique is leuibus cibis nutriendus. Et ex toto non sic pueri ut uiri curari debent. Ergo, ut in alio quoque genere morborum, parcius in his agendum est: non facile sanguinem mittere, non facile ducere aluum, non cruciare uigilia fameque aut nimia siti, non uino curare satis conuenit. Vomitus post febrem eliciendus est, deinde dandus cibus ex leuissimis, tum is dormiat; posteroque die, si febris manet, abstineatur; tertio ad similem

cibum redeat. Dandaque opera est, quantum fieri potest, ut inter oportunam abstinentiam cibosque oportunos, omissis ceteris, nutriatur.

Si uero febris ardens extorret, nulla medicamenti danda potio est, sed in ipsis accessionibus oleo et aqua refrigerandus est; quae miscenda manu sunt, donec albescant. Eo conclaui tenendus, quo multum et purum aerem trahere possit; neque multis uestimentis strangulandus, sed admodum leuibus tantum uelandus est. Possunt etiam super stomachum inponi folia uitis in aqua frigida tincta. Ac ne siti quidem nimia uexandus est. Alendus maturius est, id est a tertio die, et ante cibum idem perungendus. Si pituita in stomachum coit, inclinata iam accessione uomere cogendus est; tum dandum frigidum holus, aut pomum ex is, quae stomacho conueniunt. Si siccus manet stomachus, protinus uel tisanae uel halicae uel orizae cremor dandus est, cum quo recens adeps cocta sit. Cum uero in summo incremento morbus est, utique non ante quartum diem, magna siti antecedente, frigida aqua copiose praestanda est, ut bibat etiam ultra satietatem. Cum iam uenter et praecordia ultra modum repleta satisque refrigerata sunt, uomere debet. Quidam ne uomitum quidem exigunt, sed ipsa aqua frigida tantum ad satietatem data pro medicamento utuntur. Vbi utrumlibet factum est, multa ueste operiendus est, et collocandus ut dormiat; fereque post longam sitim et uigiliam, post multam satietatem, post infractum calorem plenus somnus uenit; per quem ingens sudor effunditur, idque praesentissimum auxilium est, sed in is tamen, in quibus praeter ardorem nulli dolores, nullus praecordiorum tumor, nihil prohibens uel in thorace uel in pulmone uel in faucibus, non ulcera, non deiectio, non profluuium alui fuit. Si quis autem in huiusmodi febre leuiter tussit, is neque uehementi siti conflictatur, neque bibere aquam frigidam debet, sed eo modo curandus est, quo in ceteris febribus praecipitur.

At ubi id genus tertianae est, quod emitritaeon medici appellant, magna cura opus est, ne id fallat: habet enim plerumque frequentes accessiones decessionesque, ut aliud genus morbi uideri possit porrigique febris inter horas XXIIII et XXXVI, ut quod idem est, non idem esse uideatur. Et magnopere necessarium est

neque dari cibum nisi in ea remissione, quae uera est, et ubi ea uenit, protinus dari. Plurimique sub alterutro curantis errore subito moriuntur. Ac nisi magnopere res aliqua prohibet, inter initia sanguis mitti debet, tum dari cibus, qui neque incitet febrem, et tamen longum eius spatium sustineat.

Nonnumquam etiam lentae febres sine ulla remissione corpus tenent, ac neque cibo neque ulli remedio locus est. In hoc casu medici cura esse debet, ut morbum mutet: fortasse enim curationi oportunior fiet. Saepe igitur ex aqua frigida, cui oleum sit adiectum, corpus eius pertractandum est, quoniam interdum sic euenit, ut horror oriatur et fiat initium quoddam noui motus exque eo, cum magis corpus incaluit, sequatur etiam remissio. In his frictio quoque ex oleo et sale salubris uidetur. At si diu frigus est et torpor et iactatio corporis, non alienum est in ipsa febre mulsi dare tres aut quattuor cyathos, uel cum cibo uinum bene dilutum. Intenditur enim saepe ex eo febris, et maior ortus calor simul et priora mala tollit et spem remissionis inque ea curationis ostendit. Neque Hercules ista curatio noua est, qua nunc quidem traditos sibi aegros, qui sub cautioribus medicis trahebantur, interdum contrariis remediis sanant. Siquidem apud antiquos quoque ante Herophilum et Erasistratum maximeque post Hippocratem fuit * * Petro quidam, qui febricitantem hominem ubi acceperat, multis uestimentis operiebat, ut simul calorem ingentem sitimque excitaret. Deinde ubi paulum remitti coeperat febris, aquam frigidam potui dabat, ac si mouerat sudorem, explicuisse se aegrum iudicabat; si non mouerat, plus etiam aquae frigidae ingerebat et tum uomere cogebat. Si alterutro modo febre liberauerat, protinus suillam assam et uinum homini dabat; si non liberauerat, decoquebat aquam sale adiecto eamque bibere cogebat, ut mouendo uentrem purgaret. Et intra haec omnis eius medicina erat: eaque non minus grata fuit is, quos Hippocratis successores non refecerant, quam nunc est is, quos Herophili uel Erasistrati aemuli diu tractos non adiuuerunt. Neque ideo tamen non est temeraria ista medicina, quia, si plures protinus a principiis excepit, interemit. Sed, cum eadem omnibus conuenire non

possint, fere quos ratio non restituit, temeritas adiuuat; ideoque eiusmodi medici melius alienos aegros quam suos nutriunt. Sed est circumspecti quoque hominis et nouare interdum et augere morbum et febres accendere, quia curationem ubi id quod est non recipit, potest recipere id quod futurum est.