De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Et febrium quidem ratio maxime talis est: curationum uero diuersa genera sunt, prout auctores aliquos habent. Asclepiades officium esse medici dicit, ut tuto, ut celeriter, ut iucunde curet. Id uotum est, sed fere periculosa esse nimia et festinatio et uoluptas solet. Qua uero moderatione utendum sit, ut, quantum fieri potest, omnia ista contingant prima semper habita salute, in ipsis partibus curationum considerandum erit.
Et ante omnia quaeritur, primis diebus aeger qua ratione continendus sit. Antiqui medicamentis quibusdam datis concoctionem moliebantur, eo quod cruditatem maxime horrebant: deinde eam
materiem, quae laedere uidebatur, ducendo saepius aluum subtrahebant. Asclepiades medicamenta sustulit; aluum non totiens sed fere tamen in omni morbo subduxit; febre uero ipsa praecipue se ad remedium eius uti professus est: conuellendas enim uires aegri putauit luce, uigilia, siti ingenti, sic ut ne os quidem primis diebus elui sineret. Quo magis falluntur, qui per omnia iucundam eius disciplinam esse concipiunt: is enim ulterioribus quidem diebus cubantis etiam luxuriae subscripsit, primis uero tortoris uicem exhibuit. Ego autem medicamentorum dari potiones et aluum duci non nisi raro debere concedo: non ideo tamen id agendum, ut aegri uires conuellantur, existimo, quoniam ex inbecillitate summum periculum est. Minui ergo tantum materiam superantem oportet, quae naturaliter digeritur, ubi nihil noui accedit. Itaque abstinendus a cibo primis diebus est; in luce habendus aeger, nisi infirmus, interdiu est, quoniam corpus ista quoque digerit, isque cubare quam maxime * * conclaui debet. Quod ad sitim uero somnumque pertinet, moderandum est, ut uigilet interdiu. Noctu, si fieri potest, conquiescat: ac neque potet, neque nimium siti crucietur; os etiam eius elui potest, ubi et siccum est, et ipsi faetet, quamuis id tempus potioni aptum non est. Commodeque Erasistratus dixit saepe interiore parte umorem non requirente os et fauces requirere, neque ad rem male haberi aegrum pertinere. Ac primo quidem sic tenendus est.Optimum uero medicamentum eius est oportune cibus datus; qui quando primum dari debeat, quaeritur. Plerique ex antiquis tarde dabant, saepe quinto die, saepe sexto; et id fortasse uel in Asia uel in Aegypto caeli ratio patitur. Asclepiades ubi aegrum triduo per omnia fatigarat, quartum diem cibo destinabat. At Themison nuper, non quando coepisset febris, sed quando desisset, aut certe leuata esset, considerabat; et ab illo tempore expectato die tertio, si non accesserit febris, statim; si accesserat, ubi ea uel desierat, uel si adsidue inhaerebat, certe si se inclinauerat, cibum dabat. Nihil autem horum utique perpetuum est. Nam potest primo die primus cibus dandus esse, potest secundo, potest tertio, potest non nisi quarto aut quinto, potest post unam accessionem, potest post duas, potest post plures.
Refert enim qualis morbus sit, quale corpus, quale caelum, quae aetas, quod tempus anni; minimeque in rebus inter se multum differentibus perpetuum esse praeceptum temporis potest. Ex morbo, qui plus uirium aufert, celerius cibus dandus est, itemque eo caelo, quo magis digerit. Ob quam causam in Africa nulla die aeger abstineri recte uidetur. Maturius etiam puero quam iuueni, aestate quam hieme dari debet. Vnum illud est, quod semper, quod ubique seruandum est, ut aegri uires subinde adsidens medicus inspiciat; et quamdiu supererunt, abstinentia pugnet; si inbecillitatem uereri coeperit, cibo subueniat. Id enim eius officium est, ut aegrum neque superuacua materia oneret, neque inbecillitatem fame prodat. Idque apud Erasistratum quoque inuenio; qui quamuis parum docuit, quando uenter, quando corpus ipsum exinaniretur, dicendo tamen haec esse uisenda et tum cibum dandum, cum corpori deberetur, satis ostendit, dum uires superessent, dari non oportere: ne deficerent, consulendum esse. Ex his autem intellegi potest ab uno medico multos non posse curari, eumque, si artifex sit, idoneum esse, qui non multum ab aegro recedit. Sed qui quaestui seruiunt, quoniam is maior ex populo est, libenter amplectuntur ea praecepta, quae sedulitatem non exigunt, ut in hac ipsa re. Facile est enim dies uel accessiones numerare is quoque, qui aegrum raro uident: ille adsideat necesse est, qui quod solum opus est uisurus est, quando nimis inbecillus futurus sit, nisi cibum acceperit. In pluribus tamen ad initium cibi dies quartus aptissimus esse consueuit.Est autem alia etiam de diebus ipsis dubitatio, quoniam antiqui potissimum impares sequebantur, eosque, tamquam tum de aegris iudicaretur, ΚΡΙΣΙΜΟΥΣ nominabant. Hi erant dies tertius, quintus, septimus, nonus, undecimus, quartus decimus, unus et uicesimus, ita ut summa potentia septimo, deinde quarto decimo, deinde uni et uicensimo daretur. Igitur sic aegros nutriebant, ut dierum inparium accessiones expectarent, deinde postea cibum quasi
leuioribus accessionibus instantibus darent, adeo ut Hippocrates, si alio die febris desisset, recidiuam timere sit solitus. Id Asclepiades iure ut uanum repudiauit, atque in nullo die, qua par inparue esset, is uel maius uel minus periculum esse dixit. Interdum enim peiores dies pares fiunt, et oportunius post eorum accessiones cibus datur. Nonnumquam etiam in ipso morbo dierum ratio mutatur, fitque grauior, qui remissior esse consuerat; atque ipse quartus decimus par est, in quo magnam uim esse antiqui fatebantur. Qui cum octauum primi die naturam habere contenderent, ut ab eo secundus septenarius numerus inciperet, ipsi sibi repugnabant non octauum, neque decimum, neque duodecimum diem sumendo quasi potentiorem: plus enim tribuebant nono et undecimo. Quod cum fecissent sine ulla probabili ratione, ab undecimo non ad tertium decimum sed ad quartum decimum transibant. Est etiam apud Hippocraten eis, quos septimus dies liberaturus sit, quartum esse grauissimum. Ita illo quoque auctore in die pari et grauior febris esse potest et certa futuri nota. Atque idem alio loco quartum quemque diem ut in utrumque efficacissimum adprehendit, id est quartum, septimum, undecimum, quartum decimum, septimum decimum. In quo et ab inparis ad paris numeri rationem transit et ne hoc quidem propositum conseruauit, cum a septimo die undecimus non quartus sed quintus sit. Adeo apparet, quacumque ratione ad numerum respeximus, nihil rationis sub illo quidem auctore reperiri. Verum in his quidem antiquos tum celebres admodum Pythagorici numeri fefellerunt, cum hic quoque medicus non numerare dies debeat, sed ipsas accessiones intueri, et ex his coniectare, quando dandus cibus sit.Illud autem magis ad rem pertinet scire, tum oporteat dari, cum iam bene uenae conquieuerunt, an etiamnum manentibus reliquiis febris. Antiqui enim quam integerrimis corporibus alimentum offerebant: Asclepiades inclinata quidem febre sed etiamnum tamen inhaerente. In quo uanam rationem secutus est, non quo non sit interdum maturius cibus dandus, si mature timetur altera accessio, sed quo scilicet quam sanissimo dari debeat: minus enim conrumpitur quod integro corpori infertur. Neque tamen uerum est, quod Themisoni uidebatur, si duabus horis integer futurus esset aeger, satius esse tum dare, ut ab integro potissimum corpore diduceretur. Nam si diduci tam celeriter posset, id esset optimum: sed cum id breue tempus non praestet, satius est principia cibi a decedente febre quam reliquias ab incipiente excipi. Ita si longius tempus secundum est, quam integerrimo dandum est; si breue, etiam antequam ex toto integer fiat. Quo loco uero integritas est, eodem est remissio, quae maxime in febre continua potest esse.
Atque hoc quoque quaeritur, utrum tot horae expectandae sint, quot febrem habuerunt, an satis sit primam partem earum praeteriri, quod aegris iucundius insidat †si interdum non uacat. Tutissimum est autem ante totius accessionis tempus praeterire, quamuis, ubi longa febris fuit, potest indulgeri aegro maturius, dum tamen ante minime pars dimidia praetereatur. Idque non in ea sola febre, de qua proxime dictum est, sed in omnibus ita seruandum est.
Haec magis per omnia febrium genera perpetua sunt: nunc ad singulas earum species descendam. Igitur si semel tantum accessit, deinde desiit, eaque uel ex inguine uel ex lassitudine uel ex aestu aliaue re simili fuit, sic ut interior nulla causa metum fecerit, postero die, cum tempus accessionis ita transiit, ut nihil mouerit, cibus dari potest. At si ex alto calor uenit et grauitas uel capitis uel praecordiorum secuta est neque apparet quid corpus confuderit, quamuis unam accessionem secuta integritas est, tamen quia tertiana timeri potest, expectandus est dies tertius; et ubi accessionis tempus praeteriit, cibus dandus est, sed exiguus, quia quartana quoque timeri potest; et
die quarto demum, si corpus integrum est, eo cum fiducia utendum. Si uero postero tertioue aut quarto die secuta febris est, scire licet morbum esse. Sed tertianarum uel quartanarum, quarum et certus circumitus est et finis in integritate et liberaliter quieta tempora sunt, expeditior ratio est; de quibus suo loco dicam. Nunc uero eas explicabo, quae cotidie urgent. Igitur tertio quoque die cibus aegro commodissime datur, ut alter febrem minuat, alter uiribus subueniat. Sed is dari debet, si cotidiana febris est, quae ex toto desinat, simul atque corpus integrum factum est: si quamuis non accessiones, febres tamen iunguntur et cotidie quidem increscunt sed sine integritate tamen remittunt, cum corpus ita se habet, ut maior remissio non expectetur; si altero die grauior, altero leuior accessio est, post grauiorem. Fere uero grauiorem accessionem leuior nox sequitur; quo fit, ut grauiorem accessionem nox quoque tristior antecedat. At si continuatur febris neque leuior umquam fit et dari cibum necesse est, quando dari debeat, magna dissensio est. Quidam, quia fere remissius matutinum tempus aegris est, tum putant dandum. Quod si respondet, non quia mane est, sed quia remissior aeger est, dari debet. Si uero ne tum quidem ulla requies aegris est, hoc ipso peius id tempus est, quod, cum sua natura melius esse debeat, morbi uitio non est; simulque insequitur tempus meridianum, a quo cum omnis aeger fere peior fiat, timeri potest, ne ille magis etiam quam ex consuetudine urgeatur. Igitur alii uespere tali aegro cibum dant: sed cum eo tempore fere pessimi sint qui aegrotant, uerendum est, ne, si quid tunc mouerimus, fiat aliquid asperius. Ob haec ad mediam noctem decurro, id est, finito iam grauissimo tempore eodemque longissime distante, secuturis uero antelucanis horis, quibus omnes fere maxime dormiunt, deinde matutino tempore, quod natura sua leuissimum est. Si uero febres uagae sunt, quia uerendum est, ne cibum statim subsequantur, quandocumque quis ex accessione leuatus est, tunc debet adsumere. At si plures accessiones eodem die ueniunt, considerare oportet, paresne per omnia sint, quod uix fieri potest, an inpares. Si per omnia pares sunt, post eam potius accessionem cibus dari debet, quae non inter meridiem et uesperum desinit. Si inpares sunt, considerandum est, quo distent: nam si grauior altera, altera leuior est, post grauiorem dari debet; si altera longior, altera breuior, post longiorem: si altera grauior, altera longior est, considerandum est, utra magis adfligat, illa ui, an haec tempore, et post eam dandum. Sed paene plurimum interest, quantae qualesque inter eas remissiones sint: nam si post alteram febrem motio manet, post alteram integrum corpus est, integro corpore cibo tempus aptius est. Si semper febricula manet, sed alterum tamen longius tempus remissionis est, id potius eligendum est, adeo ut, ubi accessiones continuantur, protinus inclinata priore dandus cibus sit. Etenim perpetuum est, ad quod omne consilium derigi potest, cibum quam maxime semper ab accessione futura reducere, et hoc saluo, dare quam integerrimo corpore. Quod non inter duas tantum sed etiam inter plures accessiones seruabitur. Sed cum sit aptissimum tertio quoque die cibum dare, tamen si corpus infirmum est, cotidie dandus est; multoque magis, si continentes febres sine remissione sunt, quanto magis corpus adfligunt; aut si duae pluresue accessiones eodem die ueniunt. Quae res efficit, ut et a primo die protinus cibus dari cotidie debeat, si protinus uenae conciderunt; et saepius eodem die, si inter plures accessiones subinde uis corpori deest. Illud tamen in his seruandum est, ut post eas febres minus cibi detur, post quas, si per corpus liceret, omnino non daretur. Cum uero febris instet, incipiat, augeatur, consistat, decedat, deinde in decessione consistat aut finiatur, scire licet optimum cibo tempus esse febre finita; deinde, cum decessio eius consistit; tertium, si necesse est, quandocumque decedit: cetera omnia periculosa esse. Si tamen propter infirmitatem necessitas urget, satius esse consistente iam incremento febris aliquid offerre quam increscente, satius esse instante quam incipiente, cum eo tamen, ut nullo tempore is, qui deficit, non sit sustinendus. Neque Hercules satis est ipsas tantum febres medicum intueri, sed etiam totius corporis habitum et ad eum derigere curationem, siue supersunt uires seu desunt seu quidam alii affectus interueniunt. Cum uero semper aegros securos agere conueniat, ut corpore tantum, non etiam animo laborent, tum praecipue, ubi cibum sumpserunt. Itaque si qua sunt, quae exasperatura eorum animos sunt, optimum est ea, dum aegrotant, eorum notitiae subtrahere: si id fieri non potest, sustinere tamen post cibum usque somni tempus, et cum experrecti sunt, tum exponere.Sed de cibo quidem facilior cum aegris ratio est, quorum saepe stomachus hunc respuit, etiamsi mens concupiscit: de potione uero ingens pugna est, eoque magis, quo maior febris est. Haec enim sitim accendit, et tum maxime aquam exigit, cum illa periculosissima est. Sed docendus aeger est, ubi febris quierit, protinus sitim quoque quieturam, longioremque accessionem fore, si quod ei datum fuerit alimentum: ita celerius eum desinere sitire, qui non bibit. Necesse est tamen, quanto facilius etiam sani famem quam sitim sustinent, tanto magis aegris in potione quam in cibo indulgere. Sed primo quidem die nullus umor dari debet, nisi subito sic uenae ceciderunt, ut cibus quoque dari debeat, secundo uero ceterisque etiam, quibus cibus non dabitur, tamen si magna sitis urgebit, potio dari debet. Ac ne illud quidem ab Heraclida Tarentino dictum ratione caret: ubi aut bilis aegrum aut cruditas male habet, expedire quoque per modicas potiones misceri nouam materiam corruptae. Illud uidendum est, ut qualia tempora cibo leguntur, talia potioni quoque, ubi sine illo datur, deligantur * * * , aut cum aegrum dormire cupiemus, quod fere sitis prohibet. Satis autem conuenit, cum omnibus febricitantibus nimius umor alienus sit, tum praecipue esse feminis, quae ex partu in febres inciderunt.
Sed cum tempora cibo potionique febris et remissionis ratio det, non est expeditissimum scire, quando aeger febricitet, quando melior sit, quando deficiat; sine quibus dispensari illa non possunt. Venis enim maxime credimus, fallacissimae rei, quia saepe istae leniores celerioresue sunt et aetate et sexu et corporum natura. Et plerumque satis sano corpore, si stomachus infirmus est, nonnumquam etiam incipiente febre, subeunt et quiescunt, ut inbecillus is uideri possit, cui facile laturo grauis instat accessio. Contra saepe eas concitare solet balneum et exercitatio et metus et ira et quilibet alius animi adfectus, adeo ut, cum primum medicus uenit, sollicitudo aegri dubitantis, quomodo illi se habere uideatur, eas moueat. Ob quam causam periti
medici est non protinus ut uenit adprehendere manu brachium, sed primum desidere hilari uultu percontarique, quemadmodum se habeat, et si quis eius metus est, eum probabili sermone lenire, tum deinde eius corpori manum admouere. Quas uenas autem conspectus medici mouet, quam facile mille res turbant. Altera res est, cui credimus, calor, aeque fallax: nam hic quoque excitatur aestu, labore, somno, metu, sollicitudine. Intueri quidem etiam ista oportet, sed eis non omnia credere. Ac protinus quidem scire est, non febricitare eum, cuius uenae naturaliter ordinatae sunt, teporque talis est, qualis esse sani solet: non protinus autem sub calore motuque febrem esse concipere, sed ita: si summa quoque arida inaequaliter cutis est; si calor et in fronte est et ex imis praecordiis oritur; si spiritus ex naribus cum feruore prorumpit; si color aut rubore aut pallore nouo mutatus est; si oculi graues et aut persicci aut subumidi sunt; si sudor, cum sit, inaequalis est; si uenae non aequalibus interuallis mouentur. Ob quam causam medicus neque in tenebris neque a capite aegri debet residere, sed inlustri loco aduersus, ut omnes notas ex uoltu quoque cubantis percipiat. Vbi uero febris fuit ac decreuit, expectare oportet, num tempora partesue corporis aliae paulum madescant, quae sudorem uenturum esse testentur; ac si qua nota est, tum demum dare potui aquam calidam, cuius salubris effectus est, si sudorem per omnia membra diffundit. Huius autem rei causa continere aeger sub ueste satis multa manus debet, eademque crura pedesque contegere; qua male plerique aegros in ipso febris impetu, pessimeque, ubi ardens ea est, male habent. Si sudare corpus coepit, linteum tepefacere oportet paulatimque singula membra detergere. At ubi sudor omnis finitus est, aut si is non uenit, ubi quam maxime potuit idoneus esse cibo aeger uidetur, leuiter sub ueste ungendus est, tum detergendus, deinde ei cibus dandus. Cibus autem febricitantibus umidus est aptissimus aut umori certe quam proximus, utique ex materia quam leuissima maximeque sorbitio; eaque, si magnae febres fuerint, quam tenuissima esse debet. Mel quoque despumatum huic recte adicitur, quo corpus magis nutriatur: sed id si stomachum offendit, superuacuum est, sicut ipsa quoque sorbitio. Dari uero in uicem eius potest uel intrita ex aqua calida uel halica elota; si firmus est stomachus et compressa aluus, ex aqua mulsa; si uel ille languet uel haec profluit, ex posca. Et primo quidem cibo id satis est: secundo uero aliquid adici potest, ex eodem tamen genere materiae, uel holus uel conchylium uel pomum. Et dum febres quidem increscunt, hic solus cibus idoneus est: ubi uero aut desinunt aut leuantur, semper quidem incipiendum est ab aliquo ex materia leuissima, adiciendum uero aliquid ex media, ratione habita subinde et uirium hominis et morbi. Ponendi uero aegro uarii cibi, sicut Asclepiades praecepit, tum demum sunt, ubi fastidio urgetur neque satis uires sufficiunt, ut paulum ex singulis degustando famem uitet. At si neque uis neque cupiditas deest, nulla uarietate sollicitandus aeger est, ne plus adsumat quam concoquat. Neque uerum est, quod ab eo dicitur, facilius concoqui cibos uarios: eduntur enim facilius, ad concoctionem autem materiae genus et modus pertinent. Neque inter magnos dolores neque increscente morbo tutum est aegrum cibo impleri, sed ubi inclinata iam in melius ualetudo est.Sunt aliae quoque in febribus obseruationes necessariae. Atque id quoque uidendum est, quod quidam solum praecipiunt, adstrictum corpus sit an profluat; quorum alterum strangulat, alterum digerit.
Nam si adstrictum est, ducenda aluus est, mouenda urina, eliciendus omni modo sudor. In hoc genere morborum emisisse sanguinem, concussisse uehementibus gestationibus corpus, in lumine habuisse, imperasse famem, sitim, uigiliam prodest. Vtile est etiam ducere in balneum, prius demittere in solium, tum ungere, iterum ad solium redire multaque aqua fouere inguina; interdum etiam oleum in solio cum aqua calida miscere; uti cibo serius et rarius, tenui, simplici, molli, calido, exiguo, maximeque holeribus, qualia sunt lapatium, urtica, malua, uel iure etiam concharum musculorumue aut lucustarum: neque danda caro nisi elixa est. At potio esse debet magis liberalis, et ante cibum et post hunc et cum hoc ultra quam sitis coget. Poteritque a balineo etiam pinguius aut dulcius dari uinum; poterit semel aut bis interponi Graecum salsum.
Contra uero si corpus profluit, sudor coercendus, requies habenda erit, tenebris somnoque, quandoque uolet, utendum, non nisi leni gestatione corpus agitandum, et pro genere mali subueniendum. Nam si uenter fluit, aut si stomachus non continet, ubi febris decreuit, liberaliter oportet aquam tepidam potui dare, et uomere cogere, nisi aut fauces aut praecordia aut latus dolet, aut uetus morbus est. Si uero sudor exercet, duranda cutis est nitro uel sale, quae cum oleo miscentur; ac si leuius id uitium est, oleo corpus ungendum; si uehementius, rosa uel melino uel murteo, cui uinum austerum sit adiectum. Quisquis autem fluore aeger est, cum uenit in balineum, prius ungendus, deinde in solium demittendus est. Si in cute uitium est, frigida quoque quam calida aqua melius utetur. Vbi ad cibum uentum est, dari debet is ualens, frigidus, siccus, simplex, qui quam minime corrumpi possit, panis tostus, caro assa, uinum austerum uel certe subausterum; si uenter profluit, calidum, si sudores nocent uomitusue sunt, frigidum.