De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Ignotus autem paene in Italia, frequentissimus in quibusdam regionibus is morbus est, quem ΕΛΕΦΑΝΤΙΑΣΙΝ Graeci uocant; isque longis adnumeratur: quo totum corpus adficitur, ita ut ossa quoque uitiari dicantur. Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet; rubor harum paulatim in atrum colorem conuertitur. Summa cutis inaequaliter crassa, tenuis, dura mollisque, quasi squamis quibusdam exasperatur; corpus emacrescit; os, surae, pedes intumescunt. Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur; febricula oritur, quae facile tot malis obrutum hominem consumit.—Protinus ergo inter initia sanguis per biduum mitti debet, aut nigro ueratro uenter solui. Adhibenda tum, quanta sustineri potest, inedia; paulum deinde uires reficiendae et ducenda aluus; post haec ubi corpus leuatum est, utendum exercitatione praecipueque cursu; sudor primum labore ipsius corporis, deinde etiam siccis sudationibus euocandus; frictio adhibenda, moderandumque inter haec, ut uires conseruentur. Balneum rarum esse debet; cibus sine pinguibus, sine glutinosis, sine inflantibus; uinum praeterquam primis diebus recte datur. Corpus contrita plantago et inlita optime tueri uidetur.

Attonitos quoque raro uidemus, quorum et corpus et mens stupet. Fit interdum ictu fulminis, interdum morbo: ΑΠΟΠΛΗΞΙΑΝ hunc Graeci appellant.—His sanguis mittendus est; ueratro quoque albo, uel alui ductione utendum; tunc adhibendae frictiones, et ex media materia minime pingues cibi, quidam etiam acres: a uino abstinendum.