De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Inter notissimos morbos est etiam is, qui comitialis uel maior nominatur. Homo subito concidit, ex ore spumae mouentur, deinde interposito tempore ad se redit, et per se ipse consurgit. Id genus saepius uiros quam feminas occupat. Ac solet quidem etiam longum esse usque mortis diem et uitae non periculosum: interdum tamen cum recens est, hominem consumit. Et saepe eum, si remedia non sustulerunt, in pueris ueneris, in puellis menstruorum initium tollit. Modo cum distentione autem neruorum prolabitur aliquis, modo sine illa. Quidam hos quoque isdem quibus lethargicos excitare conantur; quod admodum superuacuum est, et quia ne lethargicus quidem his sanatur, et quia, cum possit ille numquam expergisci atque ita fame interire, hic ad se utique reuertitur. Vbi concidit aliquis, si nulla neruorum distentio accessit, utique sanguis mitti non debet: si accessit, non utique mittendus est, nisi alia quoque hortantur. Necessarium autem est ducere aluum, uel nigro ueratro purgare, uel utrumque facere, si uires patiuntur; tunc caput tondere oleoque et aceto perunguere; cibum post diem tertium, simul transit hora, qua concidit, dare.
Neque sorbitiones autem his aliique molles et faciles cibi neque caro, minimeque suilla, conuenit, sed media materia: nam et uiribus opus est et cruditates cauendae sunt; cum quibus fugere oportet solem, balneum, ignem omniaque calfacientia; item frigus, uinum, uenerem, loci praecipitis conspectum omniumque terrentium, uomitum, lassitudines, sollicitudines, negotia omnia.Vbi tertio die cibus datus est, intermittere quartum et inuicem alterum quemque, eadem hora cibi seruata, donec quattuordecim dies transeant. Quos ubi morbus excessit, acuti uim deposuit; at si manet, curandus iam ut longus est. Quod si non, quo die primum incidit, medicus accessit, sed is, qui cadere consueuit, ei traditus est, protinus eo genere uictus adhibito, qui supra conprehensus est, expectandus est dies, quo prolabatur; utendumque tum uel sanguinis missione uel ductione alui uel nigro ueratro, sicut praeceptum est. Insequentibus deinde diebus per eos cibos, quos proposui, uitatis omnibus, quae cauenda dixi, nutriendus. Si per haec morbus finitus non fuerit, confugiendum erit ad album ueratrum, ac ter quoque aut quater eo utendum non ita multis interpositis diebus, sic tamen ne iterum umquam sumat, nisi conciderit. Mediis autem diebus uires eius erunt nutriendae, quibusdam praeter ea, quae supra scripta sunt, adiectis. Vbi mane experrectus est, corpus eius leuiter ex oleo uetere, cum capite, excepto uentre, permulceatur; tum ambulatione quam maxime recta et longa utatur; post ambulationem loco tepido uehementer et diu, ac non minus ducenties, nisi infirmus erit, perfricetur; deinde per caput multa aqua frigida perfundatur; paulum cibi adsumat; conquiescat; rursus ante noctem ambulatione utatur; iterum uehementer perfricetur, sic ut neque uenter neque caput contingatur; post haec cenet, interpositisque tribus aut quattuor diebus uno aut altero acria adsumat. Si ne per haec quidem fuerit liberatus, caput radat; unguatur oleo ueteri, adiecto aceto et nitro; perfundatur aqua salsa; bibat ieiunus ex aqua castoreum; nulla aqua nisi decocta potionis causa utatur. Quidam iugulati gladiatoris calido sanguine epoto tali morbo se liberarunt; apud quos miserum auxilium tolerabile miserius malum fecit. Quod ad medicum uero pertinet, ultimum est iuxta talum ex utroque crure paulum sanguinis mittere, occipitium
incidere et cucurbitulas admouere, ferro candenti in occipitio quoque et infra, qua summa uertebra cum capite committitur, adurere duobus locis, ut per ea perniciosus umor euadat. Quibus si finitum malum non fuerit, prope est, ut perpetuum sit. Ad leuandum id tantummodo utendum erit exercitatione, multa frictione, cibisque, qui supra conprehensi sunt, praecipueque uitanda omnia, quae ne fierent excepimus.Aeque notus est morbus, quem interdum arquatum, interdum regium nominant. Quem Hippocrates ait, si post septimum diem febricitante aegro superuenit, tutum esse, mollibus tantummodo praecordiis substantibus: Diocles ex toto, si post febrem oritur, etiam prodesse; si post hunc febris, occidere. Color autem eum morbum detegit, maxime oculorum, in quibus quod album esse debet, fit luteum. Soletque accedere et sitis et dolor capitis et frequens singultus et praecordiorum dextra parte durities et, ubi corporis uehemens motus est, spiritus difficultas membrorumque resolutio; atque ubi diutius manet morbus, totum corpus cum pallore quodam inalbescit.
Primo die abstinere aegrum oportet, secundo ducere aluum, tum, si febris est, eam uictus genere discutere; si non est, scamoniam potui dare, uel cum aqua betam albam contritam, uel cum aqua mulsa nuces amaras, absinthium, anesum, sic ut pars huius minima sit. Asclepiades aquam quoque salsam, et quidem per biduum, purgationis causa bibere cogebat, iis quae urinam mouent reiectis. Quidam superioribus omissis per haec et per eos cibos, qui extenuant, idem se consequi dicunt. Ego ubique, si satis uirium est, ualidiora; si parum, inbecilliora auxilia praefero. Si purgatio fit, post eam triduo primo modice cibum oportet adsumere ex media materia, et uinum bibere Graecum salsum, ut resolutio uentris maneat; tum altero triduo ualidiores cibos, et carnis quoque aliquid esse, intra aquam manere; deinde ad superius genus uictus reuerti, cum eo ut magis satietur; omisso Graeco uino bibere integrum austerum; atque ita per haec variare, ut interdum acres quoque cibos interponat, interdum ad salsum uinum redeat. Per omne uero tempus utendum est exercitatione, fricatione,
si hiemps est, balneo; si aestas, frigidis natationibus; lecto etiam et conclaui cultiore, lusu, ioco, ludis, lasciuia, per quae mens exhilaretur; ob quae regius morbus dictus uidetur. Malagma quoque, quod digerat, super praecordia datum, prodest, uel arida ibi ficus superimposita, si iecur aut lienis est adfectus.