De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Sed cum proposuerim signa, quae in omni aduersa ualetudine communia esse consuerunt, eo quoque transibo, ut, quas aliquis in singulis morborum generibus habere possit notas, indicem. Quaedam autem sunt quae ante febres, quaedam quae inter eas, quid aut intus sit aut uenturum sit, ostendunt. Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest. Si sanguis aut calor abundat, proxumum est, ut aliqua parte profluuium sanguinis fiat. Si sine causa quis emacrescit, ne in malum habitum corpus eius recidat, metus est. Si praecordia dolent, aut inflatio grauis est, aut toto die non concocta fertur urina, cruditatem esse manifestum est. Quibus diu color sine morbo regio malus est, ii uel capitis doloribus conflictantur, uel terram edunt. Qui diu habent faciem pallidam et tumidam, aut capite aut uisceribus aut aluo laborant. Si in continua febre puero uenter nihil reddidit, mutaturque ei color, neque somnus accedit, ploratque is adsidue, metuenda neruorum distentio est. Frequens autem destillatio in corpore tenui longoque tabem timendam esse testatur. Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare. Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt; ubi dolor in imo uentre et coxis est, aqua inter cutem instat: sed hoc morbi genus ab ilibus oriri solet. Idem propositum periculum est iis, quibus uoluntas desidendi est, uenter nihil reddit nisi et aegre et durum, tumor in pedibus est, idemque modo dextra modo sinistra

parte uentris inuicem oritur atque finitur: sed a iocinere id malum proficisci uidetur. Eiusdem morbi nota est, ubi circa umbilicum intestina torquentur (ΣΤΡΟΦΟΥΣ Graeci nominant), coxaeque dolores manent, eaque neque tempore neque remediis soluuntur. Calor autem articulorum prout in pedibus manibusue aut alia qualibet parte sic est ut eo loco nerui contrahantur, aut si id membrum ex leui causa fatigatum aeque frigido calidoque offenditur, podagram cheragramue, uel eius articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat. Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur. Quibus feminis menstrua non proueniunt, necesse est capitis acerbissimi dolores sint, uel quaelibet alia pars morbo infestetur. Eademque iis pericula sunt, quibus articulorum uitia, dolores tumoresque, sine podagra similibusque morbis, oriuntur et desinunt, utique, si saepe tempora isdem dolent noctuque corpora insudant. Si fros prurit, lippitudinis metus est. Si mulier a partu uehementes dolores habet, neque alia praeterea signa mala sunt, circa uicensimum diem aut sanguis per nares erumpet, aut in inferioribus partibus aliquid abscedet. Quicumque etiam dolorem ingentem circa tempora et frontem habebit, is alterutra ratione eum finiet, magisque si iuuenis erit, per sanguinis profusionem, si senior, per suppurationem. Febris autem,
quae subito sine ratione, sine bonis signis finita est, fere reuertitur. Cui sanguine fauces et interdiu et noctu replentur, sic ut neque capitis dolores neque praecordiorum neque tussis neque uomitus neque febricula praecesserit, huius aut in naribus aut in faucibus ulcus reperietur. Si mulieri inguen et febricula orta est, neque causa apparet, ulcus in uulua est. Urina autem crassa, ex qua quod desidet album est, significat circa articulos aut circa viscera dolorem metumque morbi esse. Eadem uiridis aut uiscerum dolorem tumoremque cum aliquo periculo subesse, aut certe corpus integrum non esse testatur. At si sanguis aut pus in urina est, uel uesica uel renes exulcerati sunt. Si haec crassa carunculas quasdam exiguas quasi capillos habet, aut si bullat et male olet, et interdum quasi harenam, interdum quasi sanguinem trahit, dolent autem coxae et quae inter has superque pubem sunt, et accedunt frequentes ructus, interdum uomitus biliosus, extremaeque partes frigescunt, urinae crebra cupiditas sed magna difficultas est, et quod inde excretum est, aquae simile uel rufum uel pallidum est, paulum tamen in eo leuamenti est, aluus uero cum multo spiritu redditur, utique in renibus uitium est. At si paulatim destillat, uel si sanguis per hanc editur, et in eo quaedam cruenta concreta sunt, idque ipsum cum difficultate redditur, et circa pubem inferiores partes delent, in eadem uesica uitium est. Calculosi uero his indiciis cognoscuntur: difficulter urina redditur paulatimque; interdum etiam sine
uoluntate destillat; eadem harenosa est; nonnumquam sanguis aut cruentum aut purulentum aliquid cum ea excernitur; eamque quidam promptius recti, quidam resupinati, maximeque ii, qui grandes calculos habent, quidam etiam inclinati reddunt, colemque extendendo dolorem leuant. Grauitatis quoque cuiusdam in ea parte sensus est; atque ea cursu omnique motu augentur. Quidam etiam, cum torquentur, pedes inter se, subinde mutatis uicibus, inplicant. Feminae uero oras naturalium suorum manibus admotis scabere coguntur: nonnumquam, si digitum admouerunt, ubi uesicae ceruicem is urguet, calculum sentiunt. At qui spumantem sanguinem excreant, iis in pulmone uitium est. Mulieri grauidae sine modo fusa aluus excutere partum potest. Eidem si lac ex mammis profluit, inbecillum est quod intus gerit: durae mammae sanum illud esse testantur. Frequens singultus et praeter consuetudinem continuus iecur inflammatum esse significat. Si tumores super ulcera subito esse desierunt, idque a tergo incidit, uel distentio neruorum uel rigor timeri potest: at si a priore parte id euenit, uel lateris acutus dolor uel insania expectanda est: interdum etiam eiusmodi casum, quae tutissima inter haec est, profusio alui sequitur. Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur. Eadem tabes subit, si in lateris dolore orta suppuratio intra quadraginta dies purgari non potuit. At si longa tristitia cum longo timore et uigilia est, atrae bilis morbus subest. Quibus saepe ex naribus fluit sanguis, iis aut lienis tumet, aut capitis dolores sunt, quos sequitur, ut quaedam ante
oculos tamquam imagines obuersentur. At quibus magni lienes sunt, iis gingiuae malae sunt, et os olet, aut sanguis aliqua parte prorumpit; quorum si nihil euenit, necesse est in cruribus mala ulcera, et ex his nigrae cicatrices fiant. Quibus causa doloris neque sensus eius est, his mens labat. Si in uentrem sanguis confluxit, ibi in pus uertitur. Si a coxis et inferioribus partibus dolor in pectus transit, neque ullum signum malum accessit, suppurationis eo loco periculum est. Quibus sine febre aliqua ex parte dolor aut prurigo cum rubore et calore est, ibi aliquid suppurat. Vrina quoque, quae in homine sano parum liquida est, circa aures futuram aliquam suppurationem esse denuntiat.

Haec uero, cum sine febre quoque uel latentium uel futurarum rerum notas habeant, multo certiora sunt, ubi febris accessit, atque etiam aliorum morborum tum signa nascuntur. Ergo protinus insania timenda est, ubi expeditior alicuius, quam sani fuit, sermo subitaque loquacitas orta est, et haec ipsa solito audacior; aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus. Oculorum quoque frequens motus, et in capitis dolore offusae oculis tenebrae, uel nullo dolore substante somnus ereptus, continuataque nocte et die uigilia, uel prostratum contra consuetudinem corpus in uentrem, sic ut ipsius alui dolor id non coegerit, item robusto adhuc corpore insolitus dentium stridor insaniae signa sunt. Si quid etiam abscessit, et antequam suppuraret manente adhuc febre subsedit, periculum adfert primum furoris, deinde interitus. Auris quoque dolor acutus cum febre continua uehementique saepe mentem turbat; ex eo casu iuueniores interdum intra septimum diem moriuntur, seniores tardius, quoniam neque aeque magnas febres experiuntur, neque

aeque insaniunt: ita sustinent, dum is adfectus in pus uertatur. Suffusae quoque sanguine mulieris mammae furorem uenturum esse testantur. Quibus autem longae febres sunt, iis aut abscessus aliqui aut articulorum dolores erunt. Quorum faucibus in febre inliditur spiritus, instat his neruorum distentio. Si angina subito finita est, in pulmonem id malum transit; idque saepe intra septimum diem occidit. Quod nisi incidat, sequitur, ut aliqua parte suppuret. Deinde post alui longam resolutionem tormina, post haec intestinorum leuitas oritur; post nimias destillationes tabes, post lateris dolorem uitia pulmonum, post haec insania; post magnos feruores corporis neruorum rigor aut distentio; ubi caput uulneratum est, delirium; ubi uigilia torsit, neruorum distentio; ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium. Suppuratio uero pluribus morbis excitatur: nam si longae febres sine dolore, sine manifesta causa remanent, in aliquam partem id malum incumbit, in iuuenioribus tamen: nam senioribus ex eiusmodi morbo quartana fere nascitur. Eadem suppuratio fit, si
praecordia dura, dolentia ante uicensimum diem hominem non sustulerunt, neque sanguis ex naribus fluxit, maximeque in adulescentibus, utique si inter principia aut oculorum caligo aut capitis dolores fuerunt: sed tum in inferioribus partibus aliquid abscedit. Aut si praecordia tumorem mollem habent, neque habere intra sexaginta dies desinunt, haeretque per omne id tempus febris; sed tum in superioribus partibus fit abscessus; ac si inter ipsa uiscera non fit, circa aures erumpit. Quomque omnis longus tumor ad suppurationem fere spectet, magis eo tendit is, qui in praecordiis quam is, qui in uentre est; is, qui supra umbilicum quam is, qui infra est. Si lassitudinis etiam sensus in febre est, uel in maxillis uel in articulis aliquid abscedit. Interdum quoque urina tenuis et cruda sic diu fertur, ut alia salutaria signa sint, exque eo casu plerumque infra transuersum septum, quod ΔΙΑΦΡΑΓΜΑ Graeci uocant, fit abcessus. Dolor etiam pulmonis, si neque etiam per sputa neque per sanguinis detractionem neque per uictus rationem finitus est, uomicas aliquas intus excitat aut circa uicesimum diem aut circa tricesimum aut circa quadragesimum, nonnumquam etiam circa sexagensimum. Numerabimus autem ab eo die, quo primum febricitauit aliquis aut inhorruit aut grauitatem eius partis sensit. Sed hae uomicae modo a pulmone modo a contraria parte nascuntur. Quod suppurat, ab ea parte, quam adficit, dolorem inflammationemque
concitat: ipsum calidius est et, si in partem sanam aliquis decubuit, onerare eam ex pondere aliquo uidetur. Omnis etiam suppuratio, quae nondum oculis patet, sic deprehendi potest: si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur. Quod si protinus initio dolor et tussis fuit et spiritus difficultas, uomica uel ante uel circa uicesimum diem erumpet: si serius ista coeperint, necesse est quidem increscant, sed quo minus cito adfecerint, eo tardius soluentur. Solent etiam in graui morbo pedes cum digitis unguibusque nigrescere: quod si non est mors consecuta et reliquum corpus inualuit, pedes tamen decidunt.

Sequitur, ut in quoque morbi genere proprias notas explicem, quae uel spem uel periculum ostendant.

Ex uesica dolenti si purulenta urina processit, inque ea leue et album subsedit, metum detrahit.

In pulmonis morbo si sputo ipso leuatur dolor, quamuis id purulentum est tamen aeger facile spirat, facile excreat, morbum ipsum non difficulter fert, potest ei secunda ualetudo contingere. Neque inter initia terreri conuenit, si protinus sputum mixtum est rufo quodam et sanguine, dummodo statim edatur.

Laterum dolores suppuratione facta, deinde intra quadragesimum diem purgata, finiuntur.

Si in iocinere uomica est, et ex ea fertur pus purum et album, salus facilis est: id enim malum in tunica est.

Ex suppurationibus uero eae tolerabiles sunt, quae in exteriorem partem feruntur et acuuntur. At ex iis, quae intus procedunt, eae leuiores, quae contra se cutem non adficiunt, eamque et sine dolore esse et eiusdem coloris, cuius reliquae partes sunt, sinunt esse. Pus quoque, quacumque parte erumpit, si est leue, album, unius coloris, sine ullo metu est, et quo effuso febris protinus conquieuit desieruntque urguere cibi fastidium et potionis desiderium. Si quando etiam suppuratio descendit in crura, sputumque eiusdem factum pro rufo purulentum est, periculi minus est.

At in tabe eius, qui saluus futurus est, sputum esse debet album, aequale totum, eiusdemque coloris, sine pituita; eique etiam simile esse oportet, si quid in nares a capite destillat. Longe optimum est febrem omnino non esse; secundum est tantulam esse, ut neque cibum inpediat neque crebram sitim faciat. Aluus in hac ualetudine ea tuta est, quae cotidie, quae coacta, quae conuenientia iis, quae adsumuntur, reddit; corpus id, quod minime tenue maximeque lati pectoris atque saetosi est, cuiusque cartilago exigua et carnosa est. Super tabem si

mulieri suppressa quoque menstrua fuerunt, et circa pectus atque scapulas dolor mansit subitoque sanguis erupit, leuari morbus solet: nam et tussis minuitur, et sitis atque febricula desinunt. Sed isdem fere, nisi redit sanguis, uomica erumpit; quae quo cruentior, eo melior est.

Aqua autem inter cutem minime terribilis est, quae nullo antecedente morbo coepit; deinde, quae longo morbo superuenit, utique si firma uiscera sunt, si spiritus facilis, si nullus dolor, si sine calore corpus est, aequaliterque in extremis partibus macrum est, si mollis uenter, si nulla tussis, nulla sitis, si lingua ne super somnum quidem inarescit; si cibi cupiditas est, si uenter medicamentis mouetur, si per se excernit mollia et figurata, si extenuatur; si urina et uini mutatione et epotis aliquibus medicamentis mutatur; si corpus sine lassitudine est et morbum facile sustinet: siquidem in quo omnia haec sunt, is ex toto tutus est; in quo plura ex his sunt, is in bona spe est.

Articulorum uero uitia, ut podagrae cheragraeque, si iuuenes temptarunt neque callum induxerunt, solui possunt; maximeque torminibus leniuntur et quocumque modo uenter fluit.

Item morbus comitialis ante pubertatem ortus non aegre finitur; et in quo ab una parte corporis uenientis accessionis sensus incipit, optimum est a manibus pedibusue initium fieri, deinde a lateribus; pessimum inter haec a capite.

Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur. Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.

Ac ne tormina quidem periculosa sunt, si sanguis et strigmenta descendunt, dum febris ceteraeque accessiones huius morbi absint, adeo ut etiam grauida mulier non solum reseruari possit, sed etiam partum reseruare; prodestque in hoc morbo, si iam aetate aliquis processit.

Contra intestinorum leuitas facilius a teneris aetatibus depellitur, utique si ferri urina et ali cibo corpus incipit.

Eadem aetas prodest et in coxae dolore et umerorum et omni resolutione neruorum; ex quibus coxa, si sine torpore est, si leuiter friget, quamuis magnos dolores habet, tamen et facile et mature sanatur, resolutumque membrum, si nihilo minus alitur, fieri sanum potest. Oris resolutio etiam aluo cita finitur; omnisque deiectio lippienti prodest. At uarix ortus uel per ora uenarum subita profusio sanguinis uel tormina insaniam tollunt.

Vmerorum dolores, qui ad scapulas uel manus tendunt, uomitu atrae bilis soluuntur; et quisquis dolor deorsum tendit, sanabilior est.

Singultus sternumento finitur.

Longas deiectiones supprimit uomitus.

Mulier sanguinem uomens profusis menstruis liberatur. Quae menstruis non purgatur, si sanguinem ex naribus fudit, omni periculo uacat. Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.

Aestiua quartana fere breuis est. Cui calor et tremor est, saluti delirium est. Lienosis bono tormina sunt.

Denique ipsa febris, quod maxime mirum uideri potest, saepe praesidio est. Nam et praecordiorum dolores, si sine inflammatione sunt, finit; et iocineris dolori succurrit; et neruorum distentionem rigoremque, si postea coepit, ex toto tollit; et ex difficultate urinae morbum tenuioris intestini ortum, si urinam per calorem mouet, leuat.

At dolores capitis, quibus oculorum caligo et rubor cum quadam frontis prurigine accedunt, sanguinis profusione uel fortuita uel etiam petita summouentur. Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.

Febrem autem ardentem, quam Graeci causoden uocant, subitus horror exsoluit. Si in febre aures obtunsae sunt, si sanguis naribus fluxit, aut uenter resolutus est, illud malum desinit ex toto. Nihil plus aduersus surditatem quam biliosa aluus potest. Quibus in fistula

urinae ueluti minutiores abscessus, quos ΦΥΜΑΤΑ uocant, esse coeperunt, is, ubi pus ea parte profluxit, sanitas redditur.

* * * Ex quibus cum pleraque per se proueniant, scire licet inter ea quoque, quae ars adhibet, naturam plurimum posse.

Contra si uesica cum febre continenti dolet, neque uenter quicquam reddit, malum atque mortiferum est; maximeque id periculum est pueris a septimo anno ad quartum decimum.

In pulmonis morbo, si sputum primis diebus non fuit, deinde a septimo die coepit et ultra septimum mansit, periculosum est; quantoque magis mixtos neque inter se diductos colores habet, tanto deterius. Et tamen nihil peius est quam sincerum id edi, siue rufum est siue cruentum siue album siue glutinosum siue pallidum siue spumans; nigrum tamen pessimum est. In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum; periculosissimumque est, si haec secuta subita deiectio est.

Fere uero quae in pulmonis, eadem in lateris dolore et mitiora signa et asperiora esse consuerunt.

Ex iocinere si pus cruentum exit, mortiferum est.

At ex suppurationibus eae pessimae sunt, quae intus tendunt, sic ut exteriorem quoque cutem decolorent: ex is deinde, quae in

exteriorem partem prorumpunt, eae pessimae, quae maximae quaeque planissimae sunt. Quod si, ne rupta quidem uomica uel pure extrinsecus emisso, febris quieuit, aut quamuis quierit, tamen repetit, item si sitis est, si cibi fastidium, si uenter liquidus, si pus est liuidum et pallidum, si nihil aeger excreat nisi pituitam spumantem, periculum certum est. Atque ex is quidem suppurationibus, quas pulmonum morbi concitarunt, fere senes moriuntur: ex ceteris iuniores.

At in tabe sputum mixtum, purulentum, febris adsidua, quae et cibi tempora eripit et siti adfligit, in corpore tenui subesse periculum testantur. Si quis etiam in eo morbo diutius traxit, ubi capilli fluunt, ubi urina quaedam araneis similia subsidentia ostendit, atque in iis odor foedus est, maximeque ubi post haec orta deiectio est, protinus moritur, utique si tempus autumni est, quo fere qui cetera parte anni traxerunt, resoluuntur. Item pus expuisse in hoc morbo, deinde ex toto spuere desisse mortiferum est. Solent etiam in adulescentibus ex eo morbo uomicae fistulaeque oriri; quae non facile sanescunt, nisi si multa signa bonae ualetudinis subsecuta sunt. Ex reliquis uero minime facile sanantur uirgines aut eae mulieres, quibus super tabem menstrua suppressa sunt. Cui uero sano subitus dolor capitis ortus est, dein somnus oppressit, sic ut stertat neque expergiscatur, intra

septimum diem pereundum est; magis si eum aluus cita non antecesserit, si palpebrae dormientis non coeunt, si album oculorum apparet. Quos tamen ita mors sequitur, si id malum non est febre discussum.

At aqua inter cutem, si ex acuto morbo coepit, ad sanitatem raro perducitur, utique si contraria iis, quae supra posita sunt, subsecuntur. Aeque in ea quoque tussis spem tollit, item, si sanguis sursum deorsumque erupit et aqua medium corpus inplevit. Quibusdam etiam in hoc morbo tumores oriuntur, deinde desinunt, deinde rursus adsurgunt: hi tutiores quidem sunt, quam qui supra conprehensi sunt, si adtendunt; sed fere fiducia secundae ualetudinis opprimuntur. Illud iure aliquis mirabitur, quomodo quaedam simul et adfligant nostra corpora, et parte aliqua tueantur: nam siue aqua inter cutem quem impleuit, siue in magno abscessu multum puris coit, simul id omne effudisse aeque mortiferum est, ac si quis sani corporis uulnere factus exsanguis est.

Articulis uero qui sic dolent, ut super eos ex callo quaedam tubercula innata sint, numquam liberantur: quaeque eorum uitia uel in senectute coeperunt, uel ad senectutem ab adulescentia pervenerunt, ut aliquando leniri possunt, sic numquam ex toto finiuntur.

Morbus quoque comitialis post annum XXV ortus aegre curatur, multoque aegrius is, qui post XL annum coepit, adeo ut in ea aetate aliquid in natura spei, uix quicquam in medicina sit. In eodem morbo si simul totum corpus adficitur, neque ante in partibus aliquis uenientis mali sensus est, sed homo inprouiso concidit, cuiuscumque

is aetatis est, uix sanescit: si uero aut mens laesa est, aut neruorum facta resolutio, medicinae locus non est.

Deiectionibus quoque si febris accessit, si inflammatio iocineris aut praecordiorum aut uentris, si inmodica sitis, si longius tempus, si aluus uaria, si cum dolore est, etiam periculum mortis subest, maximeque si inter haec tormina uera esse coeperunt; isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum: ceterae aetates facilius sustinent. Mulier quoque gravida eiusmodi casu rapi potest; atque, etiamsi ipsa conualuit, tamen partum perdit. Quin etiam tormina ab atra bile orsa mortifera sunt, aut si sub his extenuato iam corpore subito nigra aluus profluxit.

At intestinorum leuitas periculosior est, si frequens deiectio est, si uenter omnibus horis et cum sono et sine hoc profluit; si similiter noctu et interdiu, si, quod excernitur, aut crudum est aut nigrum et praeter id etiam leue et mali odoris; si sitis urget, si post potionem urina non redditur (quod euenit, quia tunc liquor omnis non in uesicam sed intestina descendit); si os exulceratur, rubet facies et quasi maculis quibusdam colorum omnium distinguitur; si uenter est quasi fermentatus, pinguis atque rugosus, si cibi et * * cupiditas non est; inter quae cum euidens mors sit, multo euidentior est, si iam longum quoque id uitium est, id maxime etiam, si in corpore senili est.

Si uero in tenuiore intestino morbus est, uomitus, singultus, neruorum distentio, delirium mala sunt.

At in morbo arquato durum fieri iecur perniciosissimum est.

Quos lienis male habet, si tormina prenderunt, deinde inuersa sunt uel in aquam inter cutem uel intestinorum leuitatem, uix ulla medicina periculo subtrahit.

Morbus intestini tenuioris * * nisi resolutus est, intra septimum diem occidit.

Mulier ex partu si cum febre uehementibus etiam et adsiduis capitis doloribus premitur, in periculo mortis est.

Si dolor atque inflammatio est in iis partibus, quibus uiscera continentur, frequenter spirare signum malum est.

Si sine causa longus dolor capitis est, et in ceruices ac scapulas transit, rursusque in caput reuertitur, aut a capite ad ceruices scapulasque peruenit, perniciosus est, nisi uomicam aliquam excitauit, sic ut pus extussiretur, aut nisi sanguis aliqua parte prorupit, aut nisi in capite multa porrigo totoue corpore pustulae ortae sunt. Aeque magnum malum est, ubi torpor atque prurigo peruagantur, modo per totum caput, modo in parte, aut sensus alicuius ibi quasi frigoris est, eaque ad summam quoque linguam perueniunt. Et cum in isdem

abscessibus auxilium sit, eo difficilior sanitas est, quo minus saepe sub his malis illi subsecuntur.

In coxae uero doloribus si uehemens torpor est, frigescitque crus et coxa, aluus nisi coacta non reddit, idque quod excernitur muccosum est, iamque aetas eius hominis XL annum excessit, is morbus erit longissimus minimeque annuus, neque finiri poterit nisi aut uere aut autumno.

Difficilis aeque curatio est in eadem aetate, ubi umerorum dolor uel ad manus peruenit uel ad scapulas tendit torporemque et dolorem creat, neque bilis uomitu leuatur.

Quacumque uero corporis parte membrum aliquod resolutum est, si neque mouetur et emacrescit, in pristinum habitum non reuertitur, eoque minus, quo uetustius id uitium est, et quo magis in corpore senili est. Omnique resolutioni neruorum ad medicinam non idonea tempora sunt hiemps et autumnus: aliquid sperari potest uere et aestate; is morbus mediocris uix sanatur, uehemens sanari non potest.

Omnis etiam dolor minus medicinae patet, qui sursum procedit.

Mulieri grauidae si subito mammae emacuerunt, abortus periculum est. Quae neque peperit neque grauida est, si lac habet, a menstruis defecta est.

Quartana aestiua breuis, autumnalis fere longa est maximeque quae coepit hieme adpropinquante. Si sanguis profluit, dein secuta

est dementia cum distentione neruorum, periculum mortis est, itemque si medicamentis purgatum et adhuc inanem neruorum distentio oppressit, item si in magno alui dolore extremae partes frigent.

Neque is ad uitam redit, qui ex suspendio spumante ore detractus est.

Aluus nigra, sanguini atro similis, repentina, siue cum febre siue etiam sine hac est, perniciosa est.

Cognitis indiciis, quae nos uel spe consolentur uel metu terreant, ad CVRATIONES morborum transeundum est. Ex his quaedam communes sunt, quaedam propriae. Communes, quae pluribus opitulantur morbis; propriae, quae singulis. Ante DE COMMVNIBVS dicam: ex quibus tamen quaedam non aegros solum sed sanos quoque sustinent, quaedam in aduersa tantum ualetudine adhibentur.

Omne uero auxilium corporis aut demit aliquam materiam aut adicit, aut euocat aut reprimit, aut refrigerat aut calefacit, simulque aut durat aut mollit: quaedam non uno modo tantum sed etiam duobus inter se non contrariis adiuuant. DEMITVR MATERIA sanguinis detractione, cucurbitula, deiectione, uomitu, frictione, gestatione omnique exercitatione corporis, abstinentia, sudore; de quibus protinus dicam.