De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Contra grauis morbi periculum est, ubi supinus aeger iacet porrectis manibus et cruribus; ubi residere uolt in ipso acuti morbi impetu, praecipueque pulmonibus laborantibus; ubi nocturna uigilia premitur, etiamsi interdiu somnus accedit; ex quo tamen peior est, qui inter quartam horam et noctem est, quam qui matutino tempore ad quartam. Pessimum tamen est, si somnus neque noctu neque interdiu accedit: id enim fere sine continuo dolore esse non potest. Neque uero

signum bonum est etiam somno ultra debitum urgueri, peiusque, quo magis se sopor interdiu noctuque continuat. Mali etiam morbi testimonium est uehementer et crebro spirare, a sexto die coepisse inhorrescere, pus expuere, uix excreare, dolorem habere continuum, difficulter morbum ferre, iactare bracchia et crura, sine uoluntate lacrimare; habere umorem glutinosum dentibus inhaerentem, cutem circa umbilicum et pubem macram, praecordia inflammata, dolentia, dura, tumida, intenta, magisque si haec dextra parte quam sinistra sunt; periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur. Mali etiam morbi signum est nimis celeriter emacrescere; caput et pedes manusque calidas habere uentre et lateribus frigentibus, aut frigidas extremas partes acuto morbo urguente, aut post sudorem inhorrescere; aut post uomitum singultum esse uel rubere oculos; aut post cupiditatem cibi postue longas febres hunc fastidire; aut multum sudare, maximeque frigido sudore, aut habere sudores non per totum corpus aequales, quique febrem non finiant, et febres eas, quae cotidie tempore eodem reuertantur, quaeue semper pares accessiones habeant neque tertio quoque die leuentur quaeque continuent, ut per accessiones increscant, tantum per decessiones molliantur, neque umquam integrum corpus dimittant. Pessimum est, si ne leuatur quidem febris, sed aeque concitata continuat. Periculosum etiam est post arcuatum morbum febrem oriri, utique si praecordia dextra parte dura manserunt. Ac dolentibus his nulla acuta febris leviter terrere nos debet; neque umquam in acuta febre aut a somno non est terribilis neruorum distentio. Timere etiam ex somno mali morbi est,
itemque in prima protinus febre mentem esse turbatam membrumue aliquod esse resolutum; ex quo casu quamuis uita redditur, tamen id fere membrum debilitatur. Vomitus etiam periculosus est si sincerus est nec ei pituita uel bilis est mixta, peiorque, si uiridis aut niger. At mala urina est, in qua subsidunt subrubra et leuia; deterior, in qua quasi folia quaedam tenuia atque alba; pessima ex his, si tamquam ex furfuribus factas nubeculas repraesentat. Diluta quoque atque alba uitiosa est, sed in phreneticis maxime. Aluus autem mala est ex toto suppressa; periculosa etiam, quae inter febres fluens conquiescere hominem in cubili non patitur, utique, si quod descendit est perliquidum aut albidum aut pallidum aut spumans. Praeter haec periculum ostendit id quod excernitur, si est exiguum, glutinosum, leue, album, idemque subpallidum; uel si est aut liuidum aut biliosum aut cruentum aut peioris odoris quam ex consuetudine. Malum est etiam, quod post longas febres sincerum est.

Post haec indicia uotum est longum morbum fieri: sic enim necesse est, nisi occidit. Neque uitae alia spes in magnis malis est, quam ut impetum morbi trahendo aliquis effugiat porrigaturque in id tempus, quod curationi locum praestet. Protinus tamen signa quaedam sunt, ex quibus colligere possimus morbum, etsi non interemit, longius tamen tempus habiturum: ubi frigidus sudor inter febres non acutas circa caput tantum aut ceruices oritur, aut ubi febre non

quiescente corpus insudat, aut ubi corpus modo frigidum modo calidum est et color alius ex alio fit, aut ubi, quod inter febres aliqua parte abscessit, ad sanitatem non peruenit, aut ubi aeger pro spatio parum emacrescit; item si urina modo pura et liquida est, modo habet quaedam subsidentia, aut si leuia atque alba rubraue sunt, quae in ea subsidunt, aut si quasdam quasi miculas repraesentat, aut si bullulas excitat.

Sed inter haec quidem proposito metu spes tamen superest: ad ultima uero iam uentum esse testantur nares acutae, conlapsa tempora, oculi concaui, frigidae languidaeque aures et imis partibus leuiter auersae, cutis circa frontem dura et intenta: color aut niger aut perpallidus, multoque magis, si ita haec sunt, ut neque uigilia praecesserit neque uentris resolutio neque inedia. Ex quibus causis interdum haec species oritur, sed uno die finitur: itaque diutius durans mortis index est. Si uero in morbo uetere iam triduo talis est, in propinquo mors est, magisque, si praeter haec oculi quoque lumen refugiunt et inlacrimant, quaeque in iis alba esse debent, rubescunt, atque in isdem uenulae pallent, pituitaque in iis innatans nouissime angulis inhaerescit, alterque ex his minor est, iique aut uehementer subsederunt, aut facti tumidiores sunt, perque somnum palpebrae non

committuntur, sed inter has ex albo oculorum aliquid apparet, neque id fluens aluus expressit; eaedemque palpebrae pallent, et idem pallor labra et nares decolorat; eademque labra et nares oculique et palpebrae et supercilia aliquaue ex his peruertuntur; isque propter inbecillitatem iam non audit, aut non uidet. Eadem mors denuntiatur, ubi aegri supini cubantis genua contracta sunt; ubi is deorsum ad pedes subinde delabitur; ubi brachia et crura nudat et inaequaliter dispergit, neque iis calor subest; ubi hiat, ubi adsidue dormit; ubi is, qui mentis suae non est, neque id facere sanus solet, dentibus stridet; ubi ulcus, quod aut ante aut in ipso morbo natum est, aridum et aut pallidum aut liuidum factum est. Illa quoque mortis indicia sunt: ungues digitique pallidi, frigidus spiritus; aut si manibus quis in febre et acuto morbo uel insania pulmonisue dolore uel capitis in ueste floccos legit fimbriasue deducit, uel in adiuncto pariete, si qua minuta eminent, carpit. Dolores etiam circa coxas et inferiores partes orti, si ad uiscera transierunt, subitoque desierunt, mortem subesse testantur, magisque si alia quoque signa accesserunt. Neque is seruari potest, qui
sine ullo tumore febricitans subito strangulatur, aut deuorare saliuam suam non potest; cuiue in eodem febris corporisque habitu ceruix conuertitur sic, ut deuorare aeque nihil possit; aut cui simul et continua febris et ultima corporis infirmitas est; aut cui febre non quiescente exterior pars friget, interior sic calet, ut etiam sitim faciat; aut qui febre aeque non quiescente simul et delirio et spirandi difficultate uexatur; aut qui epoto ueratro exceptus distentione neruorum est; aut qui ebrius ommutuit: is enim febre adiecta neruorum distentione consumitur, nisi aut febris accessit, aut eo tempore, quo ebrietas solui debet, loqui coepit. Mulier quoque grauida acuto morbo facile consumitur; et is, cui somnus dolorem auget; et cui protinus in recenti morbo bilis atra uel infra uel supra se ostendit; cuiue alterutro modo se prompsit, cum iam longo morbo corpus eius esset extenuatum et adfectum. Sputum etiam biliosum et purulentum, siue separatim ista siue mixta proueniunt, interitus periculum ostendunt. Ac si circa septimum diem tale esse coepit, in proximum est, ut is circa quartum decimum diem decedat, nisi alia signa mitiora peioraue accesserint; quae quo leuiora grauioraue subsecuta sunt, eo uel seriorem mortem uel maturiorem denuntiant. Frigidus quoque sudor in acuta febre pestifer est, atque in omni morbo uomitus, qui uarius et multorum colorum est, praecipueque si malus in hoc odor est. Ac
sanguinem quoque in febre uomuisse pestiferum est. Vrina uero rubra et tenuis in magna cruditate esse consueuit, et saepe, antequam spatio maturescat, hominem rapit: itaque si talis diutius permanet, periculum mortis ostendit. Pessima tamen est praecipueque mortifera nigra, crassa, mali odoris; atque in uiris quidem et mulieribus talis deterrima est: in pueris uero quae tenuis et diluta est. Aluus quoque uaria pestifera est, quae strigmentum, sanguinem, bilem, uiride aliquid, modo diuersis temporibus, modo simul, et in mixtura quadam, discreta tamen repraesentat. Sed haec quidem potest paulo diutius trahere: in praecipiti uero iam esse denuntiat, quae liquida eademque uel nigra uel pallida uel pinguis est, utique si magna foeditas odoris accessit.

Illud interrogari me posse ab aliquo scio: si certa futurae mortis indicia sunt, quomodo interdum deserti a medicis conualescunt? * * quosdamque fama prodiderit in ipsis funeribus reuixisse. Quin etiam uir iure magni nominis Democritus ne finitae quidem uitae satis certas notas esse proposuit, quibus medici credidissent: adeo illud non reliquit, ut certa aliqua signa futurae mortis essent. Aduersus quos ne dicam illud quidem, quod in uicino saepe quaedam notae positae non bonos sed inperitos medicos decipiunt, quod Asclepiades funeri obuius intellexit quendam uiuere qui efferebatur; nec protinus crimen artis esse, si quod professoris sit. Illa tamen moderatius subiciam, coniecturalem artem esse medicinam, rationemque coniecturae talem esse, ut, cum saepius aliquando responderit, interdum tamen fallat. Non si quid itaque uix in millensimo corpore aliquando decipit, id notam non habet, cum per innumerabiles homines respondeat. Idque non in is tantum, quae pestifera sunt, dico, sed in is quoque, quae salutaria; siquidem etiam spes interdum frustratur, et moritur aliquis, de quo medicus securus primo fuit: quaeque medendi causa

reperta sunt, nonnumquam in peius aliquid conuertunt. Neque id euitare humana inbecillitas in tanta uarietate corporum potest. Sed tamen medicinae fides est, quae multo saepius perque multo plures aegros prodest. Neque tamen ignorare oportet in acutis morbis fallaces magis notas esse et salutis et mortis.