De Medicina
Celsus, Aulus Cornelius
Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.
Si quis uero stomacho laborat, legere clare debet et post lectionem ambulare; tum pila et armis alioue quo genere, quo superior pars mouetur, exerceri; non aquam sed uinum calidum bibere ieiunus; cibum bis die adsumere, sic tamen ut facile concoquat; uti uino tenui et austero, et si post cibum, frigidis potius potionibus. Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium uomitus, ieiuno dolor capitis; quae in quo non sunt, is firmi stomachi est. Neque credendum utique nostris est, qui cum in aduersa ualetudine uinum aut frigidam aquam concupiuerunt, deliciarum patrocinium in accusationem non merentis stomachi habent. At qui tarde concocunt, et quorum ideo praecordia inflantur, quiue propter ardorem aliquem noctu sitire consuerunt, ante quam conquiescant duos tresue cyathos per tenuem fistulam bibant. Prodest etiam aduersus tardam concoctionem clare legere, deinde ambulare,
tum uel ungui uel lauari; adsidue uinum frigidum bibere, et post cibum magnam potionem, sed, ut supra dixi, per siphonem; deinde omnes potiones aqua frigida includere. Cui uero cibus acescit, is ante eum bibere aquam egelidam debet et uomere: at si cui ex hoc frequens deiectio incidit, quotiens aluus ei constiterit, frigida potione potissimum utatur.Si cui uero dolere nerui solent, quod in podagra cheragraue esse consueuit, huic, quantum fieri potest, exercendum id est, quod adfectum est, obiciendumque labori et frigori, nisi cum dolor increuit. Sub diuo quies optima est. Venus semper inimica est; concoctio, sicut in omnibus corporis adfectibus, necessaria: cruditas enim id maxime laedit, et quotiens offensum corpus est, uitiosa pars maxime sentit.
Vt concoctio autem omnibus uitiis occurrit, sic rursus aliis frigus, aliis calor; quae sequi quisque pro habitu corporis sui debet. Frigus inimicum est seni, tenui, uulneri, praecordiis, intestinis, uesicae, auribus, coxis, scapulis, naturalibus, ossibus, dentibus, neruis, uuluae, cerebro. Idem summam cutem facit pallidam, aridam, duram, nigram; ex hoc horrores tremoresque nascuntur. At prodest iuuenibus et omnibus plenis; erectiorque mens est, et melius concoquitur, ubi frigus quidem est sed cauetur. Aqua uero frigida infusa, praeterquam capiti, etiam stomacho prodest, etiam articulis doloribusque, qui sunt sine ulceribus, item rubicundis nimis hominibus, si dolore uacant. Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt. Idem corporis colorem bonum facit, urinam mouet. Si nimius est, corpus effeminat, neruos emollit, stomachum soluit. Minime uero frigus et calor tuta sunt, ubi subita insuetis sunt: nam frigus lateris dolores aliaque uitia, frigida aqua strumas excitat. Calor concoctionem prohibet, somnum aufert, sudorem digerit, obnoxium morbis pestilentibus corpus efficit.