De Medicina

Celsus, Aulus Cornelius

Celsus, Aulus Cornelius. A. Cornelii Celsi quae supersunt. Marx, Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1915.

Quem uero frequenter cita aluus exercet, huic opus est pila similibusque superiores partes exercere; dum ieiunus est, ambulare; uitare solem, continua balinea; ungi citra sudorem; non uti cibis uariis, minimeque iurulentis, aut leguminibus holeribusque, iisque, quae celeriter descendunt; omnia denique fugere, quae tarde concocuntur. Venatio durique pisces et ex domesticis animalibus assa caro maxime iuuant. Numquam uinum salsum bibere expedit, ne tenue quidem aut dulce, sed austerum et plenius, neque id ipsum peruetus. Si mulso uti uolet, id ex decocto melle faciendum est. Si frigidae potiones uentrem eius non turbant, his utendum potissimum est. Si quid offensae in cena sensit, uomere debet, idque postero quoque die facere; tertio modici ponderis panem ex uino esse, adiecta uua ex olla uel ex defruto similibusque aliis; deinde ad consuetudinem redire. Semper autem post cibum conquiescere, ac neque intendere animum, neque ambulatione quamuis leui dimoueri.

At si laxius intestinum dolere consueuit, quod colum nominant, cum id nihil nisi genus inflationis sit, id agendum est, ut concoquat aliquis; ut lectione aliisque generibus exerceatur; utatur balineo calido, cibis quoque et potionibus calidis, denique omni modo frigus uitet, item dulcia omnia leguminaque et quicquid inflare consueuit.